§40.39.1eodem anno in Hispania Fulvius Flaccus proconsul, quia successor in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non venerant, institit vastare.
同一年在西班牙,前执政官富尔维乌斯·弗拉库斯由于继任者迟迟未到行省,便将军队带出冬营地,开始蹂躏凯尔特伊贝里亚尚未表示投降的更远领土。
§40.39.2qua re irritavit magis quam conterruit animos barbarorum; et clam comparatis copiis saltum Manlianum, per quem transiturum exercitum Romanum satis sciebant, obsederunt.
此举不仅未能震慑蛮族,反而激怒了他们;他们暗中集结兵力,占领了曼利乌斯山口,因为他们确切地知道罗马军队将从那里通过。
§40.39.3in Hispaniam ulteriorem eunti L. Postumio Albino collegae Gracchus mandaverat, ut Q. Fulvium certiorem faceret, Tarraconem exercitum adduceret: §40.39.4ibi dimittere veteranos supplementaque distribuere et ordinare omnem exercitum sese velle.
格拉古曾嘱托正前往远西班牙的同僚卢基乌斯·波斯图米乌斯·阿尔比努斯,让他转告昆图斯·富尔维乌斯将军队带到塔拉科:格拉古希望在那里遣散老兵、分配补充兵并重整整支军队。
dies quoque, et ea propinqua, edita Flacco est, qua successor esset venturus.
此外,弗拉库斯也收到了继任者即将抵达的具体日期,而且这一日期已经临近。
§40.39.5haec nova adlata res, omissis quae agere instituerat, Flaccum raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causae ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt.
这一新传来消息迫使弗拉库斯放弃了原定的计划,匆忙将军队撤出凯尔特伊贝里亚;而蛮族不知其缘由,以为他察觉到了他们的叛乱和暗中准备的武器而感到畏惧,因而更加凶猛地盘踞在山口。
ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intravit, §40.39.6repente ex duabus partibus simul exorti hostes Romanos invaserunt.
当罗马行军队伍在黎明时分进入该山口时,敌人突然从两侧同时杀出,袭击了罗马人。
§40.39.7quod ubi vidit Flaccus, primos tumultus in agmine per centuriones stare omnes,
弗拉库斯见此情景,立即通过百人队长们下令所有人坚守各自的岗位并准备好武器,从而平息了行军队伍中最初的混乱。
§40.39.8suo quemque loco, et arma expedire iubendo sedavit, et sarcinis iumentisque in unum locum coactis copias omnes partim ipse partim per legatos tribunosque militum, ut tempus,
他将行囊和驮畜聚集到一处,并在没有任何恐慌的情况下,部分由他亲自指挥,部分通过副官和军政官,根据时间和地形的要求整顿了所有部队。
§40.39.9ut locus postulabat, sine ulla trepidatione instruxit, cum bis deditis rem esse admonens, scelus et perfidiam illis, non virtutem nec animum accessisse, reditum ignobilem in patriam clarum ac memorabilem eos sibi fecisse: cruentos ex recenti caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos.
他提醒士兵们,他们面对的是曾两次投降的人,这些人身上增加的是罪恶和背叛,而非勇气与斗志;敌人为他们把原本平凡的归国之路变得辉煌且令人难忘;他们将把刚屠杀完敌人、血迹未干的利剑和滴着鲜血的战利品带回罗马,用于凯旋式。
§40.39.10plura dici tempus non patiebatur: invehebant se hostes, et in partibus extremis iam pugnabatur.
时间不容许再说更多:敌人正发起冲锋,外围已经交火。
deinde acies concurrerunt.
随后,双方主力交锋。