§40.4.1earnm crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit.
那种残酷行为本身已令人发指,而一个家庭的覆灭使其更加令人发指。
§40.4.2Herodicum principem Thessalorum multis ante annis occiderat; generos quoque eius postea interfecit.
多年前,他杀害了色萨利人的首领赫罗迪库斯;后来,他又杀害了他的女婿们。
in viduitate relictae filiae singulos filios parvos habentes.
沦为寡妇的女儿们各带有一个年幼的儿子。
§40.4.3Theoxena et Archo nomina iis erant mulieribus.
这些女人的名字是狄奥克塞娜和阿尔科。
Theoxena multis petentibus aspernata nuptias est: §40.4.4Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aenianum, nupsit et apud eum plures enixa partus, parvis admodum relictis omnibus, decessit.
狄奥克塞娜虽有许多人求婚,却拒绝了婚事;阿尔科嫁给了一个名叫波里斯的人,此人是艾尼亚内斯族中首屈一指的首领。 她在他那里生下了好几个孩子后便去世了,留下的孩子都极其年幼。
§40.4.5Theoxena, ut in suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit; et tamquam omnes ipsa enixa foret, suum sororisque filios in eadem habebat cura.
狄奥克塞娜为了能亲手抚养姐姐的孩子,便嫁给了波里斯;她对待自己和姐姐的儿子倾注了同样的关爱,仿佛所有孩子都是她亲生的一样。
§40.4.6postquam regis edictum de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, accepit, ludibrio futuros non regis modo sed custodum etiam libidini rata ad rem atrocem animum adiecit §40.4.7ausaque est dicere se sua manu potius omnes interfecturam quam in potestatem Philippi venirent.
在接到关于逮捕被杀者子女的国王诏令后,她认为孩子们不仅会成为国王、还会成为守卫们发泄兽欲的玩物,于是下定决心要做出惊人之举,并敢于宣称,她宁愿亲手杀死所有人,也不愿让他们落入腓力的手中。
§40.4.8Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae futurum esse.
波里斯对提及如此令人厌恶的罪行感到惊骇,便说他会把孩子们送到雅典忠实的朋友那里,并且他自己也将成为逃亡的同伴。
§40.4.9proficiscuntur ab Thessalonica Aeneam ad statum sacrificium, quod Aeneae conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt.
他们从塞萨洛尼基出发,前往埃内亚参加规定的祭祀,这是他们每年为建国者埃涅阿斯举行的盛大仪式。
§40.4.10ibi die per sollemnes epulas consumpto navem praeparatam a Poride sopitis omnibus de tertia vigilia conscendunt tamquam redituri Thessalonicam: sed traicere in Euboeam erat propositum.
在通过庄严的宴会度过了一天之后,当众人都入睡时,他们在第三巡更时分登上了波里斯准备好的船只,装作要返回塞萨洛尼基的样子,但他们的真正意图是渡海前往优波亚。
§40.4.11ceterum in adversum ventum nequiquam eos tendentes prope terram lux oppressit, et regii, qui praeerant custodiae portus, lembum armatum ad retrahendam eam navem miserunt cum gravi edicto, ne reverterentur sine ea.
然而,正当他们顶着逆风徒劳前行时,黎明在靠近陆地的地方来临了。 负责把守港口的国王士兵派出一艘武装快艇去追回那艘船,并下达了不带回该船绝不准返回的严令。
§40.4.12cum iam appropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum nautarumque intentus erat; interdum manus ad caelum tendens deos, ut ferrent opem, orabat.
当追兵逼近时,波里斯正专注于鼓励桨手和水手,时而向天伸出双手,祈求神明降下援助。
§40.4.13ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum revoluta facinus, venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis “mors” inquit “una vindicta est.
与此同时,这位刚烈的女子回想起了很久以前就预谋好的罪行,她溶解了毒药,拔出了利刃,将杯子置于眼前,并拔出剑说:“死是唯一的救赎。
§40.4.14viae ad mortem hae sunt: qua quemque animus fert, effugite superbiam regiam.
这些是通往死亡之路:各人心中向往哪条路,就以此逃避国王的傲慢。
agite, iuvenes mei, primum, qui maiores estis, capite ferrum aut haurite poculum, si segnior mors iuvat.
来吧,我的孩子们,首先是你们中年龄较大的,拿起利刃,或者如果你们喜欢较慢的死法,就喝下这杯毒药。
” et hostes aderant et auctor mortis instabat.
”敌人在逼近,而死亡的催促者也在步步紧逼。
§40.4.15alii alio leto absumpti semianimes e nave praecipitantur.
他们有的人死于这种死法,有的人死于那种死法,半死不活地被从船上抛下。
ipsa deinde virum comitem mortis complexa in mare sese deiecit.
随后,她自己紧紧抱住作为死亡伴侣的丈夫,投海自尽。
nave vacua dominis regii potiti sunt.
国王的士兵占领了这艘失去主人的空船。