Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §4.9.1-4.9.14

阿尔代亚内乱与执政官格加尼乌斯的救援

第 207 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

阿尔代亚因争夺平民少女爆发严重内乱,贵族派向罗马求援,平民派则召唤沃尔斯基人。罗马执政官格加尼乌斯迅速进军,将正在围困城邦的沃尔斯基军反包围在坚固的围墙内。

§4.9.1dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea veniunt pro veterrima societate renovatoque foedere recenti auxilium prope eversae urbi inplorantes.
当这些事在罗马进行时,来自阿尔代亚的使节抵达,他们基于极古老的友好关系和最近更新的条约,为他们几近毁灭的城邦请求援助。
§4.9.2frui namque pace optimo consilio cum populo Romano servata per intestina arma non licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum, §4.9.3quae fuerunt eruntque pluribus populis exitio quam bella externa, quam fames morbive quaeque alia in deum iras velut ultima publicorum malorum vertunt.
因为内乱使他们无法享受因明智之策而与罗马人民共同维持的和平;据传,内乱的原因和发端起于派系之争,这些派系之争过去和将来对更多民族造成的毁灭,甚于外战、饥荒或疫病,以及人们视作神明之怒、当作公共灾难之极境的其他任何灾祸。
§4.9.4uirginem plebei generis maxime forma notam duo petiere iuvenes, alter virgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi eiusdem corporis erant, nobilis alter, nulla re praeterquam forma captus.
有两位青年向一位因美貌而闻名的平民阶层少女求婚,其中一人出身与少女相当,依靠她的监护人们,而这些监护人也属于同一阶层;另一人则是贵族,除了美貌之外不受任何东西吸引。
§4.9.5adiuvabant eum optumatium studia, per quae in domum quoque puellae certamen partium penetravit.
贵族阶层的热心支持着他,党派之争也由此渗透进了少女的家中。
nobilis superior iudicio matris esse, quae quam splendidissimis nuptiis iungi puellam volebat; tutores in ea quoque re partium memores ad suum tendere.
在母亲的判断中,贵族青年更占优势,母亲希望让少女结成尽可能显赫的婚姻;而监护人们在此事中也记着自己的党派,力图推行自己一方的主张。
§4.9.6cum res peragi intra parietes nequisset, ventum in ius est.
由于事情无法在私下解决,双方诉诸法律。
postulatu audito matris tutorumque magistratus secundum parentis arbitrium dant ius nuptiarum.
在听取了母亲和监护人们的诉求后,政务官们根据母亲的意愿授予了结婚的权利。
§4.9.7sed vis potentior fuit; namque tutores inter suae partis homines de iniuria decreti palam in foro contionati manu facta virginem ex domo matris rapiunt;
但暴力的力量更为强大;因为监护人们在自己党派的人群中,在广场上公开演说控诉判决的不公,并聚集起一伙人,将少女从她母亲的家中强行劫走。
§4.9.8adversus quos infestior coorta optumatium acies sequitur accensum iniuria iuvenem.
面对他们,贵族阶层中一支更为充满敌意的队伍站了出来,跟随因受辱而愤怒的青年。
fit proelium atrox.
一场惨烈的战斗发生了。
pulsa plebs, nihil Romanae plebi similis, armata ex urbe profecta colle quodam capto in agros optumatium cum ferro ignique excursiones facit;
被击败的平民——这一点与罗马的平民毫无相似之处——武装起来离开城邦,占领了某座山头,用刀剑和烈火对贵族们的土地进行袭击。
§4.9.9urbem quoque omni, etiam experte ante certaminis, multitudine opificum ad spem praedae evocata obsidere parat;
他们还准备包围城邦,通过对掠夺的期盼,召集了包括此前未参与争斗者在内的全体工匠。
§4.9.10nec ulla species cladesque belli abest velut contacta civitate rabie duorum iuvenum funestas nuptias ex occasu patriae petentium.
没有任何战争的惨状和灾祸缺席,仿佛整个城邦都感染了这两个青年的疯狂,他们正企图在祖国的沦亡中寻求自己那带来死亡的婚礼。
§4.9.11parum parti utrique domi armorum bellique est visum; optumates Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos excivere.
两派都觉得国内的武器和战争力量不够;贵族们召唤罗马人来援助被围困的城邦,平民则召唤沃尔斯基人与他们一同攻占阿尔代亚。
priores Volsci duce Aequo Cluilio Ardeam venere §4.9.12et moenibus hostium vallum obiecere.
首先是沃尔斯基人在埃库斯·克卢伊利乌斯的率领下抵达阿尔代亚,并在敌人的城墙前筑起了围墙。
§4.9.13quod ubi Romam est nuntiatum, extemplo M. Geganius consul cum exercitu profectus tria milia passuum ab hoste locum castris cepit praecipitique iam die curare corpora milites iubet.
当这一消息传到罗马时,执政官马尔库斯·格加尼乌斯立即率军出发,在距离敌人三英里的地方扎营,并且在夕阳西下时,命令士兵们休整身体。
quarta deinde vigilia signa profert.
随后,在第四更天时,他下令开拔。
coeptumque opus adeo adproperatum est, ut sole orto Volsci firmiore se munimento ab Romanis circumvallatos quam ab se urbem viderent;
开工的工程进展神速,以至于太阳升起时,沃尔斯基人发现自己被罗马人以比他们自己围困城邦更为坚固的工事包围了。
§4.9.14et alia parte consul muro Ardeae bracchium iniunxerat, qua ex oppido sui commeare possent.
在另一侧,执政官将一段壁垒与阿尔代亚的城墙相连,以便他的人马能从镇上自由往来。

词汇与语法注释

  1. 4.9.2quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum — 动词 'traditur' 采用主格加不定式(nominativus cum infinitivo)的亲自人称结构,主语为 'causa atque initium',不定式为 'ortum [esse]',其中完成时分词 'ortum'(中性单数)与较近的主语名词 'initium' 一致。
  2. 4.9.3quae fuerunt eruntque pluribus populis exitio — 关系代词 'quae' 为阴性复数主格,指代前句中 'factionum' 所暗示的派系(factiones)。'pluribus populis'(利害与格)和 'exitio'(目的/结果与格)共同构成了双与格结构(double dative)。
  3. 4.9.3quaeque alia in deum iras velut ultima publicorum malorum vertunt — 动词 'vertunt' 是以泛指的“人们”为主语的主动语态第三人称复数。短语 'in deum iras vertere' 是个习惯表达,意为“归咎于神明的愤怒”,'quaeque alia'(中性复数宾格)作其直接宾语。
  4. 4.9.5nobilis superior iudicio matris esse... tendere — “esse”和“tendere”均为历史不定式(historical infinitive),在此起未完成过去时主动词(相当于“erat”和“tendebant”)的作用,使叙述更加生动。
  5. 4.9.13curare corpora — 军事语境中的一种习惯表达,字面意思是“照顾身体”,实际指士兵们通过饮食和休息来恢复体力。
  6. 4.9.13ut sole orto Volsci firmiore se munimento ab Romanis circumvallatos quam ab se urbem viderent — 作为 'viderent' 的宾语,此句包含一个宾格加不定式(ACI)结构 'se [esse] circumvallatos'(他们自己被包围),并与省略了 [circumvallatam esse] 的比较从句 'quam ab se urbem'(相比于他们自己包围城邦)进行高度对比。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §4.9.1-4.9.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:4.9.1-4.9.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。