§40.37.1praetor Ti. Minucius et haud ita multo post consul C. Calpurnius moritur, multique alii omnium ordinum illustres viri postremo prodigii loco ea clades haberi coepta est.
裁判官提贝里乌斯·米努基乌斯以及此后不久执政官盖乌斯·卡尔普尔尼乌斯相继去世,各阶层中许多其他显赫的人物也纷纷死亡;最后,这场灾祸开始被视为一种不祥之兆。
§40.37.2C. Servilius pontifex maximus piacula irae deum conquirere iussus, decemviri libros inspicere, consul Apollini Aesculapio Saluti dona vovere et dare signa inaurata: §40.37.3quae vovit deditque.
大祭司盖乌斯·塞尔维里乌斯被命令寻找平息神怒的赎罪仪式,十人委员会被命令查阅群书,执政官被命令向阿波罗、埃斯库拉皮乌斯和萨卢斯许愿献礼并赠送镀金神像:他也许愿并献上了这些。
decemviri supplicationem in biduum valetudinis causa in urbe et per omnia fora conciliabulaque edixerunt: maiores duodecim annis omnes coronati et lauream in manu tenentes supplicaverunt.
十人委员会因健康缘故在城内以及所有的广场和集会所宣布了为期两天的祈愿式:所有十二岁以上的人都戴着花冠,手中拿着月桂树枝,进行了祈祷。
§40.37.4fraudis quoque humanae insinuaverat suspicio animis; et veneficii quaestio ex senatus consulto, quod in urbe propiusve urbem decem milibus passuum esset commissum, C. Claudio praetori, qui in locum Ti. Minucii erat suffectus, ultra decimum lapidem per fora conciliabulaque C. Maenio, priusquam in Sardiniam provinciam traiceret, decreta.
人谋不轨的怀疑也悄然潜入人们的心中;元老院决议进行一项关于投毒阴谋的调查:在城内或离城十英里以内所犯的罪行,交由接替提贝里乌斯·米努基乌斯职位的裁判官盖乌斯·克劳狄乌斯负责;而对于十英里标记以外、发生在各广场和集会所的罪行,则在盖乌斯·麦尼乌斯渡海前往撒丁行省之前,决议交由其负责。
suspecta consulis erat mors maxime.
执政官之死最令人起疑。
§40.37.5necatus a Quarta Hostilia uxore dicebatur.
据说他是被其妻子夸尔塔·霍斯蒂利亚所杀。
§40.37.6ut quidem filius eius Q. Fulvius Flaccus in locum vitrici consul est declaratus, aliquanto magis infamis mors Pisonis coepit esse; et testes exsistebant, qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent, quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad petendum: intra duos menses effecturam, ut consul fieret.
当她的儿子昆图斯·富尔维乌斯·弗拉库斯被宣布接替继父担任执政官时,皮索之死开始变得更加声名狼藉;并且有证人出现,他们说在宣布阿尔比努斯和皮索为执政官之后(在这场选举中弗拉库斯曾遭到拒绝),他被母亲指责说,在他已经第三次谋求执政官职时依然遭到了拒绝,并补充说,让他做好准备再次谋求,在两个月之内,她会让其成为执政官。
§40.37.7inter multa alia testimonia ad causam pertinentia haec quoque vox, nimis vero eventu comprobata, valuit, cur Hostilia damnaretur.
在与该案有关的许多其他证词中,这句话——确实因后来的结果而得到了太多的证实——也在导致霍斯蒂利亚被判有罪的过程中起到了关键作用。
Veris principio huius, §40.37.8dum consules novos dilectus Romae tenet, mors deinde alterius et creandi comitia consulis in locum eius omnia tardiora fecerunt, §40.37.9interim P. Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum induxerunt.
在今年春天的初期,当新兵征募将新执政官们留置在罗马期间,随后另一位执政官的去世以及在其次席选举执政官的民会使得一切进展变得更加缓慢,与此同时,普布利乌斯·科尔内利乌斯和马尔库斯·巴埃比乌斯(他们在执政官任期内未曾建立任何值得纪念的功绩)率领军队进入了阿普亚尼利古里亚人的领地。