§4.54.1creati consules sunt Cn. Cornelius Cossus, L. Furius Medullinus iterum.
格奈乌斯·科尔内利乌斯·科苏斯和第二次担任此职的卢基乌斯·富里乌斯·梅杜里努斯被选为执政官。
§4.54.2non alias aegrius plebs tulit tribunicia comitia sibi non commissa.
平民对于没有为他们举行军事护民官选举感到无比愤恨,在其他任何时候都没有像这次这样难以忍受。
eum dolorem quaestoriis comitiis simul ostendit et ulta est tunc primum plebeis quaestoribus creatis, §4.54.3ita ut in quattuor creandis uni patricio K. Fabio Ambusto relinqueretur locus, tres plebei Q. Silius, P. Aelius, P. Pupius clarissimarum familiarum iuvenibus praeferrentur.
他们通过财务官选举同时展示并宣泄了这种痛苦,当时平民出身的财务官首次被选出,以至于在选出的四人中,只给一位贵族凯索·法比乌斯·安布斯图斯留出了位置,而三位平民克温图斯·西利乌斯、普布利乌斯·埃利乌斯、普布利乌斯·普皮乌斯则被优先于那些最显赫家族的青年而当选。
§4.54.4auctores fuisse tam liberi populo suffragii Icilios accipio, ex familia infestissima patribus tres in eum annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum molem avidissimo ad ea populo ostentantes, cum adfirmassent nihil se moturos, §4.54.5si ne quaestoriis quidem comitiis, quae sola promiscua plebei patribusque reliquisset senatus, satis animi populo esset ad id, quod tam diu vellent et per leges liceret.
我得知,促成人民进行如此自由投票的倡议者是伊基利乌斯家族的人,那一年该家族中有三人当选为平民护民官,这是一个对贵族极其敌视的家族;他们向极度渴望这些事务的人民展示了许多重大法案的宏大蓝图,同时声称他们将不会采取任何行动,如果甚至在财务官选举中——这是元老院唯一留给平民和贵族共有的选举——人民都没有足够的勇气去争取他们渴望已久且法律所允许的事情。
§4.54.6pro ingenti itaque victoria id fuit plebi, quaesturamque eam non honoris ipsius fine aestimabant, sed patefactus ad consulatum ac triumphos locus novis hominibus videbatur.
因此,这被平民视为一场巨大的胜利,他们评估这一财务官职权并非仅限于该荣誉本身,而是认为一条通往执政官职位和凯旋式的大道已被向新人敞开。
§4.54.7patres contra non pro communicatis, sed pro amissis honoribus fremere; negare, si ea ita sint, liberos tollendos esse, qui pulsi maiorum loco cernentesque alios in possessione dignitatis suae salii flaminesque nusquam alio quam ad sacrificandum pro populo sine imperiis ac potestatibus relinquantur.
相反,贵族们则愤怒不已,仿佛荣誉并非被共享,而是彻底丧失了;他们声称,如果情况确实如此,就不应该抚养孩子,因为孩子们被从祖辈的位置上赶走,眼看着别人占有了属于他们自己的尊严,自己却被留在萨利神官和弗拉门神官的职位上,除了为人民祭祀之外别无他用,且毫无军事指挥权和行政权力。
§4.54.8inritatis utriusque partis animis cum et spiritus plebs sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis comitiis, ubi utrumque plebi liceret, similia fore cernentes tendere ad consulum comitia, quae nondum promiscua essent; §4.54.9Icilii contra tribunos militum creandos dicere et tandem aliquando inpertiendos plebi honores.
双方的局势愈发紧张,一方面平民重拾斗志,并在平民事业中拥有了三位名声极响的领袖;另一方面,贵族预见到,在平民拥有双重选择权的财务官选举之后,所有情况都将与此类似,因而致力于举行尚未向平民开放的执政官选举;相反,伊基利乌斯家族的人则声称应当选举军事护民官,并且终于应当让平民分享这些荣誉官职。