§42.12.1nam apud Graeciae atque Asiae civitates vereri maiestatem eius omnes.
因为在希腊和亚洲的城邦中,所有人都在畏惧他的威光。
nec pro quibus meritis, pro qua munificentia tantum ei tribuatur, cernere nec dicere pro certo posse, utrum felicitate id quadam eius accidat, an. §42.12.2quod ipse vereatur dicere, invidia adversus Romanos favorem illi conciliet.
人们既无法看清,也无法确切地说出,究竟是由于什么功绩、什么慷慨才给予了他如此多的尊崇,这究竟是由于他的某种幸运,还是,正是他自己也害怕说出来的,由于对罗马人的敌意才为他赢得了这份好感。
§42.12.3inter ipsos quoque reges ingentem auctoritate esse, Seleuci filiam duxisse eum, non petentem, sed petitum ultro; sororem dedisse Prusiae precanti atque oranti;
在诸王之间,他也拥有极高的威望:他娶了塞琉古的女儿,不是自己去求婚,而是对方主动求亲;他应普鲁西阿斯的恳切请求,将自己的姐妹嫁给了他。
§42.12.4celebratas esse utrasque nuptias gratulatione donisque innumerabilium legationum, et velut auspicibus nobilissumis populis deductas esse.
这两场婚礼都伴随着无数使节团的祝贺和礼物而隆重举行,并且仿佛是在最显赫的诸民族作为证婚人的见证下进行的。
§42.12.5Boeotorum gentem, captatam Philippo, numquam ad scribendum amicitiae foedus adduci potuisse; §42.12.6tribus nunc locis cum Perseo foedus incisum litteris esse, uno Thebis, altero ad Delium, augustissumo et celeberrumo in templo, tertio Delphis.
波奥蒂亚人的部族曾被腓力极力拉拢,却从未被说服去签署友好条约;如今,他们与珀尔修斯的条约已被文字刻在三个地方:一处在底比斯,一处在德里乌姆那座最神圣、最著名的神殿里,第三处在德尔斐。
in Achaico concilio vero, nisi discussa res per paucos Romanum imperium intentantis esset, eo rem prope adductam, ut aditus ei in Achaiam daretur.
此外,在亚该亚人的会议中,若非少数以罗马统治权相威胁的人打破了这一企图,事情几乎已经发展到允许他进入亚该亚的地步。
§42.12.7at hercule suos honores, cuius merita in eam gentem privatim an publice sint maiora vix dici possit, partim desertos per incultum ac neglegentiam, partim hostiliter sublatos esse.
然而,天哪! 对欧墨尼斯自己的荣誉——尽管他对该民族的功绩,无论是私下的还是公职上的,很难说哪一个更大—— 一部分由于冷落和疏忽而被荒废,一部分被怀着敌意取消。
iam Aetolos quem ignorare in seditionibus suis non ab Romanis, sed a Perseo praesidium petisse?
如今谁不知道,埃托利亚人在内乱中没有向罗马人,而是向珀尔修斯寻求庇护?
§42.12.8his eum fultum societatibus atque amicitiis eos domesticos apparatus belli habere, ut externis non egeat.
依靠这些同盟和友谊的支持,他在国内做好了战争准备,以至于不需要外部援助。
triginta milibus peditum, quinque milibus equitum in decem annos frumentum praeparasse, ut abstinere et suo et hostium agro frumentandi causa possit.
他为三万步兵和五千骑兵准备了十年的粮食,从而可以为了筹粮而避开自己和敌人的领土。
§42.12.9iam pecuniam tantam habere, ut decem milibus mercennariorum militum praeter Macedonum copias stipendium in totidem annos praeparatum habeat, praeter annuum, quod ex metallis regiis capiat, vectigal.
如今他拥有如此多的资金,以至于除了马其顿军队之外,他还为一万名雇佣军准备了相同年数的军饷,这还不算他从皇家矿山获得的年度税收。
§42.12.10arma vel tribus tantis exercitibus in armamentaria congessisse.
他在兵器库中积攒了甚至可以装备三支如此规模军队的武器。
iuventutem, ut iam Macedonia deficiat, velut ex perenni fonte unde hauriat, Threciam subiectam esse.
至于青年兵源,即使马其顿现在出现匮乏,也有臣服于他的色雷斯,仿佛是可以源源不断汲取的万年清泉。