Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §4.58.1-4.58.14

维鲁戈失守与对维伊宣战的推迟

第 256 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

与维伊人的停战协定期满后,罗马因对方内讧而推迟了索赔;然而,由于维鲁戈守备队的失守和救援延迟,平民及护民官强烈反对向维伊宣战,迫使宣战法案的提出被推迟。

§4.58.1eo anno, quia tempus indutiarum cum Veienti populo exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae.
那一年,由于与维伊人的停战协定期满,罗马开始通过使节和菲提亚里斯神官要求赔偿。
quibus venientibus ad finem legatio Veientium obvia fuit.
当使节们接近边境时,维伊人的使节团迎面遇到了他们。
§4.58.2petiere, ne, priusquam ipsi senatum Romanum adissent, Veios iretur.
他们请求,在他们自己前往罗马元老院之前,不要向维伊进军。
ab senatu impetratum, quia discordia intestina laborarent Veientes, ne res ab iis repeterentur; tantum afuit, ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur.
由于维伊人正饱受内讧之苦,元老院同意暂不向他们索赔;罗马人绝不至于乘人之危,从别人的不幸中寻找自己的机会。
§4.58.3at in Volscis accepta clades amisso Verrugine praesidio; ubi tantum in tempore fuit momenti, ut, cum precantibus opem militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri, si maturatum esset, potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus, ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes opprimerentur.
然而在沃尔斯奇人那里,由于失去了维鲁戈的守备队,罗马人遭遇了惨败;在此事中时间起到了如此决定性的作用,以至于虽然如果及时行动,本可以解救在那里被沃尔斯奇人包围并祈求援助的士兵,但派去救援的军队抵达时,却只能做到消灭那些在刚刚结束的屠杀后因四处掠夺而分散的敌人。
§4.58.4tarditatis causa non in senatu magis fuit quam tribunis, qui, quia summa vi restari nuntiabatur, parum cogitaverunt nulla virtute superari humanarum virium modum.
延迟的原因与其说在元老院,不如说在军事护民官,因为有报告称敌人在竭尽全力抵抗,护民官们便没有多想:任何勇气都无法超越人类力量的极限。
§4.58.5fortissimi milites non tamen nec vivi nec post mortem inulti fuere.
然而,最英勇的士兵们无论在生前还是死后都没有不报仇雪恨。
insequenti anno P. et Cn. Corneliis Cossis, Num. §4.58.6Fabio Ambusto, L. Valerio Potito tribunis militum consulari potestate Veiens bellum motum ob superbum responsum Veientis senatus, qui legatis repetentibus res,
第二年,当普布利乌斯和格奈乌斯·科尔内利乌斯·科苏斯、努梅里乌斯· 法比乌斯·安布斯图斯、路奇乌斯·瓦莱里乌斯·波蒂图斯担任具有执政官权力的军事护民官时,由于维伊元老院的傲慢答复,维伊战争爆发了。
§4.58.7ni facesserent propere ex urbe finibusque, daturos, quod Lars Tolumnius dedisset, responderi iussit.
对于要求赔偿的罗马使节,该元老院下令这样回复:如果他们不赶快离开该城和领土,就会给他们拉斯·托鲁姆尼乌斯曾给过他们的东西(即死亡)。
§4.58.8id patres aegre passi decrevere, ut tribuni militum de bello indicendo Veientibus primo quoque die ad populum ferrent.
贵族们对此深感愤慨,决议让军事护民官在最早的机会向人民提出关于向维伊人宣战的动议。
§4.58.9quod ubi primo promulgatum est, fremere iuventus nondum debellatum cum Volscis esse; modo duo praesidia occidione occisa, et cum periculo retineri unum castellum; §4.58.10nullum annum esse, quo non acie dimicetur; et tamquam paeniteat laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari, qui omnem Etruriam sit concitaturus.
这一动议首次公布时,青年们便抱怨连连,说与沃尔斯奇人的战争尚未结束;最近刚有两个守备队被彻底消灭,仅存的一座城堡也处于危险的维持状态中;并且没有一年是不在战场上厮杀的;仿佛是对过去的辛劳感到厌烦(不够)似的,如今又在准备与一个邻近且极强大的民族进行新战争,而该民族将会煽动起整个伊特鲁里亚。
§4.58.11haec sua sponte agitata; §4.58.12insuper tribuni plebis accendunt.
这些议论自发地传播着;此外,平民护民官更是火上浇油。
maximum bellum patribus cum plebe esse dictitant; eam de industria vexandam militia trucidandamque hostibus obici; eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium memor libertatis coloniarumque aut agri publici aut suffragii libere ferendi consilia agitet.
他们一再宣称,贵族最大的战争是对平民发动的;平民被故意用兵役折磨,并被扔给敌人去屠杀;他们被拒之于城外并被支开,免得他们在家里闲暇时,想起自由、殖民地、公有土地或自由投票权,从而密谋计划。
§4.58.13prensantesque veteranos stipendia cuiusque et vulnera ac cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore loci ad nova vulnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset, rogitantes.
他们拉住退伍老兵,数着每个人的服役年限、伤口和疤痕,反复追问他们的身体上现在还有什么完好的地方可以承受新的伤口,还有多少血可以为国家流淌。
§4.58.14haec cum in sermonibus contionibusque interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundae legis, quam, si subiecta invidiae esset, antiquari apparebat.
当他们不时在谈话和集会中议论这些事,使平民不愿承担战争时,提出法案的时间被推迟了,因为显而易见,如果该法案招致民怨,就会被否决。

词汇与语法注释

  1. §4.58.2tantum afuit, ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur — 表示强烈否定的句式 tantum abest ut... ut... 的过去时形式。非人称动词 tantum afuit(离……如此遥远)后接引导结果的 ut 从句。
  2. §4.58.3ubi tantum in tempore fuit momenti, ut, cum precantibus opem militibus... succurri, si maturatum esset, potuisset... — 在关系副词 ubi 从句中,围绕相关结构 tantum... momenti... ut(时间如此重要,以至于……)展开的复杂结构。在该 ut 从句中,插入了一个让步的 cum 从句(cum... potuisset:“虽然本可以……”)以及一个非人称被动的条件从句 si maturatum esset(“如果抓紧的话”)。succurri 是非人称被动不定式,以与格名词 precantibus... militibus 作为其意义上的补语。
  3. §4.58.7ni facesserent propere ex urbe finibusque, daturos, quod Lars Tolumnius dedisset, responderi iussit — 间接引语(oratio obliqua)结构。主动词 iussit 支配被动不定式 responderi,后者又支配对格不定式句 [se] daturos [esse](他们将给予)。ni facesserent(若不离开)因时制一致而采用虚拟式未完成过去时,quod... dedisset 是关系从句中的虚拟式过去完成时,暗指昔日杀害使节的先例(即死亡)。
  4. §4.58.13quid iam integri esset in corpore loci... quid super sanguinis... — 由疑问代词 quid 引导的间接疑问句结构。形容词属格形式 integri 和名词属格 loci 均作为部分属格修饰 quid。在 quid super sanguinis 中,sanguinis 同样也是部分属格。
  5. §4.58.14antiquari — 法律表决中的专业技术术语。字面意思是“保持原有状态”,在此处特指“否决”新提出的法案。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §4.58.1-4.58.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:4.58.1-4.58.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。