§4.5.1denique utrum tandem populi Romani an vestrum summum imperium est? regibus exactis utrum vobis dominatio an omnibus aequa libertas parta est? oportet licere populo Romano, si velit, iubere legem;
つまるところ、一体至高の権力はローマ民衆のものなのか、それとも諸君のものなのか。 王たちが追放されて、諸君への支配権が獲得されたのか、それともすべての人に平等の自由が獲得されたのか。 ローマ民衆が望むなら、法律を命令することが許されるべきである。
§4.5.2an, ut quaeque rogatio promulgata erit, vos dilectum pro poena decernetis, et, simul ego tribunus vocare tribus in suffragium coepero, tu statim consul sacramento iuniores adiges et in castra educes et minaberis plebi, minaberis tribuno?
それとも、法案が発議されるたびに、諸君は報復として徴兵を決定し、私が護民官として部族を投票へと招き始めると同時に、あなた(執政官)は直ちに、若者たちに軍事宣誓を行わせて陣営へと引き出し、平民を脅し、護民官を脅すというのか。
§4.5.3quid, si non, quantum istae minae adversus plebis consensum valerent, bis iam experti essetis? scilicet, quia nobis consultum volebatis, certamine abstinuistis;
もし、そのような脅しが平民の合意に対してどれほどの効力を持つかを、諸君がすでに二度も経験していなかったらどうだろうか。 言うまでもなく、諸君は我々の福利を望んでいたからこそ、争いを差し控えたのだ。
an ideo non est dimicatum, quod, quae pars firmior, eadem modestior fuit? nec nunc erit certamen, Quirites;
それとも、戦いが行われなかったのは、より強力な側が、同時に、より自制的であったからではないのか。 市民諸君、今も争いは起こらないだろう。
§4.5.4animos vestros illi temptabunt semper, vires non experientur.
彼らは常に諸君の決意を試そうとするだろうが、その実力を試そうとはしないだろう。
§4.5.5itaque ad bella ista, seu falsa seu vera sunt, consules, parata vobis plebes est, si conubiis redditis unam hanc civitatem tandem facitis; si coalescere, si iungi miscerique vobis privatis necessitudinibus possunt; si spes, si aditus ad honores viris strenuis et fortibus datur; si in consortio, si in societate rei publicae esse, si, quod aequae libertatis est, in vicem annuis magistratibus parere atque imperitare licet.
したがって、執政官たちよ、それらの戦争が虚偽であれ真実であれ、もし通婚権が返還されてこの国家がようやく一つのものにされるならば、もし彼ら(平民)が私的な婚姻関係によって諸君と一体となり、結びつき、混じり合うことができるならば、もし精力的な勇敢な男たちに名誉への希望と道が与えられるならば、もし国家の共同関係、共同社会に身を置くことが許されるならば、もし、平等の自由の本質であるところの、交代で、年次の政務官に服従し、また命令することが許されるならば、平民は諸君のために準備ができている。
§4.5.6si haec inpediet aliquis, ferte sermonibus et multiplicate fama bella;
もし誰かがこれらのことを妨げるなら、噂話によって戦争を広め、風聞によって倍増させよ。
nemo est nomen daturus, nemo arma capturus, nemo dimicaturus pro superbis dominis, cum quibus nec in re publica honorum nec in privata conubii societas est. ”
高慢な主人のために兵籍に名前を登録する者は誰もおらず、武器を取る者も誰もおらず、戦う者も誰もいないだろう。 そのような主人とは、国家においては官職の、私生活においては通婚の、何の共同関係もないのだから。