§4.44.1tribunicia primum comitia sunt habita.
首先举行的是军人监军的选举。
creati tribuni consulari potestate omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus tertium, L. Furius Medullinus iterum, M. Manlius, A. Sempronius Atratinus.
当选的具有执政官权力的军人监军全都是贵族:路基乌斯·昆克蒂乌斯·辛辛纳图斯(第三次)、路基乌斯·富里乌斯·美杜里努斯(第二次)、马尔库斯·曼里乌斯、奥卢斯·森普罗尼乌斯·阿特拉蒂努斯。
§4.44.2hoc tribuno comitia quaestorum habente petentibusque inter aliquot plebeios filio A. Antisti tribuni plebis et fratre alterius tribuni plebis Sex. Pompili nec potestas nec suffragatio horum valuit, quin, quorum patres avosque consules viderant, eos nobilitate praeferrent.
当这位监军主持财务官选举,且在几位平民候选人中包括平民护民官奥卢斯·安蒂斯提乌斯的儿子以及另一位平民护民官塞克斯图斯·蓬皮里乌斯的兄弟时,这些护民官的权力和拉票活动都未能发挥作用,无法阻止选民们因门第的高贵而更倾向于那些他们曾见过其父祖担任执政官的人。
furere omnes tribuni plebi, §4.44.3ante omnes Pompilius Antistiusque repulsa suorum accensi;
所有的平民护民官都愤怒异常,尤其是蓬皮里乌斯和安蒂斯提乌斯,因其亲属的落选而怒火中烧。
§4.44.4quidnam id rei esse? non suis beneficiis, non patrum iniuriis, non denique uiris usurpandi libidine, cum liceat, quod ante non licuerit, si non tribunum militarem, ne quaestorem quidem quemquam ex plebe factum?
他们质问道:“这究竟是怎么回事? 难道无论是凭着他们对平民的恩惠,还是凭着贵族对他们的伤害,又或者最终凭着在如今许可的情况下行使以前不被允许的权利的渴望,竟然连一个平民出身的人都没能当上财务官,更不用说军人监军了?
§4.44.5non valuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribunorum plebis, potestatis sacrosanctae ad auxilium libertatis creatae.
” 他们抱怨父亲为儿子、兄弟为兄弟的请求,以及为了保护自由而设立的神圣不可侵犯的护民官权力的请求,竟然毫无效果。
fraudem profecto in re esse, et A. Sempronium comitiis plus artis adhibuisse quam fidei.
他们断言此事中必有欺诈,奥卢斯·森普罗尼乌斯在选举中使用了更多的奸计而非诚信。
eius iniuria queri suos honore deiectos.
他们抱怨由于他的不公,自己的亲属被剥夺了荣誉。
itaque cum in ipsum §4.44.6et innocentia tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus fieri non posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratini, eique ob ignominiam Volsci belli adiutore collega M. Canuleio diem dixere.
因此,由于无法直接攻击他本人 ——因为他既因清白无辜而安全,又受到当时所任官职的保护——他们便将怒火转向了阿特拉蒂努斯的堂兄弟盖乌斯·森普罗尼乌斯,并在同事马尔库斯·卡努莱乌斯的协助下,因沃尔斯基战争中的耻辱而对他提起公诉。
§4.44.7subinde ab iisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis inlata est, cui actioni semper acerrime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita causa leviorem futurum apud patres reum aut perseverantem sub iudicii tempus plebem offensurum.
随后,同一批护民官在元老院中提出了关于分配土地的提议。 对于这一提案,盖乌斯·森普罗尼乌斯一直以来都予以最激烈的反对。 护民官们认为——事实也确实如此——他要么放弃立场从而在贵族中降低被告的分量,要么坚持立场从而在审判期间得罪平民。
§4.44.8adversae invidiae obici maluit et suae nocere causae quam publicae deesse;
他宁可让自己面对敌意的怨恨、损害自己的诉讼,也不愿辜负公共利益。
§4.44.9stetitque in eadem sententia, ne qua largitio cessura in trium gratiam tribunorum fieret; nec tum agrum plebi, sed sibi invidiam quaeri; se quoque subiturum eam tempestatem forti animo; nec senatui tanti se civem aut quemquam alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum fiat.
他坚持同样的观点,即不应进行任何会归功于这三位护民官的施舍;他声称当时人们追求的并非平民的土地,而是对他的怨恨;他自己也将以勇敢的心来承受这场风暴;元老院不应将他或任何其他公民看得如此重要,以至于因宽免一人而给国家带来祸害。
§4.44.10nihilo demissiore animo, cum dies venit, causa ipse pro se dicta nequiquam omnia expertis patribus, ut mitigarent plebem, quindecim milibus aeris damnatur.
当审判之日到来时,他以毫不气馁的精神为自己进行了辩护,尽管贵族们尽了一切努力试图平息平民的愤怒,但终归无济于事,他被判处一万五千阿斯青铜币的罚款。
§4.44.11eodem anno Postumia virgo Vestalis de incestu causam dixit crimine innoxia, ab suspicione propter cultum amoeniorem ingeniumque liberius, quam virginem decet, parum abhorrens.
同年,维斯塔贞女波斯图米亚因不贞的指控为自己辩护。 她在罪行上是清白的,但由于其过于华丽的装束以及比贞女所应有的更为自由奔放的性格,使她很难摆脱嫌疑。
§4.44.12eam ampliatam, deinde absolutam pro collegii sententia pontifex maximus abstinere iocis colique sancte potius quam scite iussit.
她的案件被延期审理,随后根据祭司团的意见被宣告无罪,但大祭司长命令她此后要戒绝玩笑,举止要庄重神圣,而非一味追求时髦。
eodem anno a Campanis Cumae, quam Graeci tum urbem tenebant, capiuntur.
同年,当时由希腊人占领的城市库迈被坎帕尼亚人攻陷。
§4.44.13insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit Agrippam Menenium Lanatum, P. Lucretium Tricipitinum, Sp. Nautium Rutilum.
随后的一年,由阿格里帕·梅内尼乌斯·拉纳图斯、普布利乌斯·卢克雷蒂乌斯·特里基皮蒂努斯、斯普里乌斯·纳乌蒂乌斯·鲁蒂卢斯担任具有执政官权力的军人监军。