§41.28.1exitu prope anni diem unum supplicatio fuit ob res prospere gestas in Hispania ductu auspicioque Ap. Claudi proconsulis; et maioribus hostiis viginti sacrificatum.
将近岁末,因前执政官阿庇乌斯·克劳狄乌斯在指挥和鸟占下于西班牙所取得的辉煌战绩,举行了为期一天的祈愿式;并用二十头较大的牺牲兽献祭。
§41.28.2et alterum diem supplicatio ad Cereris, Liberi Liberaeque fuit, quod ex Sabinis terrae motus ingens cum multis aedificiorum ruinis nuntiatus erat.
此外,由于传来萨宾地区发生大地震并导致大量建筑物倒塌的消息,又在刻瑞斯、利贝尔和利贝拉神庙举行了另一天的祈愿式。
§41.28.3cum Ap. Claudius ex Hispania Romam redisset, decrevit senatus, ut ovans urbem iniret.
当阿庇乌斯·克劳狄乌斯从西班牙回到罗马时,元老院议决允许他以小凯旋式进入市区。
§41.28.4iam consularia comitia adpetebant; quibus magna contentione habitis propter multitudinem petentium creati L. Postumius Albinus et M. Popilius Laenas.
执政官选举此时已迫在眉睫;由于候选人人数众多,选举在激烈的竞争中举行,最终当选的是卢基乌斯·波斯图米乌斯·阿尔比努斯和马尔库斯·波皮利乌斯·莱纳斯。
§41.28.5praetores inde facti N. Fabius Buteo C. Matienus C. Cicereius M. Furius Crassupes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluvius Saxula iterum.
随后当选为裁判官的是:奴梅里乌斯·法比乌斯·布特奥、盖乌斯·马蒂埃努斯、盖乌斯·奇克雷乌斯、第二次当选的马尔库斯·富里乌斯·克拉西佩斯、第二次当选的奥卢斯·阿蒂利乌斯·塞拉努斯,以及第二次当选的盖乌斯·克卢维乌斯·萨克苏拉。
§41.28.6comitiis perfectis Ap. Claudius Cento ex Celtiberis ovans cum in urbem iniret, decem milia pondo argenti, quinque milia auri in aerarium tulit.
选举结束后,当阿庇乌斯·克劳狄乌斯·肯托因战胜凯尔特伊比利亚人而以小凯旋式进入市区时,他向国库上缴了一万磅银和五千磅金。
§41.28.7flamen Dialis inauguratus est Cn. Cornelius.
格奈乌斯·科尔内利乌斯被正式祝圣为朱庇特祭司。
§41.28.8eodem anno tabula in aede matris Matutae cum indice hoc posita est: “Ti. Semproni Gracchi consulis imperio auspicioque legio exercitusque populi Romani Sardiniam subegit.
同年,马特尔·马图塔神庙内安置了一块铭板,上面写着如下文字:“在执政官提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯·格拉古的指挥和鸟占下,罗马人民的军团和军队征服了撒丁岛。
in ea provincia hostium caesa aut capta supra octoginta milia.
在该行省,有八万多敌人被杀或被俘。
§41.28.9re publica felicissume gesta atque liberatis sociis, vectigalibus restitutis, exercitum salvom atque incolumem plenissimum praeda domum reportavit; iterum triumphans in urbem Romam redit.
公务处理得极其顺利,盟国获得解放,税收得以恢复,他带领安然无恙、满载战利品的军队班师回朝;他第二次举行凯旋式,回到了罗马城。
§41.28.10cuius rei ergo hanc tabulam donum Iovi dedit.
为此,他将这块铭板作为礼物献给朱庇特。
” Sardiniae insulae forma erat, atque in ea simulacra pugnarum picta.
”这块铭板呈撒丁岛的形状,上面绘制了战斗的场景。
§41.28.11munera gladiatorum eo anno aliquot, parva alia, data; unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini, quod mortis causa patris sui cum visceratione epuloque et ludis scaenicis quadriduum dedit.
该年举行了几场角斗士竞技,其余的规模都较小;其中远比其他竞技更瞩目的是提图斯·弗拉米尼努斯举办的那场,他为了悼念父亲的去世而举办了为期四天的竞技,并伴随有分发肉食、设宴和戏剧表演。
magni tum muneris ea summa fuit, ut per triduum quattuor et septuaginta homines pugnarint.
该竞技的总规模在当时是如此巨大,以至于有七十四人在三天内进行了决斗。