§40.37.1praetor Ti. Minucius et haud ita multo post consul C. Calpurnius moritur, multique alii omnium ordinum illustres viri postremo prodigii loco ea clades haberi coepta est.
プラエトルのチベリウス・ミヌキウス、そしてそれほど経たない後に執政官ガイウス・カルプルニウスが死去し、あらゆる階層の他の多くの著名な男たちも世を去った。 ついに、この惨禍は不吉な前兆とみなされ始めた。
§40.37.2C. Servilius pontifex maximus piacula irae deum conquirere iussus, decemviri libros inspicere, consul Apollini Aesculapio Saluti dona vovere et dare signa inaurata:
最高神祇官ガイウス・セルウィリウスは神々の怒りを宥める儀式を捜し出すよう命じられ、十人委員会は(シビュラの)書を調査するよう、執政官はアポロン、アエスクラピウス、サルスに贈り物を誓約し、金メッキの像を捧げるよう命じられた。
§40.37.3quae vovit deditque.
彼はこれらを誓約し、捧げた。
decemviri supplicationem in biduum valetudinis causa in urbe et per omnia fora conciliabulaque edixerunt: maiores duodecim annis omnes coronati et lauream in manu tenentes supplicaverunt.
十人委員会は、健康のために、市中およびすべての広場や集会所で二日間の祈願式を告示した。 12歳以上のすべての者が冠を戴き、手に月桂樹の枝を持って祈願をおこなった。
§40.37.4fraudis quoque humanae insinuaverat suspicio animis;
人間の陰謀の疑いもまた人々の心に忍び込んでいた。
et veneficii quaestio ex senatus consulto, quod in urbe propiusve urbem decem milibus passuum esset commissum, C. Claudio praetori, qui in locum Ti. Minucii erat suffectus, ultra decimum lapidem per fora conciliabulaque C. Maenio, priusquam in Sardiniam provinciam traiceret, decreta.
そして元老院決議により、市中あるいは市から10マイル以内で犯された毒殺についての査問は、チベリウス・ミヌキウスの代わりに補充されたプラエトルのガイウス・クラウディウスに、10マイルの道標を越えた先の広場や集会所でのものについては、ガイウス・マエニウスがサルディニア属州に渡る前に[おこなうよう]議決された。
suspecta consulis erat mors maxime.
執政官の死がとりわけ疑わしかった。
§40.37.5necatus a Quarta Hostilia uxore dicebatur.
彼は妻のクアルタ・ホスティリアによって殺害されたと言われていた。
§40.37.6ut quidem filius eius Q. Fulvius Flaccus in locum vitrici consul est declaratus, aliquanto magis infamis mors Pisonis coepit esse;
実際に、彼女の息子クィントゥス・フルウィウス・フラックスが義父の代わりに執政官に選出されると、ピソの死は一段と不名誉なものになり始めた。
et testes exsistebant, qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent, quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad petendum: intra duos menses effecturam, ut consul fieret.
そして、アルビヌスとピソが執政官に選出された(この選挙でフラックスは落選を喫していた)後に、彼が立候補したのにすでに三度目となる執政官職が拒まれたとして母親から非難されたこと、そして彼女が、自分は次の立候補の準備をするべきだ、二ヶ月以内に彼が執政官になるようにしてみせる、と付け加えたことを証言する証人たちが現れた。
§40.37.7inter multa alia testimonia ad causam pertinentia haec quoque vox, nimis vero eventu comprobata, valuit, cur Hostilia damnaretur.
事件に関連する他の多くの証拠の中で、実に結果によって証明されすぎたこの言葉も、ホスティリアが有罪判決を受ける大きな理由となった。
Veris principio huius, §40.37.8dum consules novos dilectus Romae tenet, mors deinde alterius et creandi comitia consulis in locum eius omnia tardiora fecerunt,
この年の春の初めに、新兵募集が新しい執政官たちをローマに留め置いている間に、次いで一方の執政官の死と、その代わりに執政官を選出するための民会が、あらゆることを遅らせた。
§40.37.9interim P. Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum induxerunt.
その間、執政官の任期中には注目すべきことを何も成し遂げなかったプブリウス・コルネリウスとマルクス・バエビウスが、アプアニ・リグリア人に対して軍を率いて進入した。