§41.23.1haec una ex omni Graecia gens et Atheniensium civitas eo processerat irarum, ut finibus interdiceret Macedonibus.
在整个希腊中,唯独这个部族和雅典城邦已经到了如此愤怒的地步,以至于禁止马其顿人进入他们的领土。
§41.23.2itaque servitiis ex Achaia fugientibus receptaculum Macedonia erat, quia, cum finibus suis iis interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant.
因此,对于从阿开亚逃亡的奴隶来说,马其顿成了一个避难所,因为既然阿开亚人已经禁止马其顿人进入自己的领土,他们自己便不敢越过该王国的国境。
§41.23.3id cum Perseus animadvertisset, conprensis omnibus litterae. ceterum ne similis fuga servorum postea fieret, cogitandum et illis esse.
当珀尔修斯注意到这一点时,他在逮捕了所有人之后,[寄出]了一封信,……总之,为了以后不再发生类似的奴隶逃亡事件,他们也应当予以考虑。
§41.23.4recitatis his litteris per Xenarchum praetorem, qui privatae gratiae aditum apud regem quaerebat, et plerisque moderate et benigne scriptas esse censentibus litteras, atque iis maxume, qui praeter spem recepturi essent amissa mancipia, Callicrates ex iis, qui in eo verti salutem gentis crederent, si cum Romanis inviolatum foedus servaretur, “parva” §41.23.5inquit “aut mediocris res, Achaei, quibusdam videtur agi:
当此信由企图寻求与国王建立私人交谊的执政官克塞纳库斯宣读,且大多数人——尤其是那些出乎意料将要收回失去的奴隶的人——认为这封信写得温和而友善时,卡利克拉特斯,作为那些坚信民族的安全取决于与罗马人保持条约不受侵犯的人之一,说道: “阿开亚人啊,在某些人看来,正在讨论的似乎是一件微不足道或平庸的事情;但我认为,在所有事情中最大、最严重的一件事,不仅正在被讨论,而且在某种程度上已经决定了。
§41.23.6ego maxumam gravissimamque omnium non agi tantum arbitror, sed quodam modo actam esse. nam qui regibus Macedonum Macedonibusque ipsis finibus interdixissemus manereque id decretum sciremus, §41.23.7quo caveramus, scilicet ne legatos, ne nuntios admitteremus regum, per quos aliquorum ex nobis animi sollicitarentur, ii contionantem quodam modo absentem audimus regem, et, si dis placet, orationem eius probamus.
因为我们这些已经禁止马其顿国王和马其顿人本身进入我们领土,并且知道这一法令仍然有效的人,我们曾通过该法令采取预防措施,即不接纳国王的使节或传令官,免得我们中某些人的心被他们动摇,然而现在,我们却在某种程度上听着一位缺席的国王在集会上发表演说,并且,如果神明允许的话,我们还赞同他的演说。
§41.23.8et cum ferae bestiae cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur et refugiant, nos caeci specie parvi beneficii inescamur et servulorum minimi pretii recipiendorum spe nostram ipsorum libertatem subrui et temptari patimur.
既然连野兽大都会拒绝并避开为诱捕它们而放置的食物,我们却盲目地被微小恩惠的表象所诱惑,并为了收回价值极低的微末奴隶的希望,而容忍我们自己的自由被削弱和侵犯。
§41.23.9quis enim non videt viam regiae societatis quaeri, qua Romanum foedus, quo nostra omnia continentur, violetur? nisi hoc dubium alicui est, bellandum Romanis cum Perseo esse et, quod vivo Philippo expectatum, morte eius interpellatum est, id post mortem Philippi futurum.
因为谁看不出,人们正在寻找一条与国王结盟的道路,以便破坏作为我们一切基础的罗马条约? 除非有人对此还抱有怀疑:罗马人必须与珀尔修斯开战,且那在腓力在世时便已预料到、却因其去世而中断的事情,必将在腓力死后发生。
§41.23.10duos, ut scitis, habuit filios Philippus, Demetrium et Persea.
如你们所知,腓力有两个儿子,德米特里乌斯和珀尔修斯。
genere materno, virtute, ingenio, favore Macedonum longe praestitit Demetrius.
在母系出身、德行、才能以及马其顿人的拥戴上,德米特里乌斯都远胜一筹。
§41.23.11sed quia in Romanos odii regnum posuerat praemium, Demetrium nullo alio crimine quam Romanae amicitiae initae occidit; Persea, quem belli cum populo Romano prius paene quam regni heredem futurum sciebat, regem fecit.
但因为腓力将王国作为对罗马人仇恨的奖赏,他便将德米特里乌斯,仅以结交罗马友谊这一莫须有的罪名杀害;而立了珀尔修斯为王,因为腓力知道,珀尔修斯甚至在继承王位之前,就几乎注定要继承与罗马人民的战争。
§41.23.12itaque quid hic post mortem patris egit aliud quam bellum paravit? Bastarnas primum ad terrorem omnium in Dardaniam inmisit; qui si sedem eam tenuissent, graviores eos accolas Graecia habuisset, quam Asia Gallos habebat.
因此,这个人在父亲死后,除了准备战争还做了什么? 他首先将巴斯塔奈人派往达尔达尼亚,以恐吓所有人;如果他们占据了那个地方,希腊就会拥有比亚洲拥有的加拉太人更令人难以忍受的邻居。
§41.23.13ea spe depulsus non tamen belli consilia omisit; immo, si vere volumus dicere, iam incohavit bellum.
尽管这一希望破灭,但他并未放弃战争的计划;相反,如果我们说真话,他实际上已经开始战争了。
Dolopiam armis subegit nec provocantis de controversiis ad disceptationem populi Romani audivit.
他用武力征服了多洛皮亚,不听取那些就争议向罗马人民提起裁决的上诉。
inde transgressus Oetam, ut repente in medio umbilico Graeciae conspiceretur, Delphos escendit.
随后他越过奥伊塔,以便突然出现在希腊的中心,登上了德尔斐。
§41.23.14haec usurpatio itineris insoliti quo vobis spectare videtur? Thessaliam deinde peragravit;
在你们看来,这种走不同寻常之路的示威,究竟指向何方?
quod sine ullius eorum, quos oderat, noxa, hoc magis temptationem metuo.
接着,他周游了色萨利;由于这没有对他所痛恨的任何一个人造成伤害,我反而更加害怕这种试探。
§41.23.15inde litteras ad nos cum muneris specie misit et cogitare iubet, quo modo in reliquum hoc munere non egeamus, hoc est, ut decretum, quo arcentur Peloponneso Macedones, tollamus, rursus legatos regios et hospitia cum principibus et mox Macedonum exercitus, ipsum quoque a Delphis — §41.23.16quantum enim interfluit fretum? — traicientem in Peloponnesum videamus, inmisceamur Macedonibus armantibus se adversus Romanos.
随后,他向我们寄来一封貌似示好的信,命令我们考虑此后如何不再需要这种好意。 也就是说,让我们废除排斥马其顿人于伯罗奔尼撒之外的法令,再次看到国王的使节、以及他们与我们领袖之间的客席之谊,不久之后还有马其顿的军队,甚至他本人也从德尔斐—— ——因为中间隔着的海峡能有多宽呢? ——渡海来到伯罗奔尼撒,从而使我们被卷入到正针对罗马人武装自己的马其顿人当中。
§41.23.17ego nihil novi censeo decernendum servandaque omnia integra, donec ad certum redigatur, vanusne hic timor noster an verus fuerit.
我认为不应做出任何新的决议,一切都应当保持原样,直到最终查明我们的这种担忧究竟是虚惊一场还是确有其事。
§41.23.18si pax inviolata inter Macedonas Romanosque manebit, nobis quoque amicitia et commercium sit; nunc de eo cogitare periculosum et inmaturum videtur.
如果马其顿人与罗马人之间能够维持不受侵犯的和平,那么我们之间也可以有友谊和通商;现在考虑这件事,似乎是危险且不成熟的。
”
”