§4.5.1denique utrum tandem populi Romani an vestrum summum imperium est? regibus exactis utrum vobis dominatio an omnibus aequa libertas parta est? oportet licere populo Romano, si velit, iubere legem; §4.5.2an, ut quaeque rogatio promulgata erit, vos dilectum pro poena decernetis, et, simul ego tribunus vocare tribus in suffragium coepero, tu statim consul sacramento iuniores adiges et in castra educes et minaberis plebi, minaberis tribuno?
归根结底,至高无上的权力究竟是属于罗马人民,还是属于你们? 在驱逐国王之后,赢得的是对你们的统治权,还是对所有人平等的自由? 罗马人民如果愿意,应当被允许制定法律;难道每当有法案公布时,你们就会决定征兵作为惩罚? 而且,一旦我作为护民官开始召集各部落进行投票,你作为执政官就会立即强迫年轻人宣誓效忠,将他们带到营地,并威胁平民,威胁护民官吗?
§4.5.3quid, si non, quantum istae minae adversus plebis consensum valerent, bis iam experti essetis? scilicet, quia nobis consultum volebatis, certamine abstinuistis; an ideo non est dimicatum, quod, quae pars firmior, eadem modestior fuit? nec nunc erit certamen, Quirites; §4.5.4animos vestros illi temptabunt semper, vires non experientur.
如果你们还没有两次亲自体验过,那些威胁在平民的一致意见面前是多么无力,那又会怎样呢? 当然,因为你们希望我们的利益得到考虑,所以你们避免了冲突;或者,没有发生战斗,是因为更强大的一方同时也更克制吗? 罗马公民们,现在也不会有冲突;他们会一直试探你们的决心,但决不敢尝试你们的力量。
§4.5.5itaque ad bella ista, seu falsa seu vera sunt, consules, parata vobis plebes est, si conubiis redditis unam hanc civitatem tandem facitis; si coalescere, si iungi miscerique vobis privatis necessitudinibus possunt; si spes, si aditus ad honores viris strenuis et fortibus datur; si in consortio, si in societate rei publicae esse, si, quod aequae libertatis est, in vicem annuis magistratibus parere atque imperitare licet.
因此,执政官们,对于那些战争,无论是假是真,平民都已经为你们做好了准备,只要你们归还通婚权,最终使这个国家合而为一;如果他们能够通过私人的姻亲关系与你们结合、联系并融合在一起;如果给勤勉勇敢的人提供获得荣誉(官职)的希望和途径;如果允许他们参与国家事务、融入公民社会;如果允许他们轮流服从和指挥年度长官,而这正是平等自由的本质。
§4.5.6si haec inpediet aliquis, ferte sermonibus et multiplicate fama bella; nemo est nomen daturus, nemo arma capturus, nemo dimicaturus pro superbis dominis, cum quibus nec in re publica honorum nec in privata conubii societas est. ”
如果有人阻碍这些事情,就用口舌去传播战争,用传闻去扩大战争吧;没有人会登记应征,没有人会拿起武器,没有人会为高傲的主人而战,因为与这些主人,无论是在公共事务中的官职,还是在私人生活中的通婚,都没有任何共同关系。