§4.48.1turbatores vulgi erant Sp. Maecilius quartum et M. Metilius tertium tribuni plebis, ambo absentes creati.
煽动民众的人是第四次任职的斯普里乌斯·麦基利乌斯和第三次任职的马尔库斯·梅蒂利乌斯,他们都是在缺席的情况下被选为平民护民官的。
§4.48.2ei cum rogationem promulgassent, ut ager ex hostibus captus viritim divideretur, magnaeque partis nobilium eo plebi scito publicarentur fortunae — §4.48.3nec enim ferme quicquam agri, ut in urbe alieno solo posita, non armis partum erat, nec quod venisset adsignatumve publice esset praeterquam plebs habebat — §4.48.4, atrox plebi patribusque propositum videbatur certamen.
当他们公布了一项法案,要求将从敌人那里夺来的土地按人头分配,并凭借这项平民决议没收大部分贵族的财产时—— 因为,对于一个建立在他人土地上的城市来说,几乎没有任何土地不是靠武力夺取的,除了平民所拥有的之外,也没有任何土地是被出售或公开分配的—— 这一提议的斗争在平民和贵族看来都是可怕的。
nec tribuni militum nunc in senatu, nunc in conciliis privatis principum cogendis viam consilii inveniebant, §4.48.5cum Ap. Claudius, nepos eius, qui decemvir legibus scribendis fuerat, §4.48.6minimus natu ex patrum concilio, dicitur dixisse vetus se ac familiare consilium domo adferre; proavum enim suum Ap. Claudium ostendisse patribus viam unam dissolvendae tribuniciae potestatis per collegarum intercessionem.
军人监军们无论是在元老院中,还是在召集首领们的私下会议时,都找不到解决的办法,这时,曾担任制定法律的十人委员会成员的阿皮乌斯·克劳狄乌斯的孙子阿皮乌斯·克劳狄乌斯,作为贵族会议中最年轻的人,据传说他提出自己从家里带来了一个古老且家传的建议:他的曾祖父阿皮乌斯·克劳狄乌斯曾向元老院议员们指出,通过同僚的否决权来瓦解护民官权力的唯一途径。
§4.48.7facile homines novos auctoritate principum de sententia deduci, si temporum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur oratio.
如果有时采用顾及形势而非尊严的言辞,新参者很容易在首领们的权威下放弃自己的主张。
§4.48.8pro fortuna illis animos esse; ubi videant collegas principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse nec locum in ea relictum sibi, §4.48.9haud gravate adclinaturos se ad causam senatus, per quam cum universe ordini, tum primoribus se patrum concilient.
他们的心志是与境遇相称的;当他们看到带头的同僚在推动法案中已经占尽了平民的所有感激之情,而自己在这件事中毫无空间时,他们会毫不犹豫地倒向元老院的立场,通过这种方式,他们不仅能讨好整个阶级,还能讨好贵族的首领们。
§4.48.10adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Servilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe Claudia, conlaudante iuvenem negotium datur, ut, quos quisque posset ex collegio tribunorum, ad intercessionem perlicerent.
在众人一致赞同、尤其是昆图斯·塞尔维里乌斯·普里斯库斯赞扬这位年轻人没有退化于克劳狄乌斯家族血统的情况下,任务被下达,要求每个人尽其所能地引诱护民官同僚中的任何人去行使否决权。
misso senatu prensantur ab principibus tribuni.
元老院散会后,首领们纷纷去游说护民官们。
§4.48.11suadendo, monendo pollicendoque gratum id singulis privatim, gratum universo senatui fore sex ad intercessionem comparavere.
通过说服、劝告和许诺这不仅会使个人私下感到高兴,也会使整个元老院感到高兴,他们争取到了六个人来行使否决权。
§4.48.12posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione, quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent, §4.48.13eae orationes a primoribus patrum habitae sunt, ut pro se quisque iam nec consilium sibi suppetere diceret nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio. in eius potestatis fidem circumventam rem publicam, tamquam privatum inopem, confugere.
第二天,按照预先的约定,元老院收到了关于麦基利乌斯和梅蒂利乌斯通过最坏先例的赏赐来煽动骚乱的报告,贵族首领们发表了这样的演说,以至于每个人都称自己现在既无计可施,也看不到除了护民官的援助之外还有任何其他救助途径;深陷困境的国家,正像一个无助的私人一样,逃向该权力的庇护。
§4.48.14praeclarum ipsis potestatique esse non ad vexandum senatum discordiamque ordinum movendam plus in tribunatu virium esse quam ad resistendum inprobis collegis.
对于他们自身及该权力而言,极具名誉的是,护民官职位中用于折磨元老院和挑起阶层不和的力量,并不比用于抵抗不法同僚的力量更大。
§4.48.15fremitus deinde universi senatus ortus, cum ex omnibus partibus curiae tribuni appellarentur.
随后,当护民官从议事厅的各个角落被呼唤时,整个元老院响起了嘈杂声。
tum silentio facto ii, qui praeparati erant gratia principum, quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat dissolvendae rei publicae esse, ei se intercessuros ostendunt.
接着在安静下来之后,那些被首领们说服而做好准备的人表明,如果元老院认为同僚所公布的法案是旨在瓦解国家的,他们将对此行使否决权。
gratiae intercessoribus ab senate actae.
元老院向行使否决权者表示了感谢。
§4.48.16latores rogationis contione advocata proditores plebis commodorum ac servos consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas invecti actionem deposuere.
法案的提出者召集了集会,称他们的同僚为平民利益的叛徒和执政官们的奴隶,并用其他严厉的话语猛烈抨击同僚,随后撤回了他们的提案。