§4.45.1annus felicitate populi Romani periculo potius ingenti quam clade insignis.
这一年由于罗马人民的幸运,因其面临的巨大危险而非灾难而引人注目。
servitia, urbem ut incenderent distantibus locis, coniurarunt, populoque ad opem passim ferendam tectis intento ut arcem Capitoliumque armati occuparent.
奴隶们密谋在不同地点放火焚烧城市,以便在人们忙于四处奔救房屋时,他们能够武装起来占领山冈和卡皮托尔。
§4.45.2avertit nefanda consilia Iuppiter, indicioque duorum conprehensi sontes poenas dederunt.
朱庇特挫败了这一邪恶的阴谋,根据两人的密告,被捕的罪犯受到了惩罚。
indicibus dena milia gravis aeris, quae tum divitiae habebantur, ex aerario numerata et libertas praemium fuit.
从国库中向每位密告者支付了一万阿斯重铜币(这在当时被视为巨额财富),并赐予他们自由作为奖赏。
bellum inde ab Aequis reparari coeptum; §4.45.3et novos hostes Labicanos consilia cum veteribus iungere haud incertis auctoribus Romam est allatum.
此后,埃奎人开始重新发动战争;并且有确凿的消息传到罗马,称新的敌人拉比卡人正与老敌人联合谋划。
§4.45.4Aequorum iam velut anniversariis armis adsueverat civitas;
罗马城邦已经习惯了埃奎人那几乎每年一次的武力骚扰。
Labicos legati missi cum responsa inde rettulissent dubia, quibus nec tum bellum parari nec diuturnam pacem fore appareret, Tusculanis negotium datum, adverterent animos, ne quid novi tumultus Labicis oreretur.
当派往拉比基的使节带回含糊其辞的答复时(由此看来,当时虽未准备战争,但也不会有持久的和平),图斯库卢姆人便被赋予了一项任务,让他们密切注意,以免拉比基发生新的动乱。
§4.45.5ad insequentis anni tribunos militum consulari potestate inito magistratu legati ab Tusculo venerunt, L. Sergium Fidenatem, M. Papirium Mugilanum, C. Servilium Prisci filium, quo dictatore Fidenae captae fuerant.
到了第二年具有执政官权力的军人监军上任之初,使节从图斯库卢姆来到了他们这里,这些监军是路基乌斯·塞尔吉乌斯·菲德纳斯、马尔库斯·帕皮里乌斯·穆吉拉努斯,以及盖乌斯·塞尔维里乌斯(即普里斯库斯之子,在其父担任独裁官期间,斐德奈曾被攻陷)。
§4.45.6nuntiabant legati Labicanos arma cepisse et cum Aequorum exercitu depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido posuisse.
使节们报告说,拉比卡人已经拿起武器,并与埃奎人的军队一起蹂躏了图斯库卢姆的领地,在阿尔吉杜斯山扎了营。
§4.45.7tum Labicanis bellum indictum; factoque senatus consulto, ut duo ex tribunis ad bellum proficiscerentur, unus res Romae curaret, certamen subito inter tribunos exortum; se quisque belli ducem potiorem ferre, curam urbis ut ingratam ignobilemque aspernari.
于是向拉比卡人宣战;元元老院通过决议,要求两位监军出征,一人留守罗马处理事务,监军之间顿时爆发了争执;每个人都宣称自己是更合适的战争统帅,而将管理城市的职责视为吃力不讨好且无足轻重的差事加以拒绝。
§4.45.8cum parum decorum inter collegas certamen mirabundi patres conspicerent, Q. Servilius “quando nec ordinis huius ulla” inquit “nec rei publicae est verecundia, patria maiestas altercationem istam dirimet: filius meus extra sortem urbi praeerit.
当元老院议员们惊讶地看着同事之间这番极其失态的争执时,昆克图斯·塞尔维里乌斯说道:“既然对这一阶层和国家都毫无敬畏之心,那么父亲的权威将结束你们的这场争吵:我的儿子将不经抽签,直接主管城市。
bellum utinam, qui adpetunt, consideratius concordiusque, quam cupiunt, gerant.
但愿那些渴望战争的人,在进行战争时,能比他们所展现出的渴望更加深思熟虑、和睦共处。
”
”