Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §4.6.1-4.6.12

具有执政官权力的军事护民官的设立与初次选举

第 204 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官否定平民拥有占卜权激怒了平民,最终双方达成妥协,设立具有执政官权力的军事护民官。然而在随后的选举中,平民表现出克制,全部选举了贵族。

§4.6.1cum in contionem consules processissent et res a perpetuis orationibus in altercationem vertisset, interroganti tribuno, cur plebeium consulem fieri non oporteret, §4.6.2ut fortasse vere, sic parum utiliter in praesens certamen* respondit, “quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque decemviros conubium diremisse, ne incerta prole auspicia turbarentur.
当执政官们走向公民大会,事态从长篇大论转为激烈的口角时,面对护民官关于为什么平民不应该成为执政官的质问,他(执政官)作出了也许符合事实、但对眼前的斗争毫无益处的回答:“因为没有哪个平民拥有占卜权,所以十人委员会废除了通婚权,以免由于血统不确定而使占卜权受到扰乱。
§4.6.3plebes ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam invisi diis inmortalibus, negarentur posse; nec ante finis contentionum fuit, cum et tribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo pertinacia certaret, quam victi tandem patres, ut de conubio ferretur, §4.6.4concessere, ita maxime rati contentionem de plebeis consulibus tribunos aut totam deposituros aut post bellum dilaturos esse contentamque interim conubio plebem paratam dilectui fore.
” 平民对此感到极度愤慨,因为他们被否定了占卜的能力,就好像他们被不朽的神明所憎恶一般;斗争一直没有结束——因为平民不仅得到了一个极其顽强的护民官作为领袖,而且自己也随他一起坚决斗争——直到贵族最终被打败,同意对通婚法案进行表决,作出了让步;他们主要认为,通过这种方式,护民官们要么会完全放弃关于平民担任执政官的争论,要么会将其推迟到战争之后,而暂时对通婚权感到满意的平民也会为征兵做好准备。
cum Canuleius victoria de patribus §4.6.5et plebis favore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua summa vi pugnant et crescente in dies fama belli dilectum inpediunt.
当卡努莱乌斯因对贵族的胜利以及平民的支持而声望大振时,其他受到鼓舞的护民官为了自己的法案极力抗争,并在战争谣言日益盛行的情况下阻碍征兵。
§4.6.6consules, cum per senatum intercedentibus tribunis nihil agi posset, consilia principum domi habebant.
执政官们由于护民官的否决导致无法通过元老院做任何事情,于是在私宅中召集显贵举行会议。
apparebat aut hostibus aut civibus de victoria concedendum esse.
显然,胜利要么必须让给敌人,要么必须让给本国公民。
§4.6.7soli ex consularibus Valerius atque Horatius non intererant consiliis.
在担任过执政官的人中,只有瓦莱里乌斯和霍拉蒂乌斯没有参加会议。
C. Claudi sententia consules armabat in tribunos; Quinctiorum, Cincinnatique et Capitolini, sententiae abhorrebant a caede violandisque, quos foedere icto cum plebe sacrosanctos accepissent.
盖乌斯·克劳狄乌斯的意见是主张执政官对护民官使用武力;而昆克蒂乌斯家族成员、辛辛纳图斯以及卡皮托利努斯的意见,则极力反对杀戮和侵犯那些根据与平民签订的盟约而被视为神圣不可侵犯的人。
§4.6.8per haec consilia eo deducta est res, ut tribunos militum consulari potestate promiscue ex patribus ac plebe creari sinerent, de consulibus creandis nihil mutaretur;
通过这些会议,事情最终达成了妥协:他们允许不分贵族和平民,共同选出具有执政官权力的军事护民官,而关于执政官的选举则不作任何改变。
eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit.
护民官和平民对此都感到满意。
§4.6.9comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur.
宣布召开选举三名具有执政官权力的军事护民官的公民大会。
quibus indictis extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat umquam, §4.6.10maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret.
大会宣布后,立刻,凡是曾发表或做出过任何煽动性言行的人,特别是那些护民官出身的人,开始作为候选人向人们拉票,并在整个广场上奔走,以至于起初在平民被激怒的情况下对获得官职的绝望,继而是如果必须与这些人共同任职的愤慨,阻碍了贵族竞选。
postremo coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse possessione rei publicae viderentur.
但最终,在显贵们的强迫下,他们还是参与了竞选,以免显得放弃了对国家权力的占有。
§4.6.11eventus eorum comitiorum docuit alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse; tribunos enim omnes patricios creavit populus, contentus eo, quod ratio habita plebeiorum esset.
那次大会的结果表明,人们在争夺自由和尊严时的心态,与冲突平息后拥有公正判断力时的心态是截然不同的;因为民众选举了全副贵族担任军事护民官,他们仅仅对平民的权利得到了考虑这一事实感到满足。
§4.6.12hanc modestiam aequitatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno inveneris, quae tum populi universi fuit!
如今,你在哪一个人身上还能找到当时属于全体人民的这种克制、公正和高尚的胸怀呢!

词汇与语法注释

  1. 4.6.2respondit — 虽然前句的主语是复数 *consules*,但这里使用了单数 *respondit*。这表明是其中一位执政官(或代表执政官一方的人)作出了回答。
  2. 4.6.3nec ante finis contentionum fuit ... quam — *nec ante ... quam* 构成了分离的 *antequam* 结构(“直到……才……/在……之前没有……”)。尽管插入了 *cum* 从句(*cum et tribunum... certaret*),但其主要骨架是“直到贵族最终让步(*patres... concessere*),争斗才宣告结束”。
  3. 4.6.10ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret — 在由 *ut* 引导的结果从句(止于 *deterreret*)中,并列了两个主语 *desperatio* 和 *indignatio*。*desperatio*(绝望)修饰于属格动形容词结构 *apiscendi honoris*(获得官职),其中插入了独立夺格 *inritata plebe*(在平民被激怒的情况下)。而 *indignatio*(愤慨)则带有一个条件从句 *si ... gerendus esset*(如果必须与这些人共同担任官职)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §4.6.1-4.6.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:4.6.1-4.6.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。