§4.45.1annus felicitate populi Romani periculo potius ingenti quam clade insignis.
ローマ人民の幸運のおかげで、惨禍によってではなく、甚大な危機によって際立った年であった。
servitia, urbem ut incenderent distantibus locis, coniurarunt, populoque ad opem passim ferendam tectis intento ut arcem Capitoliumque armati occuparent.
奴隷たちが、あちこちの離れた場所で市街に放火し、人々が消火活動のために建物に気を取られている間に、武装してカピトレイウムの砦を占領しようと共謀した。
§4.45.2avertit nefanda consilia Iuppiter, indicioque duorum conprehensi sontes poenas dederunt.
ユピテルがこの不逞な企てを退け、二人の密告によって、捕らえられた罪人たちは罰を受けた。
indicibus dena milia gravis aeris, quae tum divitiae habebantur, ex aerario numerata et libertas praemium fuit.
密告者たちには、国庫から一人あたり1万アスの重銅貨(これは当時、大金とみなされていた)が支払われ、また自由が褒賞として与えられた。
bellum inde ab Aequis reparari coeptum;
その後、アイクィ人によって再び戦争が始められた。
§4.45.3et novos hostes Labicanos consilia cum veteribus iungere haud incertis auctoribus Romam est allatum.
そして、新たな敵であるラビカ人が古い敵と同盟を結ぼうと謀っているということが、確かな情報源からローマに報告された。
§4.45.4Aequorum iam velut anniversariis armis adsueverat civitas;
アイクィ人のいわば毎年恒例の武力沙汰には、すでに国家は慣れっこになっていた。
Labicos legati missi cum responsa inde rettulissent dubia, quibus nec tum bellum parari nec diuturnam pacem fore appareret, Tusculanis negotium datum, adverterent animos, ne quid novi tumultus Labicis oreretur.
ラビキに派遣された使節たちが、そこから曖昧な返答を持ち帰ったが、それによると、今すぐ戦争の準備をしているわけではないが、かといって長引く平和もないであろうと思われた。 そのため、トゥスクルムの人々に、ラビキで新たな不穏な動きが起きないよう注意を払うという任務が与えられた。
§4.45.5ad insequentis anni tribunos militum consulari potestate inito magistratu legati ab Tusculo venerunt, L. Sergium Fidenatem, M. Papirium Mugilanum, C. Servilium Prisci filium, quo dictatore Fidenae captae fuerant.
翌年の執政官権限のある軍事補佐官、すなわちルキウス・セルギウス・フィデナス、マルクス・パピリウス・ムギラヌス、そして(かつて独裁官としてフィデナエを攻略した)プリスクスの息子ガイウス・セルウィリウスが就任するとすぐに、トゥスクルムから使節がやってきた。
§4.45.6nuntiabant legati Labicanos arma cepisse et cum Aequorum exercitu depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido posuisse.
使節たちの報告によれば、ラビカ人は武器を取り、アイクィ人の軍勢とともにトゥスクルムの領地を略奪した上で、アルギドゥス山に陣を敷いたということであった。
§4.45.7tum Labicanis bellum indictum;
そこでラビカ人に宣戦が布告された。
factoque senatus consulto, ut duo ex tribunis ad bellum proficiscerentur, unus res Romae curaret, certamen subito inter tribunos exortum;
そして、補佐官のうち二人が出征し、一人がローマの国政を管理すべしという元老院決議が下されると、補佐官たちの間で突如として争いが生じた。
se quisque belli ducem potiorem ferre, curam urbis ut ingratam ignobilemque aspernari.
各自が自分こそ戦争の指揮官にふさわしいと主張し、首都の管理を、感謝もされず名誉にもならない仕事として拒み合ったのである。
§4.45.8cum parum decorum inter collegas certamen mirabundi patres conspicerent, Q. Servilius “quando nec ordinis huius ulla” inquit “nec rei publicae est verecundia, patria maiestas altercationem istam dirimet: filius meus extra sortem urbi praeerit.
同僚たちの間の見苦しい争いを元老院議員たちが驚き呆れて見守る中、クィントゥス・セルウィリウスが言った。 「この階級に対しても国家に対しても、いささかの敬意も払われない以上、父親の権威がその口論に終止符を打つであろう。 私の息子が、抽選を経ずに市を管理する。
bellum utinam, qui adpetunt, consideratius concordiusque, quam cupiunt, gerant.
願わくは、戦争を求めてやまない者たちが、それを望む以上に、慎重にかつ一致団結して遂行せんことを。
”
」