§40.39.1eodem anno in Hispania Fulvius Flaccus proconsul, quia successor in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non venerant, institit vastare.
同じ年にヒスパニアにおいて、前執政官フルウィウス・フラックスは、後任者が属州へ到着するのが遅れていたため、冬営地から軍隊を引き出し、まだ降伏を申し出ていなかったケルティベリアのより遠方の地域を略奪し始めた。
§40.39.2qua re irritavit magis quam conterruit animos barbarorum;
この行動によって彼は、蛮族の心を恐れさせるよりはむしろ怒らせた。
et clam comparatis copiis saltum Manlianum, per quem transiturum exercitum Romanum satis sciebant, obsederunt.
彼らは密かに兵を集め、ローマ軍がそこを通過することを十分に知っていたマンリウスの峠を占拠した。
§40.39.3in Hispaniam ulteriorem eunti L. Postumio Albino collegae Gracchus mandaverat, ut Q. Fulvium certiorem faceret, Tarraconem exercitum adduceret:
グラックスは、更なるヒスパニアへ赴く途中の同僚ルキウス・ポストゥミウス・アルビヌスに、クィントゥス・フルウィウスに伝えて、タルラコへ軍を率いてくるよう命じていた。
§40.39.4ibi dimittere veteranos supplementaque distribuere et ordinare omnem exercitum sese velle.
そこで退役兵を退役させ、補充兵を分配し、全軍を再編したいとグラックス自身が望んでいたからである。
dies quoque, et ea propinqua, edita Flacco est, qua successor esset venturus.
また、後任者が到着する予定の日付もフラックスに示されたが、それは間近に迫っていた。
§40.39.5haec nova adlata res, omissis quae agere instituerat, Flaccum raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causae ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt.
この新たな知らせがもたらされ、フラックスがそれまで始めようとしていた行動を中止してケルティベリアから急ぎ軍を撤退させることを余余儀なくされたとき、蛮族はその理由を知らず、彼が自分たちの反乱や密かに準備した武器を察知して恐れをなしたのだと考え、それだけにいっそう激しく峠に陣取った。
ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intravit, §40.39.6repente ex duabus partibus simul exorti hostes Romanos invaserunt.
ローマの行軍列が夜明けにその峠に入ったとき、突如として両方向から同時に現れた敵が、ローマ軍に襲いかかった。
§40.39.7quod ubi vidit Flaccus, primos tumultus in agmine per centuriones stare omnes,
フラックスはこれを見るや、百人隊長たちを介して、全員がそれぞれの持ち場にとどまり、武器を準備するよう命じることによって、行軍列における最初の混乱を鎮めた。
§40.39.8suo quemque loco, et arma expedire iubendo sedavit, et sarcinis iumentisque in unum locum coactis copias omnes partim ipse partim per legatos tribunosque militum, ut tempus,
そして荷物と駄獣を一つの場所に集めた上で、すべての部隊を、一部は彼自身が、一部は副官や軍事トリブヌスたちを通じて、時間と場所が要求する通りに、何の動揺もなく整列させた。
§40.39.9ut locus postulabat, sine ulla trepidatione instruxit, cum bis deditis rem esse admonens, scelus et perfidiam illis, non virtutem nec animum accessisse, reditum ignobilem in patriam clarum ac memorabilem eos sibi fecisse: cruentos ex recenti caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos.
その際、彼らが対峙しているのは二度も降伏した者たちであることを思い起こさせ、敵に加わったのは犯罪と不信であり、勇気や闘志ではないこと、敵のおかげで、祖国への平凡な帰還が自分たちにとって輝かしく記憶に残るものとなったこと、そして、敵を虐殺したばかりの血塗られた剣と、血の滴る戦利品を、凱旋式のためにローマに持ち帰ることになるだろうと語りかけた。
§40.39.10plura dici tempus non patiebatur: invehebant se hostes, et in partibus extremis iam pugnabatur.
時間がこれ以上語ることを許さなかった。 敵が突撃してきており、すでに隊列の後方(端)では戦闘が始まっていた。
deinde acies concurrerunt.
そして両軍の本隊が激突した。