§40.18.1comitia consulibus rogandis fuere: creati P. Cornelius Lentulus M. Baebius Tamphilus.
选任执政官的民会召开了:普布利乌斯·科尔内利乌斯·伦图卢斯和马尔库斯·贝比乌斯·塔姆菲卢斯当选。
§40.18.2praetores inde facti duo Q. Fabii, Maximus et Buteo, Ti. Claudius Nero Q. Petilius Spurinus M. Pinarius Rusca L. Duronius.
随后,选出了法官:两位昆图斯·法比乌斯(麦克西穆斯与布特奥)、提贝里乌斯·克劳狄乌斯·尼禄、昆图斯·佩蒂利乌斯·斯普里努斯、马尔库斯·皮纳里乌斯·鲁斯卡、卢基乌斯·杜罗尼乌斯。
§40.18.3his inito magistratu provinciae ita sorte evenerunt: Ligures consulibus, praetoribus Q. Petilio urbana, Q. Fabio Maximo peregrina, Q. Fabio Buteoni Gallia, Ti. Claudio Neroni Sicilia, M. Pinario Sardinia, L. Duronio Apulia; §40.18.4et Histri adiecti, quod Tarentini Brundisinique nuntiabant maritimos agros infestos transmarinarum navium latrociniis esse.
在他们就职后,各行省按抽签分配如下:执政官分得利古里亚;法官中,昆图斯·佩蒂利乌斯获得城市法官职,昆图斯·法比乌斯·麦克西穆斯获得外侨法官职,昆图斯·法比乌斯·布特奥获得高卢,提贝里乌斯·克劳狄乌斯·尼禄获得西西里,马尔库斯·皮纳里乌斯获得撒丁,卢基乌斯·杜罗尼乌斯获得阿普利亚;此外,由于塔兰托和布林迪西的居民报告说沿海地区正受到海外船只海盗行为的骚扰,因而又加上了伊斯特拉。
eadem Massilienses de Ligurum navibus querebantur.
马赛人也对利古里亚人的船只提出了同样的申诉。
§40.18.5exercitus inde decreti, quattuor legiones consulibus, quae quina milia ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites, et quindecim milia socium ac Latini nominis, octingenti equites.
随后决定了军队配置:给执政官们配备四个军团,每个军团应含有五千二百名罗马步兵和三百名骑兵,以及一万五千名同盟国和拉丁名特权者的步兵、八百名骑兵。
§40.18.6in Hispaniis prorogatum veteribus praetoribus imperium est cum exercitibus, quos haberent, et in supplementum decreta tria milia civium Romanorulm ducenti equites, et socium Latini nominis sex milia peditum, trecenti equites.
在两西班牙,前任法官们被延长了命令权及他们现有的军队,并决定补充三千名罗马公民、二百名骑兵,以及同盟国和拉丁名特权者的六千名步兵、三百名骑兵。
§40.18.7nec rei navalis cura omissa.
海军事务也未被忽视。
duumviros in eam rem consules creare iussi, per quos naves viginti deductae navalibus sociis civibus Romanis, qui servitutem servissent, complerentur, ingenui tantum ut iis praeessent.
执政官受命为此任命二人官,通过他们使下水的二十艘船只满载由曾服过奴役的罗马公民组成的海军同盟兵,并规定只有自由人出身者方可指挥他们。
§40.18.8inter duumviros ita divisa tuenda denis navibus maritima ora, ut promunturium iis Minervae velut cardo in medio esset; alter inde dextram partem usque ad Massiliam, laevam alter usque ad Barium tueretur.
二人官之间分配了各自用十艘船防卫的海岸线,使密涅瓦海角处于中间,好比一个枢轴;其中一人由此向右防卫直至马赛,另一人向左防卫直至巴里。