§4.57.1haec contentio minime idoneo tempore, cum tantum belli in manibus esset, occupaverat cogitationes hominum, §4.57.2donec, ubi diu alternis Iulius Corneliusque, cum ad id bellum ipsi satis idonei duces essent, non esse aequum mandatum sibi a populo eripi honorem disseruere, §4.57.3tum Ahala Servilius tribunus militum tacuisse se tam diu ait, non quia incertus sententiae fuerit — quem enim bonum civem secernere sua a publicis consilia? —, sed quia maluerit collegas sua sponte cedere auctoritati senatus, quam tribuniciam potestatem adversus se inplorari paterentur.
这场争论在极不合适的时候占据了人们的思想,当时正有一场如此重大的战争迫在眉睫,直到最后,尤里乌斯和科尔内利乌斯轮流长期争辩,认为既然他们自己是那场战争足够合适的将领,那么剥夺人民授予他们的职务就是不公正的,这时,军事护民官阿哈拉·塞尔维里乌斯说,他之所以保持了这么长时间的沉默,并不是因为他对自己的决定不确定——因为哪一个好公民会把自己的计划与公众的计划分开呢? ——而是因为他更希望同僚们自愿屈服于元老院的权威,而不是容忍护民官的权力被用来对付他们。
§4.57.4tum quoque, si res sineret, libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae; sed cum belli necessitates non expectent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratia rem publicam fore et, si maneat in sententia senatus, §4.57.5dictatorem nocte proxima dicturum ac, si quis intercedat senatus consulto, auctoritate se fore contentum.
即使在当时,如果情况允许,他也乐意给他们时间来撤回那过于固执的意见;但是,由于战争的迫切需要不等待人类的计划,对他来说,国家将比同僚的情谊更为重要,而且,如果元老院坚持其决定,他将在接下来的夜里任命独裁官,并且,如果有人对元老院的决议进行否决干预,他将仅凭元老院的权威而满足。
§4.57.6quo facto cum haud inmeritam laudem gratiamque apud omnis tulisset, dictatore P. Cornelio dicto ipse ab eo magister equitum creatus exemplo fuit collegis se eumque intuentibus, quam gratia atque honos opportuniora interdum non cupientibus essent.
此举使他在所有人中赢得了当之无愧的赞扬和感激,普布利乌斯·科尔内利乌斯被任命为独裁官,他自己则被其任命为副将(骑兵长官),这给注视着他与独裁官的同僚们树立了一个榜样:好意与荣誉有时如何更为适时地降临于那些不追求它们的人。
Bellum haud memorabile fuit.
这场战争不值一提。
§4.57.7uno atque eo facili proelio caesi ad Antium hostes; victor exercitus depopulatus Volscum agrum; castellum ad lacum Fucinum vi expugnatum, atque in eo tria milia hominum capta ceteris Volscis intra moenia conpulsis nec defendentibus agros.
在安提乌姆附近一次且轻松的战斗中,敌人被击溃;胜利的军队蹂躏了沃尔斯奇人的土地;富奇努斯湖畔的一座城堡被强攻拿下,其中有三千人被俘,其余的沃尔斯奇人被赶回城墙内,未能保卫他们的田野。
§4.57.8dictator bello ita gesto, ut tantum non defuisse fortunae videretur, felicitate quam gloria maior in urbem rediit magistratuque se abdicavit.
独裁官以这样一种方式进行战争,以至于好运似乎几乎没有缺席,他带着比荣耀更伟大的幸运回到城里,并辞去了官职。
§4.57.9tribuni militum mentione nulla comitiorum consularium habita — credo ob iram dictatoris creati tribunorum militum comitia edixerunt.
军事护民官完全没有提及执政官选举——我相信这是因为对任命独裁官感到愤怒——而是宣布了军事护民官的选举。
§4.57.10tum vero gravior cura patribus incessit, quippe cum prodi causam ab suis cernerent.
这时,贵族们确实陷入了更严重的忧虑中,因为他们看到自己的事业正被自己人出卖。
§4.57.11itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeis candidatos omnium, etiam dignorum, taedium fecerant, sic tum primoribus patrum splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca obtinuere, ne cui plebeio aditus esset.
因此,正如前一年他们通过平民中最不称职的候选人使所有人(包括称职的人)都感到厌恶一样,当时,贵族中的首领们凭借其显赫和声望为竞选做好准备,占领了所有的位置,使任何平民都没有进入的机会。
§4.57.12quattuor creati sunt, omnes iam functi eo honore, L. Furius Medullinus, C. Valerius Potius, Num. Fabius Vibulanus, C. Servilius Ahala, hic refectus continuato honore cum ob alias virtutes, tum ob recentem favorem unica moderatione partum.
共有四人当选,他们都曾担任过这一职务:路奇乌斯·富里乌斯·梅杜利努斯、盖乌斯·瓦莱里乌斯·波蒂乌斯、努梅里乌斯·法比乌斯·维布拉努斯、盖乌斯·塞尔维里乌斯·阿哈拉,后者因连续任职而连任,这不仅是因为他的其他美德,也是因为他以独特的节制赢得了近期的好感。