Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §41.24.1-41.24.20

阿尔科的辩驳与阿开亚同盟推迟表决

第 1586 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

阿尔科反驳了卡利克拉特斯,主张与马其顿维持和平且实用的通商关系,避免为了向罗马人谄媚而煽动不必要的敌对。然而,由于领袖们的愤怒,决议被推迟,随后国王派来的使节也未能获得接纳。

§41.24.1post hunc Archo, frater Xenarchi praetoris, ita disseruit: “difficilem orationem Callicrates et mihi et omnibus, qui ab eo dissentimus, fecit:
在此人之后,执政官克塞纳库斯的兄弟阿尔科如此论证道:“卡利克拉特斯不仅让我,也让所有与他持不同意见的人感到难以发言。
§41.24.2agendo enim Romanae societatis causam ipse temptarique et oppugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque oppugnat, effecit, ut, qui ab se dissentiret, adversus Romanos dicere videretur.
因为他自己维护与罗马结盟的事业,并宣称该同盟正受到试探和攻击——而实际上根本没有任何人去试探或攻击它——从而使得凡是与他意见相左的人,看起来都像是在反对罗马人说话。
§41.24.3ac primum omnium, tamquam non hic nobiscum fuisset, sed aut ex curia populi Romani veniret aut regum arcanis interesset, omnia scit et nuntiat, quae occulte facta sunt.
而且首先,仿佛他根本不曾与我们同在此地,而是要么刚从罗马人民的元老院走出来,要么参与了国王们的机密,他知道并宣告了秘密进行的一切事情。
§41.24.4divinat etiam, quae futura fuerint, si Philippus vixisset, quid ita Perseus regni heres sit, quid parent Macedones, quid cogitent Romani.
他甚至预言了如果腓力还活着将会发生什么,为什么珀尔修斯会以这种方式继承王位,马其顿人在准备什么,以及罗马人在想什么。
§41.24.5nos autem, qui nec ob quam causam nec quem ad modum perierit Demetrius scimus, nec, quid Philippus, si vixisset, facturus fuerit, ad haec, quae palam geruntur, consilia nostra accommodare oportet.
而我们既不知道德米特里乌斯因何原因、以何种方式死去,也不知道如果腓力还活着会做些什么,就应当使我们的计划去适应这些公开进行的事情。
§41.24.6ac scimus Persea regno accepto regem a populo Romano appellatum; audimus legatos Romanos venisse ad regem Persea et eos benigne exceptos.
我们知道,珀尔修斯继承王位后被罗马人民称为国王;我们听说罗马使节前往珀尔修斯国王那里,并受到了友好的接待。
§41.24.7haec omnia pacis equidem signa esse iudico, non belli; nec Romanos offendi posse, si ut bellum gerentes eos secuti sumus, nunc quoque pacis auctores sequamur.
我确实认为这一切都是和平的迹象,而非战争的迹象;如果我们像在他们发动战争时追随他们一样,现在也追随作为和平倡导者的他们,罗马人不可能因此被触犯。
cur quidem nos inexpiabile omnium soli bellum adversus regnum Macedonum geramus, non video.
至于为什么唯独我们要在所有人中,单独对马其顿王国发动一场不可调和的战争,我实在看不出来。
§41.24.8opportuni propinquitate ipsa Macedoniae sumus? an infirmissimi omnium, tamquam, quos nuper subegit, Dolopes? immo contra ea vel viribus nostris, deum benignitate, vel regionis intervallo tuti.
难道我们是因为与马其顿本身地理相近而容易受到攻击吗? 还是我们是所有人中最弱小的,就像他最近征服的多洛皮亚人一样? 相反,凭借神明的恩赐、我们的力量,或是由于地理上的距离,我们是安全的。
§41.24.9sed simus aeque subiecti ac Thessali Aetolique: nihilo plus fidei auctoritatisque habemus adversus Romanos, qui semper socii atque amici fuimus, quam Aetoli, qui paulo ante hostes fuerunt?
就算我们和色萨利人、埃托利亚人一样处于臣属地位:难道我们这些始终是盟友和朋友的人,在罗马人面前的信誉和权威,还不如不久前还是敌人的埃托利亚人吗?
§41.24.10quod Aetolis, quod Thessalis, quod Epirotis, omni denique Graeciae cum Macedonibus iuris est, idem et nobis sit.
埃托利亚人、色萨利人、伊庇鲁斯人,总之全希腊与马其顿人之间所享有的同样法权,也应当属于我们。
cur execrabilis ista nobis solis velut dissertio iuris humani est?
为什么唯独我们必须忍受那种仿佛背弃了人类共同法律的、令人诅咒的隔绝呢?
§41.24.11fecerit aliquid Philippus, cur adversus eum armatum et bellum gerentem hoc decerneremus; quid Perseus, novus rex, omnis iniuriae insons, suo beneficio paternas simultates obliterans, meruit, cur soli omnium hostes ei simus?
就算腓力曾做过某些事,以至于在他全副武装发动战争时,我们对他做出了这项决议;但是珀尔修斯,这位新国王,没有犯下任何不义,并且正在用自己的善意抹去父亲一代的敌意,他究竟做了什么,以至于唯独我们要在所有人中成为他的敌人?
§41.24.12quamquam et illud dicere poteram, tanta priorum Macedoniae regum merita erga nos fuisse, ut Philippi unius iniurias, si quae forte fuerunt, utique post mortem obliterent.
尽管我还可以说,先前的马其顿国王们对我们的恩义是如此巨大,以至于腓力一人的不义——如果碰巧有的话——无论如何也应当在他死后被抹去。
§41.24.13non venit in mentem, cum exercitu Elatiae esset, triduum nos in concilio fuisse consultantis, utrum Romanos an Philippum sequeremur?
难道你们不曾想起,当他率军驻扎在埃拉特亚时,我们在议会中花了三天时间讨论,究竟是追随罗马人还是追随腓力吗?
§41.24.14nihil metus praesens ab Romanis sententias nostras inclinarit: fuit certe tamen aliquid, quod tam longam deliberationem faceret; idque erat vetusta coniunctio cum Macedonibus, vetera et magna in nos regum merita.
罗马人带来的眼前恐惧并没有左右我们的意见;然而,确实有某种原因使得讨论如此漫长,那就是与马其顿人古老的联系,以及国王们过去对我们的重大恩义。
§41.24.15valeant et nunc eadem illa, non ut praecipue amici, sed ne praecipue inimici simus.
愿同样的事情现在也能发挥作用,不是为了让我们成为特别的朋友,而是为了不让我们成为特别的仇敌。
ne id, quod non agitur, Callicrates, simulaverimus agi.
卡利克拉特斯啊,让我们不要假装正在讨论那件根本没有被讨论的事情。
nemo novae societatis aut novi foederis, quo nos temere inligemus, conscribendi est auctor; §41.24.16sed commercium tantum iuris praebendi repetendique sit, ne interdictione finium nostrorum nos quoque terminis regni arceamus; ne servis nostris aliquo fugere liceat, quid hoc adversus Romana foedera est?
没有任何人提议要起草一项新的同盟或新的条约,从而让我们草率地束缚自己;我们只是要求恢复相互提供和寻求权利的通商关系,免得因为我们禁止他们进入领土,我们自己也被排除在王国的国境之外;免得我们的奴隶得以逃往某处。 这怎么就违反了与罗马的条约呢?
§41.24.17quid rem parvam et apertam magnam et suspectam facimus?
为什么我们要把一件微不足道且显而易见的事情,变得重大而令人起疑?
§41.24.18quid vanos tumultus ciemus? quid, ut ipsi locum adsentandi Romanis habeamus, suspectos alios et invisos efficimus? si bellum erit, ne Perseus quidem dubitat, quin Romanos secuturi simus; in pace, etiam si non finiuntur odia, intermittantur.
为什么我们要煽动无谓的骚乱? 为什么为了让我们自己有向罗马人谄媚的机会,就使其他人变得可疑和可憎? 如果发生战争,连珀尔修斯也不怀疑我们会追随罗马人;在和平时期,即使敌意不能终结,也让它暂时中止吧。
§41.24.19cum iidem huic orationi, qui litteris regis adsensi erant, adsentirentur, indignatione principum, quod, quam rem ne legatione quidem dignam iudicasset Perseus, litteris paucorum versuum impetraret, decretum differtur.
” 当那些曾赞同国王来信的同批人对这番演说表示赞同时,由于领袖们的愤怒——他们气愤于珀尔修斯竟然仅凭区区几行字的信件,就企图获得他甚至认为不值得派使团前来争取的利益——决议被推迟了。
§41.24.20legati deinde postea missi ab rege, cum Megalopoli concilium esset, dataque opera est ab iis, qui offensionem apud Romanos timebant, ne admitterentur.
此后,当在梅加洛波利斯召开会议时,国王派遣了使节,而那些害怕触犯罗马人的人则极力阻挠,使他们不被接纳。

词汇与语法注释

  1. 41.24.4quae futura fuerint — 间接疑问句中的主动周边叙述式(将来分词 + `esse`)的虚拟式完成时,表示过去具有违背事实性质的未来可能性(“〔如果腓力还活着〕本来会发生什么”)。
  2. 41.24.11fecerit aliquid Philippus — 表示让步的虚拟式完成时(“假设腓力曾做过某些事”)。与接下来的 `cur` 从句(`cur... decerneremus`“我们做出这项决议也理所当然”)相结合,构成了一个让步条件句:“即使是因为腓力做过某些事,我们才通过了这项决议。”
  3. 41.24.15simulaverimus — 表示禁止或强烈劝告的虚拟式完成时(“让我们不要假装”)。与第一人称复数 `ne` 连用,表达温和但坚决的劝阻。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §41.24.1-41.24.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:41.24.1-41.24.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。