§4.8.1hunc annum — seu tribunos modo seu tribunis suffectos consules quoque habuit — sequitur annus haud dubiis consulibus M. Geganio Macerino iterum, §4.8.2T. Quinctio Capitolino quintum.
这一年——无论它仅有军事护民官,还是也有接替他们的执政官——之后,是执政官毫无疑问确凿的一年:马尔库斯·格加尼乌斯·马凯里努斯第二次担任执政官,提图斯·昆克蒂乌斯·卡皮托利努斯第五次担任执政官。
idem hic annus censurae initium fuit, rei a parva origine ortae, quae deinde tanto incremento aucta est, ut morum disciplinaeque Romanae penes eam regimen, in senatu equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen sub dicione eius magistratus, ius publicorum privatorumque locorum, vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio essent.
这同一年也是监察官职的开始,这一制度起于微末,但随后增长如此巨大,以至于对罗马风俗和纪律的规范掌握在它手中,元老院和骑士百人队中荣誉与耻辱的甄别在该官职的管辖之下,公有和私有土地的权利、罗马人民的税收都听凭其支配和决定。
§4.8.3ortum autem initium est rei, quod in populo per multos annos incenso neque differri census poterat neque consulibus, cum tot populorum bella imminerent, operae erat id negotium agere.
而这一制度的起源是因为,由于人民多年未进行户口普查,普查既无法再推迟,而执政官们由于面对如此多民族的战争威胁,也没有闲暇去办理这项事务。
§4.8.4mentio inlata apud senatum est rem operosam ac minime consularem suo proprio magistratu egere, cui scribarum ministerium custodiaeque tabularum cura, cui arbitrium formulae censendi subiceretur.
元老院中有人提出,这项繁重且绝非执政官级别所应承担的事务,需要有其自身专属的官职,书记官的辅助和对名册的保管、以及对普查标准的决定权都应归于该官职。
§4.8.5et patres quamquam rem parvam, tamen, quo plures patricii magistratus in re publica essent, laeti accepere id, quod evenit, futurum, credo, etiam rati, ut mox opes eorum, qui praeessent, ipsi honori ius maiestatemque adicerent;
贵族们虽然觉得这是一件小事,但为了国家能有更多贵族官职,还是乐意地接受了。 我相信,他们也预料到了后来实际发生的事情,即不久之后,任职者的权势会为这一官职本身增添权威和尊严。
§4.8.6et tribuni, id quod tunc erat, magis necessarii quam speciosi ministerii procurationem intuentes, ne in parvis quoque rebus incommode adversarentur, haud sane tetendere.
而平民护民官们,看到这项管理工作在当时确实是一项实用而非显赫的职责,为了不至于在细微的事物上也进行无谓的反对,并没有进行强烈的争执。
§4.8.7cum a primoribus civitatis spretus honor esset, Papirium Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur, ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui agendo populus suffragiis praefecit.
由于这一职位受到城邦显贵们的轻视,人民便通过投票,委派了其执政官身份尚存疑问的帕皮里乌斯和塞姆普罗尼乌斯去主持普查,以便他们通过这一官职来弥补他们那不够稳固的执政官任期。
censores ab re appellati sunt.
他们因这一职责而被称作“监察官”。