Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §40.15.1-40.15.16

德米特里乌斯揭露长兄嫉恨并恳求父王宽恕

第 1518 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

德米特里乌斯揭露了珀尔修斯的指控实质上源于对王位继承的嫉妒和野心。他在为自己与罗马的关系辩护的同时,控诉自己在毫无准备的情况下被迫自辩的不公,并向父亲恳求宽恕与慈悲。

§40.15.1quin tu omissa ista nocturna fabula ad id, quod doles, quod invidia urit, reverteris? “cur usquam tui mentio fit, Demetri?
你为何不撇开那个夜间的故事,回到让你痛苦、让你嫉妒难耐的事情上来呢? “为什么到处都在谈论你,德米特里乌斯?
§40.15.2cur dignior patris fortunae successor quibusdam videris quam ego? cur spem meam, quae, si tu non esses, certa erat, dubiam et sollicitam facis?”
为什么在某些人看来,你比我更配作父亲产业的继承人? 为什么你让我那本若没有你便确凿无疑的希望,变得飘忽不定、令人焦虑?
§40.15.3haec sentit Perseus, etsi non dicit; haec istum inimicum, haec accusatorem faciunt; haec domum, haec regnum tuum criminibus et suspicionibus replent.
” 珀尔修斯心里是这样想的,尽管他没有说出来;正是这些想法让他成为你的敌人,让他成为告发者;正是这些想法让你的府邸和王国充满了指控与猜疑。
§40.15.4ego autem, pater, quem ad modum nec nunc sperare regnum nec ambigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tu me maiori cedere vis, sic illud nec debui facere nec debeo, ut indignus te patre omnibus videar.
然而,父亲,正如我因为是年少者、因为你希望我让位于年长者,或许既不该在现在奢望王位,也不该在将来为此争执一样,我也同样既不曾、也不该做出任何让所有人觉得我不配有你这样一位父亲的事。
§40.15.5id enim vitiis meis, non cedendi, cui ius fasque est, modestia consequar.
因为,如果我真落得那个名声,那也将是因为我自己的恶行,而不是因为向拥有权利和神法所归属之人让步的谦逊。
Romanos obicis mihi, et ea, quae gloriae esse debent, in crimen vertis.
你拿罗马人来指责我,把本该属于我的光荣变成了罪名。
§40.15.6ego nec obses Romanis ut traderer nec ut legatus mitterer Romam, petii.
我既没有请求作为人质被交给罗马人,也没有请求作为使节被派往罗马。
a te missus ire non recusavi.
因你派遣,我便没有拒绝前去。
utroque tempore ita me gessi, ne tibi pudori, ne regno tuo, ne genti Macedonum essem.
在这两次期间,我的言行举止都未曾让你、你的王国或马其顿人民蒙羞。
§40.15.7itaque mihi cum Romanis, pater, amicitiae causa tu fuisti.
因此,父亲,是你成为我和罗马人结下友谊的因由。
quoad tecum illis pax manebit, mecum quoque gratia erit: si bellum esse coeperit, qui obses, qui legatus pro patre non inutilis fui, idem hostis illis acerrimus ero.
只要他们与你保持和平,我也将享有他们的好意:如果战争爆发,我这个曾为人质、曾为父亲效力且不无裨益的使节,也同样将成为他们最凶猛的敌人。
§40.15.8nec hodie ut prosit mihi gratia Romanorum, postulo: ne obsit, tantum deprecor.
今天我并不要求罗马人的好意能对我有所裨益,我只求它不要伤害我。
nec in bello coepit nec ad bellum reservatur: pacis pignus fui, ad pacem retinendam legatus missus sum: neutra res mihi nec gloriae nec crimini sit.
它既不是在战争中开始的,也不是为战争准备的:我是和平的保证,也是为了维持和平而被派去的使节:愿这两件事都不要成为我的荣耀或罪名。
§40.15.9ego si quid impie in te, pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam deprecor poenam: si innocens sum, ne invidia conflagrem, cum crimine non possim, deprecor.
父亲,如果我对你犯下了任何不孝之罪,或者对哥哥犯下了任何罪恶,我绝不请求免除惩罚:如果我是清白的,我祈求自己不要被嫉妒所吞噬,既然无法用罪名来毁灭我。
§40.15.10non hodie me primum frater accusat, sed hodie primum aperte, nullo meo in se merito.
哥哥今天并不是第一次指控我,但今天却是第一次公开指控,而我对他是毫无亏欠的。
si mihi pater suscenseret, te maiorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te adulescentiae, te errori veniam impetrare meo.
如果父亲对我有怒气,本该由你这位做哥哥的为弟弟求情,由你来为我的年轻和错误争取宽恕。
ubi praesidium esse oportebat, ibi exitium est.
在本该有保护的地方,如今却只有毁灭。
§40.15.11e convivio et comisatione prope semisomnus raptus sum ad causam parricidii dicendam.
我从宴席和狂欢中,几乎在半睡半醒的状态下,被拉来为亲弑的罪名进行辩护。
sine advocatis, sine patronis ipse pro me dicere cogor.
在没有辩护人、没有保护人的情况下,我被迫独自为自己辩护。
§40.15.12si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer? ignarus, quid arcessitus essem, te iratum et iubentem dicere causam, fratrem accusantem audivi.
如果是要为别人说话,我本会花时间思考和撰写演说词,因为那时除了才华的名声之外,还能有什么面临危险呢? 我根本不知道自己为什么被召来,只听到你愤怒地命令我进行辩护,听到哥哥在指控我。
§40.15.13ille diu ante praeparata ac meditata in me oratione est usus: ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum, quid ageretur, habui.
他用了早已准备和思考良久的针对我的演说:而我只有被指控的那点时间来弄清楚发生了什么事。
§40.15.14utrum momento illo horae accusatorem audirem an defensionem meditarer? attonitus repentino atque inopinato malo, vix, quid obiceretur, intellegere potui, nedum satis sciam, quo modo me tuear.
在那转瞬即逝的时间里,我是该听取指控,还是该思考我的辩护? 面对这突如其来的、意想不到的灾难,我震惊得几乎无法理解自己被指控了什么,更不用说充分懂得如何保护自己了。
§40.15.15quid mihi spei esset, nisi patrem iudicem haberem? apud quem etiam si caritate a fratre maiore vincor, misericordia certe reus vinci non debeo.
如果我没有父亲作为裁判官,我还能有什么希望呢? 在父亲面前,即使我在关爱上输给了哥哥,但作为被告,我在慈悲上绝不应该输。
§40.15.16ego enim ut me mihi tibique serves, precor; ille ut me in securitatem suam occidas, postulat.
因为我祈求你为了我和你而保全我,而他却要求你为了他的安全而杀死我。
quid eum, cum regnum ei tradideris, facturum credis in me esse, qui iam nunc sanguinem meum sibi indulgeri aequum censet?”
他现在就已经认为把我的鲜血赐予他是理所当然的,你想指望当你把王位传给他时,他会对我做出什么事来? ”

词汇与语法注释

  1. 40.15.4quem ad modum ... sic — “quem ad modum”与“sic”相呼应,构成了前半句(正因我是年少者而不该奢望王位)与后半句(同样不该做出任何令人觉得我不配有你这样的父亲的事)的并列对比结构。“ut”引导结果从句。
  2. 40.15.5cedendi, cui ius fasque est, modestia — 关系代词“cui”的先行词(如“ei”或“illi”)被省略,意为“向权利和神法所归属之人(即哥哥)让步的谦逊”。“cedendi”是修饰“modestia”的动名词属格,“cui”作为“cedere”所要求的与格补足语。
  3. 40.15.9cum crimine non possim — 连词“cum”表示原因(由于)。在“non possim”之后,省略了一个与前句“conflagrem”(被吞噬)形成对比的、表示被动或不及物性毁灭的动词(如“conflagrare”)。整句意为“既然无法通过(证实)罪名来毁灭我”。
  4. 40.15.14nedum satis sciam — 连词“nedum”搭配虚拟语气(“sciam”),意为“更不用说”或“遑论”。紧接在前句的否定性陈述“几乎无法理解被指控了什么”之后,用以强调自己更不可能懂得如何进行自我辩护。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §40.15.1-40.15.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:40.15.1-40.15.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。