Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §40.36.1-40.36.14

米努基乌斯的报告与元老院的兵力分配

第 1539 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在关于西班牙派兵的辩论中,副将米努基乌斯未对需要新兵还是老兵做出定论,认为应由了解当地情况的人来决定。元老院随后决定了执政官和各裁判官的行省兵员分配,并允许前任指挥官富尔维乌斯率领部分老兵回国。

§40.36.1legatus ad ea, quae interrogatus erat, respondit neque se neque quemquam alium divinare posse, quid in animo Celtiberi haberent aut porro habituri essent.
副将对针对他所提的问题回答说,无论是他还是其他任何人,都无法预知凯尔特伊比里亚人心中正在想什么,或者以后会想什么。
itaque negare non posse, §40.36.2quin rectius sit etiam ad pacatos barbaros, nondum satis adsuetos imperio, exercitum mitti.
因此,无法否认的是,即使是对已经平定但尚未充分习惯于统治的蛮族,派遣军队也是更为妥当的。
§40.36.3novo autem an vetere exercitu opus sit, eius esse dicere, qui scire possit, qua fide Celtiberi in pace mansuri sint, simul et qui illud exploratum habeat, quieturos milites, si diutius in provincia retineantur.
但至于需要新军队还是老军队,他说这应该由那些能够知道凯尔特伊比里亚人将以何种忠诚保持和平、同时确信如果士兵们在行省内被留置更久他们是否会保持安静的人来决定。
§40.36.4si ex eo, quod aut inter se loquantur aut succlamationibus apud contionantem imperatorem significent, quid sentiant, coniectandum sit, palam vociferatos esse aut imperatorem in provincia retenturos aut cum eo in Italiam venturos esse.
如果必须从他们彼此间的交谈,或者在将军发表集会演说时他们用呼喊声所表达的态度中来推测他们的想法,那么他们已经公开高呼:他们要么把将军留置在行省,要么将与他一同返回意大利。
§40.36.5disceptationem inter praetorem legatumque consulum relatio interrupit, qui suas ornari provincias, priusquam de praetoris exercitu ageretur, aequum censebant.
裁判官与副将之间的争论被执政官的提议所打断,执政官们认为,在讨论裁判官的军队之前,先为他们自己的行省做好装备准备是公平的。
§40.36.6novus omnis exercitus consulibus est decretus, binae legiones Romanae cum suo equitatu, et socium Latini nominis quantus semper numerus, quindecim milia peditum, octingenti equites.
元老院为执政官们决议了一支全新的军队:各两个罗马军团及其骑兵,以及来自拉丁同盟的名额如常,即一万五千步兵和八百骑兵。
§40.36.7cum hoc exercitu Apuanis Liguribus ut bellum inferrent, mandatum est.
他们被命令用这支军队向阿普亚尼利古里亚人宣战。
P. Cornelio et M. Baebio prorogatum imperium iussique provincias obtinere, donec consules venissent; tum imperatum, ut dimisso, quem haberent, exercitu reverterentur Romam.
普布利乌斯·科尔内利乌斯和马尔库斯·巴埃比乌斯的帝国命令权被延长,并被命令维持其行省,直到执政官到达;随后他们被命令遣散其拥有的军队并返回罗马。
de Ti. Sempronii deinde exercitu actum est.
接着,讨论了提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯的军队。
§40.36.8novam legionem ei quinque milium et ducentorum peditum cum equitibus quadringentis consules scribere iussi, et mille praeterea peditum Romanorum, quinquaginta equites, §40.36.9et sociis nominis Latini imperare septem milia peditum, trecentos equites.
执政官们被命令为他征募一个由五千二百步兵和四百骑兵组成的新军团,此外还有一千罗马步兵和五十骑兵,并向拉丁同盟要求七千步兵和三百骑兵。
cum hoc exercitu placuit ire in Hispaniam citeriorem Ti. Sempronium.
决议提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯应率领这支军队前往近西班牙。
§40.36.10Q. Fulvio permissum, ut, qui milites ante Sp. Postumium Q. Marcium consules cives Romani sociive in Hispaniam transportati essent, et praeterea supplemento adducto, quo amplius in duabus legionibus quam decem milia et quadringenti pedites, §40.36.11sescenti equites essent, et socium Latini nominis duodecim milia, sescenti equites, quorum forti opera duobus adversus Celtiberos proeliis usus Q. Fulvius esset, eos, si videretur, secum deportaret.
昆图斯·富尔维乌斯获准,如果他认为合适,可以随身带回那些在斯普里乌斯·波斯图米乌斯和昆图斯·马尔库斯担任执政官之前被运送到西班牙的士兵(无论是罗马公民还是盟友),此外在运抵的补充兵中,凡是超出两个军团中一万零四百步兵、六百骑兵,以及拉丁同盟的一万二千步兵和六百骑兵(昆图斯·富尔维乌斯在对凯尔特伊比里亚人的两次战斗中曾使用过他们英勇奉献)之数额的人。
§40.36.12et supplicationes decretae, quod is prospere rem publicam gessisset.
并且由于他成功地治理了国家政务,元老院还决定举行感恩祭。
§40.36.13et ceteri praetores in provincias missi.
其他裁判官也被派往各自行省。
Q. Fabio Buteoni prorogatum in Gallia imperium est.
昆图斯·法比乌斯·布特奥在山南高卢的帝国命令权被延长。
octo legiones praeter exercitum veterem, qui in Liguribus in spe propinqua missionis erat, eo anno esse placuit.
决议那一年除了在利古里亚行将退役的旧军外,维持八个军团。
§40.36.14et is ipse exercitus aegre explebatur propter pestilentiam, quae tertium iam annum urbem Romanam atque Italiam vastabat.
而由于已经在罗马城和意大利蔓延了三年的瘟疫,甚至连这支军队本身也很难满员。

词汇与语法注释

  1. 40.36.3eius esse dicere, qui — 使用人称代词属格 `eius` 的无人称句型(`eius est` 补足不定式),表示“这是属于他的发言权/决定权”。属格 `eius` 同时作为关系代词 `qui` 的先行词。
  2. 40.36.10quo amplius in duabus legionibus... essent... eos — `quo amplius`(多于……的部分)指在新运抵的补充兵(`supplemento`)中,超出了两个军团标准编制人数(10,400步兵、600骑兵等)的盈余兵力。第11节中的 `eos` 作为 `deportaret` 的直接宾语,指代上述关系从句所限定的士兵群体。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §40.36.1-40.36.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:40.36.1-40.36.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。