§4.7.1anno trecentesimo decimo, quam urbs Roma condita erat, primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt A. Sempronius Atratinus, L. Atilius, T. Caecilius, quorum in magistrate concordia domi pacem etiam foris praebuit.
在罗马城建城第三百一十年,具有执政官权力的军事护民官首次就职:奥卢斯·塞姆普罗尼乌斯·阿特拉蒂努斯、卢基乌斯·阿蒂利乌斯、提图斯·凯基利乌斯。 在他们任职期间,国内的内部和睦也带来了国外的和平。
§4.7.2sunt qui propter adiectum Aequorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Veiens bellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant sine mentione promulgatae legis de consulibus creandis ex plebe et imperio et insignibus consularibus usos.
有人说,由于在与埃奎人和沃尔斯奇人的战争以及阿尔代亚人的叛乱之外,又增加了与维伊人的战争,而两位执政官无法同时应对这么多战争,因此选出了三名军事护民官,而没有提及关于从平民中选举执政官的拟议法案,且他们行使了执政官的权力和标识。
§4.7.3non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia tertio mense, quam inierunt, augurum decreto perinde ac vitio creati honore abiere, quod C. Curtius, qui comitiis eorum praefuerat, parum recte tabernaculum cepisset.
然而,该官职的权力尚未稳固确立,因为在他们就职后的第三个月,根据占卜官的法令,他们离任了,就好像选举存在瑕疵一样,因为主持他们选举大会的盖乌斯·库尔蒂乌斯没有正确地搭建占卜天幕。
§4.7.4legati ab Ardea Romam venerunt ita de iniuria querentes, ut, si demeretur ea, in foedere atque amicitia mansuros restituto agro appareret.
来自阿尔代亚的使节来到罗马,对所受的不公提出抱怨,以至于显而易见的是,如果消除这种不公并归还土地,他们将继续保持同盟和友好关系。
§4.7.5ab senatu responsum et iudicium populi rescindi ab senatu non posse praeterquam quod nullo nec exemplo nec iure fieret, concordiae etiam ordinum causa.
元老院作出了答复:元老院不能废除人民的判决,这不仅是因为这样做既无先例也无理可循,而且也是为了各阶层之间的和睦。
§4.7.6si Ardeates sua tempora expectare velint arbitriumque senatui levandae iniuriae suae permittant, fore ut postmodo gaudeant se irae moderatos sciantque patribus aeque curae fuisse, ne qua iniuria in eos oreretur, ac ne orta diuturna esset.
如果阿尔代亚人愿意等待时机,并将减轻其所受不公的决定权托付给元老院,那么他们日后将会庆幸自己克制了愤怒,并会知道,贵族们同样关心不让任何不公发生在他们身上,也同样关心一旦发生不公就不会持久。
ita legati, cum se rem integram relaturos dixissent, comiter dimissi.
使节们表示他们将把未作决定的事情报告回去,随后被礼貌地送走。
§4.7.7patricii, cum sine curuli magistratu res publica esset, coiere et interregem creavere.
由于国家没有高级官职,贵族们集会并选举了中间王。
contentio, consulesne an tribuni militum crearentur, in interregno rem dies complures tenuit.
在中间王执政期间,关于是选举执政官还是选举军事护民官的争论使事态拖延了数日。
§4.7.8interrex ac senatus consulum comitia, tribuni plebis et plebs tribunorum militum ut habeantur tendunt.
中间王和元老院力图举行选举执政官的大会,而平民护民官和平民则力图举行选举军事护民官的大会。
vicerunt patres, quia et plebs patriciis seu hunc seu illum delatura honorem frustra certare supersedit et principes plebis ea comitia malebant, §4.7.9quibus non haberetur ratio sua, quam quibus ut indigni praeterirentur.
贵族们获胜了,因为平民既然横竖都要把这两种官职之一授予贵族,便放弃了无益的争斗,而且平民的领袖们更倾向于那样的大会—— 在这种大会上,他们的候选资格不被考虑,而不是在那种大会上,他们作为不合群的人被略过。
tribuni quoque plebi certamen sine effectu in beneficio apud primores patrum reliquere.
平民护民官也将这无果的争斗留作对贵族领袖的一项人情而放弃了。
§4.7.10T. Quinctius Barbatus interrex consules creat L. Papirium Mugilanum, L. Sempronium Atratinum.
中间王提图斯·昆克蒂乌斯·巴尔巴图斯选出执政官:卢基乌斯·帕皮里乌斯·穆吉拉努斯、卢基乌斯·塞姆普罗尼乌斯·阿特拉蒂努斯。
his consulibus cum Ardeatibus foedus renovatum est; idque monumenti est consules eos illo anno fuisse, qui neque in annalibus priscis neque in libris magistratuum inveniuntur; §4.7.11credo quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo, perinde ac si totum annum in imperio fuerint, suffectorum iis consulum praetermissa nomina consulumhorum.
在这些执政官任内,与阿尔代亚人的条约得以更新;这就是他们在那一年担任执政官的凭证,虽然在古老的编年史和官员名册中都找不到他们;我相信这是因为在年初有军事护民官,因此,就好像他们整年都在执政一样,这些继任他们的执政官的名字便被省略了。
§4.7.12Licinius Macer auctor est etiam in foedere Ardeatino et in linteis libris ad Monetae ea inventa.
利基尼乌斯·马克尔证实,这些事情在阿尔代亚条约以及莫内塔神庙的麻丝书中都有发现。
et foris, cum tot terrores a finitimis ostentati essent, et domi otium fuit.
国外虽然邻国展示了诸多恐吓,国内却十分平静。