§4.4.1at enim nemo post reges exactos de plebe consul fuit.
但是确实(有人会说),在驱逐国王之后,平民中没有任何人担任过执政官。
quid postea? nullane res nova institui debet, et, quod nondum est factum — multa enim nondum sunt facta in novo populo —, ea, ne si utilia quidem sint, fieri oportet?
那又怎样? 难道不应该建立任何新制度吗? 而且,对于尚未做过的事情——因为在一个新的人民中,确实有很多事情尚未做过——难道即使它们是有益的,也不应该去做吗?
§4.4.2pontifices, augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa Pompilio creati sunt.
在罗穆路斯统治时期,并没有祭司和鸟卜官;他们是由努马·庞皮里乌斯创立的。
census in civitate et discriptio centuriarum classiumque non erat: §4.4.3ab Ser. Tullio est facta.
国家中既没有人口普查,也没有百人队和阶级的划分:它是由塞尔维乌斯·图利乌斯确立的。
consules numquam fuerant: regibus exactis creati sunt.
执政官以前从未存在过:是在驱逐国王后被创立的。
dictatoris nec imperium nec nomen fuerat: apud patres esse coepit.
独裁官既没有权力也没有名称:它开始在贵族中出现。
tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant: institutum est, ut fierent.
平民护民官、市政官、财务官以前都没有:正是为了让它们产生才设立了制度。
decemviros legibus scribendis intra decem hos annos et creavimus et e re publica sustulimus.
为了制定法律,我们在过去的十年内既创立了十人委员会,又将他们从国家中废除。
§4.4.4quis dubitat, quin in aeternum urbe condita, in inmensum crescente nova imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur? hoc ipsum,
谁能怀疑,在建起直至永远、并无限增长的城市中,新的官职、祭司职位以及国家与人民的权利正在被确立呢?
§4.4.5ne conubium patribus cum plebe esset, non decemviri tulerunt paucis his annis pessimo publico cum summa iniuria plebis? an esse ulla maior aut insignitior contumelia potest, quam partem civitatis velut contaminatam indignam conubio haberi? quid est aliud quam exilium intra eadem moenia, §4.4.6quam relegationem pati? ne adfinitatibus, ne propinquitatibus inmisceamur, cavent, ne societur sanguis.
正是这件事,即贵族与平民之间不得通婚,难道不是十人委员会在过去的几年里,以对国家最不利的方式、并对平民造成最大伤害的情况下提出来的吗? 难道还能有比把国家的一部分人视为仿佛被污染了的、不配通婚更重大或更显眼的侮辱吗? 这与在同一堵城墙内遭受流放、遭受驱逐有什么两样? 他们提防着,以免我们通过姻亲或亲属关系融合,以免血脉联合。
quid?
那又怎样?
§4.4.7hoc si polluit nobilitatem istam vestram, quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non genere nec sanguine, sed per cooptationem in patres habetis, aut ab regibus lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram servare privatis consiliis non poteratis nec ducendo ex plebe neque vestras filias sororesque enubere sinendo e patribus?
如果这污染了你们所谓的贵族高贵身份——你们中大多数人源自阿尔巴人和萨宾人,并不是通过出身或血统,而是通过被增选为贵族而获得这一身份的(或由国王选出,或在驱逐国王后根据人民的命令选出)——难道你们不能通过私人的决定来保持其纯洁性吗? 只要既不从平民中娶妻,也不允许你们的女儿和姐妹从贵族阶层中嫁出去即可。
§4.4.8nemo plebeius patriciae virgini vim adferret; patriciorum ista libido est; nemo invitum pactionem nuptialem quemquam facere coegisset.
没有平民会暴力侵犯贵族少女;那是你们贵族的纵欲;没有人会强迫任何违背意愿的人达成婚约。
§4.4.9verum enim vero lege id prohiberi et conubium tolli patrum ac plebis, id demum contumeliosum plebi est.
然而,法律禁止此事,并取消贵族与平民的通婚权,这才是对平民的侮辱。
cur enim non fertis, ne sit conubium divitibus ac pauperibus?
因为为什么你们不立法禁止富人和穷人通婚呢?
§4.4.10quod privatorum consiliorum ubique semper fuit, ut in quam cuique feminae convenisset domum nuberet, ex qua pactus esset vir domo in matrimonium duceret, id vos sub legis superbissumae vincula conicitis, qua dirimatis societatem civilem duasque ex una civitates faciatis.
无论何时何地都属于私人决定的事情,即每个妇女可以嫁入适合她的任何家庭,而男子可以从与之达成协议的家庭中迎娶妻子成婚,你们却将这置于极其傲慢的法律枷锁之下,以此瓦解公民社会,从一个国家制造出两个国家。
§4.4.11cur non sancitis, ne vicinus patricio sit plebeius, ne eodem itinere eat, ne idem convivium ineat, ne in foro eodem consistat? quid enim in re est aliud, si plebeiam patricius duxerit, si patriciam plebeius?
为什么你们不规定平民不能做贵族的邻居,不能走同一条路,不能参加同一个宴会,不能在同一个广场上停留呢? 因为实际上,如果是贵族娶了平民女子,或者平民娶了贵族女子,又有什么本质的不同呢?
§4.4.12quid iuris tandem mutatur? nempe patrem sequuntur liberi.
究竟改变了什么法律? 当然,子女跟随父亲。
nec, quod nos ex conubio vestro petamus, quicquam est, praeterquam ut hominum, ut civium numero simus, nec vos, nisi in contumeliam ignominiamque nostram certare iuvat, quod contendatis quicquam est.
我们从与你们通婚中所寻求的,不过是让我们被列入人类和公民的行列;除非你们乐于为侮辱和羞辱我们而争斗,否则你们也没有什么可争辩的。