§42.10.1eo anno lustrum conditum est; censores erant Q. Fulvius Flaccus A. Postumius Albinus; Postumius condidit.
同年举行了净化祭(完成户口普查);监察官是昆图斯·富尔维乌斯·弗拉库斯和奥卢斯·波斯图米乌斯·阿尔比努斯;由波斯图米乌斯主持了闭幕仪式。
§42.10.2censa sunt civium Romanorum capita ducenta sexaginta novem milia et quindecim, minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi consulis redire in civitates suas debuissent, ne quis eorum Romae, et omnes in suis civitatibus censerentur.
登记的罗马公民人数为二十六万九千零一十五人,这一数字较往常有所减少,因为执政官卢基乌斯·波斯图米乌斯曾在大会上发布通告:根据执政官盖乌斯·克劳狄乌斯的法令本应返回各自城邦的拉丁同盟盟友,一律不得在罗马登记,而必须在各自的城邦登记。
§42.10.4concors et e re publica censura fuit.
此次监察官的任职和谐且对国家有益。
omnes, quos senatu moverunt quibusque equos ademerunt, aerarios fecerunt et tribu moverunt; neque ab altero notatum alter probavit.
凡是被他们开除出元老院并剥夺公有马匹的人,他们均将其贬为最低课税公民并开除出原属部落;一监察官对某人所作的谴责,另一监察官绝不予以推翻。
§42.10.5Fulvius aedem Fortunae equestris, quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus voverat, annis sex post, quam voverat, dedicavit, et scaenicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit.
富尔维乌斯在许愿六年之后,主持了“骑士福尔图娜”神庙的落成典礼,这是他作为前执政官在西班牙与凯尔特伊比利亚人的军团交战时所许下的誓愿;他还在剧场举办了为期四天的戏剧竞赛,并在大竞技场举行了一天的竞技会。
§42.10.6L. Cornelius Lentulus, decemvir sacrorum, eo anno mortuus est.
祭祀十人委员会委员卢基乌斯·康奈利乌斯·伦图卢斯于同年去世。
in locum eius suffectus A. Postumius Albinus.
奥卢斯·波斯图米乌斯·阿尔比努斯被选派接替他的职位。
§42.10.7lucustarum tantae nubes a mari repente in Apuliam inlatae sunt, ut examinibus suis agros late operirent.
巨大的蝗虫群突然从海上飞入阿普里亚,大群大群地广泛覆盖了农田。
§42.10.8ad quam pestem frugum tollendam Cn. Sicinius, praetor designatus, cum imperio in Apuliam missus, ingenti agmine hominum ad colligendas eas coacto aliquantum temporis absumpsit.
为了消除这一庄稼的灾害,候任大法官格奈乌斯·西基尼乌斯受命带兵前往阿普里亚,他召集了庞大的人群来收集蝗虫,为此耗费了不少时间。
§42.10.9principium insequentis anni, quo C. Popilius et P. Aelius fuerunt consules, residuas contentiones ex priore anno habuit.
第二年年初,由盖乌斯·波皮利乌斯和普布利乌斯·埃利乌斯担任执政官,继承了上一年遗留下来的争端。
§42.10.10patres referri de Liguribus renovarique senatus consultum volebant, et consul Aelius referebat.
元老们希望就利古里亚人的问题提交议案并重新通过元老院决议,执政官埃利乌斯也提出了该议案。
Popilius et collegam et senatum pro fratre deprecabatur, prae se ferens, si quid decernerent, intercessurum.
波皮利乌斯为了他的兄弟,向其同僚和元老院苦苦哀求,并公开声明,如果他们通过任何决议,他都将行使否决权。
§42.10.11collegam deterruit; patres eo magis, utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant.
他阻止了同僚;元老们因而更加愤怒,对两位执政官一视同仁地怀有敌意,坚持他们的初衷。
itaque cum de provinciis ageretur et Macedonia iam imminente Persei bello peteretur, Ligures ambobus consulibus decernunt; §42.10.12Macedoniam decreturos negant, ni de M. Popilio referretur.
因此,在讨论行省分配,且因迫在眉睫的与珀尔修斯的战争而有人要求获得马其顿行省时,他们却将利古里亚行省分配给了两位执政官;他们宣称,除非提交关于马尔库斯·波皮利乌斯的议案,否则不会分配马其顿。
postulantibus deinde, ut novos exercitus scribere aut supplementum veteribus liceret, utrumque negatum est.
随后,当执政官请求允许招募新军或为旧军补充兵员时,两项请求均被拒绝。
§42.10.13praetoribus quoque in Hispaniam supplementum petentibus negatum, M. Iunio in citeriorem, Sp. Lucretio in ulteriorem.
请求为西班牙补充兵员的大法官们——近西班牙的马尔库斯·尤尼乌斯和远西班牙的斯普里乌斯·卢克雷蒂乌斯——也同样遭到了拒绝。
§42.10.14C. Licinius Crassus urbanam iurisdictionem, Cn. Sicinius inter peregrinos erat sortitus, C. Memmius Siciliam, Sp. Cluvius Sardiniam.
盖乌斯·利基尼乌斯·克拉苏抽签获得城市司法权,格奈乌斯·西基尼乌斯获得外侨司法权,盖乌斯·门米乌斯获得西西里行省,斯普里乌斯·克鲁维乌斯获得撒丁行省。
§42.10.15consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam quamque diem indictis, in provinciam abituros esse denuntiarunt, nec quicquam rei publicae acturos, praeterquam quod ad provinciarum administrationem adtineret.
执政官们因此对元老院极其愤怒,他们将拉丁节指定在尽可能早的日子,随后宣布他们将前往各自的行省,除与行省管理相关的事务外,不履行任何国家政务。