Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §40.14.1-40.14.11

德米特里乌斯解释宴会举止并驳斥荒谬指控

第 1517 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

德米特里乌斯为昨晚宴会上的饮酒和年轻人的喜悦进行辩护,逻辑严密地论证了斐利修斯的指控是多么荒谬且充满矛盾。

§40.14.1non est res, qua erubescam, pater, si die festo inter aequales largiore vino sum usus.
父亲,如果我在节日里与同龄人一起喝了较多的酒,这并不是什么让我感到羞愧的事。
tu quoque velim inquiras, §40.14.2qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit, illo etiam — pravo forsitan — gaudio provehente, quod in iuvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat.
我也希望您去查明,昨天的宴会在我那里是以怎样的欢乐和嬉戏进行的,并且在那份——也许是不妥当的——喜悦的推动下,即在年轻人的武装交锋中,我们这一方并未落入下风。
miseria haec et metus crapulam facile excusserunt; §40.14.3quae si non intervenissent, insidiatores nos sopiti iaceremus.
这一惨状和恐惧很容易就驱散了宿醉;如果这些没有发生,我们这些“阴谋家”现在恐怕还睡得死沉死沉呢。
§40.14.4si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus eram, non temperassem vino in unum diem, non milites meos abstinuissem?
如果我要攻占您的府邸,并在占领后杀死主人,难道我连一天的酒都克制不住,难道我不会约束我的手下吗?
§40.14.5et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater “nihil aliud scio,” inquit “nihil arguo, nisi quod cum ferro comisatum venerunt.
而且,免得显得只有我一个人在以过分的单纯为自己辩护,连那位绝无恶意和疑心的哥哥自己也说:“我不知道别的事,我也不指控什么,除了他们带着兵刃来参加狂欢这件事。
§40.14.6si quaeram, unde id ipsum scias, necesse erit te fateri aut speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum, ut omnes viderent.
” 如果我问你是从哪里知道这件事的,你将不得不承认,要么我的房子里充满了你的眼线,要么他们拿起兵刃是如此公开,以至于所有人都看见了。
§40.14.7et ne quid ipse aut prius inquisisse aut nunc criminose argumentari videretur, te quaerere ex iis, quos nominasset, iubebat, an ferrum habuissent, ut tamquam in re dubia, cum id quaesisses, quod ipsi fatentur, pro convictis haberentur.
而为了不让他自己显得是事先调查过,或是现在在进行恶意的推论,他甚至让你去询问他所点名的那些人是否带了兵刃;这样一来,仿佛在悬而未决的事情中,当你询问了他们自己也承认的事情时,他们就如同被定罪了一般。
§40.14.8quin tu illud quaeri iubes, num tui occidendi causa ferrum sumpserint, num me auctore et sciente? hoc enim videri vis, non illud quod fatentur et palam est.
你为什么不让人去调查那件事:他们是否是为了杀死你而拿起兵刃,是否是在我的教唆和知情下? 因为你希望显现出来的正是这一点,而不是他们已经承认且众所周知的那一点。
ei sui se tuendi causa sumpsisse dicunt.
他们说,他们拿起兵刃是为了自卫。
§40.14.9recte an perperam fecerint, ipsi sui facti rationem reddent: meam causam, quae nihil eo facto contingitur, ne miscueris.
他们做得对还是错,他们自己会对自己的行为做出解释:请不要将我的案子牵扯进去,我的案子与那一行为毫无关联。
aut explica, utrum aperte an clam te aggressuri fuerimus.
或者你解释一下,我们是要公开袭击你还是暗中袭击你?
si aperte, cur non omnes ferrum habuimus?
如果是公开的,为什么我们没有全部带上兵刃?
§40.14.10cur nemo praeter eos, qui tuum speculatorem pulsaverunt? si clam, quis ordo consilii fuit?
为什么除了那些打了你的眼线的人之外,就没有别人带了? 如果是暗中的,那计划的步骤又是怎样的?
§40.14.11convivio soluto cum comisator ego discessissem, quattuor substitissent, ut sopitum te adgrederentur? quomodo fefellissent et alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa fuerant? quomodo autem trucidato te ipsi evasuri fuerunt? quattuor gladiis domus tua capi et expugnari potuit?
宴会散会、我以狂欢者的身份离开后,难道要留下四个人,好让他们袭击熟睡中的你? 他们既是外人,又是我的手下,而且因为不久前参与了争吵而最让人起疑,他们又该如何掩人耳目? 再者,在将你杀害之后,他们自己又该如何逃脱? 难道你的府邸能被四柄剑占领并攻破吗?

词汇与语法注释

  1. 40.14.1qua erubescam — 在关系代词 "qua" 引导的关系从句中,使用虚拟语气现在时 "erubescam" 表示特征或合适性(“让我感到羞愧的事”)。
  2. 40.14.2illo etiam — pravo forsitan — gaudio provehente — 独立夺格结构。其中 "illo ... gaudio" 充当逻辑主语,现在分词 "provehente" 充当谓语。插入的 "pravo forsitan" 修饰 "gaudio"。
  3. 40.14.3insidiatores nos — 名词 "insidiatores" 同位修饰代词 "nos"("iaceremus" 的主语),德米特里乌斯在此以反讽或自嘲的口吻指代自己和同伴。
  4. 40.14.4si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus eram — 条件从句中使用了主动迂言语气未完成过去直陈时("-turus eram"),表示过去的意图或即将发生的行动(“如果我本打算……”)。归结从句则使用常规的虚拟语气过去完成时("temperassem", "abtinuissem")来表示与过去事实相反的虚拟。
  5. 40.14.7ut tamquam in re dubia, cum id quaesisses, quod ipsi fatentur, pro convictis haberentur — 一个复杂的嵌套结构,其中让步/比较短语 "tamquam in re dubia"(仿佛在悬而未决的事情中)和时间从句 "cum id quaesisses" 被嵌入到目的从句 "ut ... haberentur" 之中。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §40.14.1-40.14.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:40.14.1-40.14.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。