Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §40.17.1-40.17.8

迦太基与马西尼萨的争端及利古里亚战事结束

第 1520 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马调停人调解迦太基与马西尼萨王之间的土地纠纷,但未能决断而将案子呈交元老院。利古里亚战事结束,由于有传言称阿尔卑斯山外的高卢人正在武装,一名执政官返回罗马主持选举。

§40.17.1eodem anno inter populum Carthaginiensem et regem Masinissam in re praesenti disceptatores Romani de agro fuerunt.
同年,罗马调停人在争议现场就土地问题在迦太基人民与马西尼萨王之间进行了解决。
§40.17.2ceperat eum ab Carthaginiensibus pater Masinissae Gala; Galam Syphax inde expulerat, postea in gratiam soceri Hasdrubalis Carthaginiensibus dono dederat; §40.17.3Carthaginienses eo anno Masinissa expulerat.
马西尼萨的父亲加拉曾从迦太基人手中夺取这片土地;西法克斯又将加拉从中驱逐,随后为了讨好岳父哈斯德鲁巴,将其作为礼物送给了迦太基人;同年,马西尼萨将迦太基人驱逐出去。
haud minore certamine animorum, quam cum ferro et acie dimicarunt, res acta apud Romanos.
在罗马人面前进行的这场诉讼中,双方心智上的争斗,绝不亚于他们用刀剑和战阵进行厮杀时的惨烈。
§40.17.4Carthaginienses, quod maiorum suorum fuisset, deinde ab Syphace ad se pervenisset, repetebant.
迦太基人要求收回这片土地,理由是它曾属于他们的祖先,后来又由西法克斯交还给他们。
Masinissa paterni regni agrum se et recepisse et habere gentium iure aiebat; et causa et possessione superiorem esse; §40.17.5nihil aliud se in ea disceptatione metuere, quam ne pudor Romanorum, dum vereantur, ne quid socio atque amico regi adversus communes suos atque illius hostes indulsisse videantur, damno sit.
马西尼萨则声称,他既收复了父亲王国的领地,又根据万民法拥有它,并且无论在法理上还是在占有权上他都占有优势;他说他在那场辩论中别无所惧,唯恐罗马人的顾忌——他们担心自己似乎在对抗共同的敌人时偏袒了盟友兼友好之王——会给自己带来损失。
§40.17.6legati possessionis ius non mutarunt, causam integram Romam ad senatum reiecerunt.
使节们没有改变占有权,而是将未经裁决的案件原封不动地交还给罗马元老院。
in Liguribus nihil postea gestum.
在利古里亚人中,此后未再发生任何战事。
recesserant primum in devios saltus, deinde dimisso exercitu passim in vicos castellaque sua dilapsi sunt.
他们起初撤退到偏僻的林地中,随后解散了军队,四处散落到各自的村庄和城堡中。
§40.17.7consules quoque dimittere exercitum voluerunt, ac de ea re patres consuluerunt.
执政官们也希望解散军队,并就此事向元老院请示。
alterum ex iis dimisso exercitu ad magistratus in annum creandos venire Romam iusserunt, alterum cum legionibus suis Pisis hiemare.
元老院命令其中一人解散军队后前往罗马主持下一年度官员的选举,命令另一人率领其军团在比萨过冬。
§40.17.8fama erat Gallos Transalpinos iuventutem armare, nec, in quam regionem Italiae effusura se multitudo esset, sciebatur.
传言阿尔卑斯山外的高卢人正在武装他们的青年,且没人知道这群乌合之众会涌向意大利的哪个地区。
ita inter se consules compararunt, ut Cn. Baebius ad comitia iret, quia M. Baebius frater eius consulatum petebat.
因此,执政官们私下协定,由格奈乌斯·贝比乌斯前往民会,因为他的兄弟马尔库斯·贝比乌斯正在竞选执政官。

词汇与语法注释

  1. 40.17.5damno — 表示目的(或结果)的与格,意为“作为损失”。此处省略了表示利害关系的与格(sibi,“对他而言”),构成了双与格结构。
  2. 40.17.5dum vereantur — 带有虚拟语气的 dum,在此处表示主观原因或伴随的条件(“由于他们担心”)。同时,由于它处于间接引语的从属从句中,因而采用虚拟语气(同化虚拟语气/间接引语从句)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §40.17.1-40.17.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:40.17.1-40.17.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。