§40.38.1Ligures, qui ante adventum in provinciam consulum non exspectassent bellum, improviso oppressi ad duodecim milia hominum dediderunt se.
利古里亚人在执政官们抵达行省之前并未预料到会有战争,他们猝不及防地被制服,大约有一万二千人投降了。
§40.38.2eos consulto per litteras prius senatu deducere ex montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Baebius statuerunt, nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli.
科尔内利乌斯和巴埃比乌斯在事先通过信件咨询元老院后,决定将他们从山区迁往远离家乡的平原地区,以绝其重返故土之望,因为他们认为利古里亚战争不会有其他的结束方式。
ager publicus populi Romani erat in Samnitibus, §40.38.3qui Taurasinorum f/terat.
在萨姆奈特人中有一片罗马人民的公有地,它曾属于塔乌拉西尼人。
eo cum traducere Ligures Apuanos vellent, edixerunt, ut Ligures Apuani de montibus descenderent cum liberis coniugibusque, sua omnia secum portarent.
由于他们希望将阿普亚尼利古里亚人迁移到那里,于是颁布告示,要求阿普亚尼利古里亚人带着他们的妻子和儿女从山上下来,并随身携带他们所有的财产。
§40.38.4Ligures saepe per legatos deprecati, ne penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere, arma obsides pollicebantur.
利古里亚人多次派遣使者恳求,不要强迫他们离开他们的家神、他们出生之地的家园以及祖先的坟墓,并承诺交出武器和人质。
§40.38.5postquam nihil impetrabant neque vires ad bellandum erant, edicto paruerunt.
在他们的请求未获允许,且没有力量进行战争之后,他们服从了告示。
§40.38.6traducti sunt publico sumptu ad quadraginta milia liberorum capitum cum feminis puerisque.
大约有四万名自由民(包括妇女和儿童)在公费资助下被迁移。
argenti data centum et quinquaginta milia, unde in novas sedes compararent, quae opus essent.
政府发给他们十五万银币,以便他们在新居所购买所需之物。
agro dividendo dandoque iidem, §40.38.7qui traduxerant, Cornelius et Baebius praepositi.
为了分配和授与土地,曾负责迁移他们的同一些人,即科尔内利乌斯和巴埃比乌斯被予以任命。
postulantibus tamen ipsis quinqueviri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent.
然而,应他们本人的要求,元老院派出了一个五人委员会,让他们根据该委员会的建议行事。
§40.38.8transacta re cum veterem exercitum Romam deduxissent, triumphus ab senatu est decretus.
事情办妥后,当他们把老兵军队带回罗马时,元老院向他们议决了凯旋式。
§40.38.9hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt.
他们是所有人中第一个在未进行任何战争的情况下举行凯旋式的人。
tantum hostiae ductae ante currum, quia nec quod ferretur neque quod duceretur captum neque quod militibus daretur, quicquam in triumphis eorum fuerat.
凯旋战车前只牵着供祭祀用的牲畜,因为在他们的凯旋式中,既没有可搬运的战利品,也没有可押送的俘虏,更没有可以分发给士兵的任何东西。