Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §4.37.1-4.37.11

卡普阿的起源与塞姆普罗尼乌斯对沃尔斯奇人的战事

第 235 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

记述了卡普阿城的起源,以及执政官塞姆普罗尼乌斯因怠慢导致罗马军队在对沃尔斯奇人的战斗中陷入苦战的战况。

§4.37.1creati consules sunt C. Sempronius Atratinus, Q. Fabius Vibulanus.
盖乌斯·塞姆普罗尼乌斯·阿特拉蒂努斯与昆克图斯·法比乌斯·维布拉努斯当选为执政官。
peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno facta, Vulturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab Samnitibus captam Capuamque ab duce eorum Capye vel, quod propius vero est, a campestri agro appellatam.
那一年发生了一件外邦的、但值得纪念的事:埃特鲁里亚人的城市沃尔图尔努姆(即现在的卡普阿)被萨姆奈特人攻占,并根据他们的领袖卡皮斯,或者(这更接近事实)根据平坦的田野被命名为卡普阿。
§4.37.2cepere autem prius bello fatigatis Etruscis in societatem urbis agrorumque accepti, deinde festo die gravis somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti.
然而,他们最初是在埃特鲁里亚人因战争而疲惫不堪时,被接纳进入城市和土地的共同体,接着,在节日里,新来的定居者乘着旧居民因睡眠和宴饮而沉睡之际,发起夜间屠杀,从而占领了该城。
§4.37.3his rebus actis consules ii, quos diximus, idibus Decembribus magistratum occepere.
这些事情办完后,我们所提到的那两位执政官于十二月月中开始就职。
§4.37.4iam non solum, qui ad id missi erant, rettulerant inminere Volscum bellum, sed legati quoque ab Latinis et Hernicis nuntiabant non ante umquam Volscos nec ducibus legendis nec exercitui scribendo intentiores fuisse; §4.37.5vulgo fremere aut in perpetuum arma bellumque oblivioni danda iugumque accipiendum, aut iis, cum quibus de imperio certetur, nec virtute nec patientia nec disciplina rei militaris cedendum esse.
此时,不仅为了该目的而被派去的人已经汇报说沃尔斯奇人的战争迫在眉睫,来自拉丁人和赫尔尼基人的使节也通报说,沃尔斯奇人以往从未像现在这样,无论在选拔将领还是在征召军队上都如此专注;他们在各处纷纷议论,要么必须永远忘却武器与战争并接受枷锁,要么决不能在勇气、忍耐力或军事纪律上,向那些与他们争夺霸权的人屈服。
§4.37.6haud vana attulere; sed nec perinde patres moti sunt, et C. Sempronius, cui ea provincia sorti evenit, tamquam constantissimae rei fortunae fretus, quod victoris populi adversus victos dux esset, omnia temere ac neglegenter egit, §4.37.7adeo ut disciplinae Romanae plus in Volsco exercitu quam in Romano esset.
他们带来的并非虚妄之言;但元老院议员们并未因此受到相应程度的震动,而抽签分得该任务的盖乌斯·塞姆普罗尼乌斯,却仿佛把命运当成最恒常之物来信赖,自恃是战胜之民对抗战败之民的统帅,一切行事都流于草率和疏忽,以至于沃尔斯奇军队中的罗马纪律甚至多于罗马军队。
ergo fortuna, ut saepe alias, virtutem est secuta.
因此,正如往常多次发生的那样,命运追随了德能。
§4.37.8primo proelio, quod ab Sempronio incaute inconsulteque commissum est, non subsidiis firmata acie, non equite apte locato concursum est.
在塞姆普罗尼乌斯鲁莽且未经深思熟虑而开启的第一场战斗中,两军在战线既无预备队加强、骑兵亦未妥善部署的情况下,便爆发了冲突。
§4.37.9clamor indicium primum fuit, qua res inclinatura esset, excitatior crebriorque ab hoste sublatus; ab Romanis dissonus, inpar, segnius semper iteratus prodidit pavorem animorum.
呐喊声是战局将向何方倾斜的第一道迹象:敌人发出的呼喊更加激昂且频繁;而罗马人的呼喊则杂乱、不均,且在重复时愈发显得软弱无力,暴露了他们内心的恐惧。
§4.37.10eo ferocior inlatus hostis urgere scutis, micare gladiis.
敌军因此更加凶猛地压上来,用盾牌推挤,让刀剑闪烁。
altera ex parte nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepidant adplicantque se turbae;
在另一侧,随着人们环顾四周,头盔纷纷摇晃,他们不知所措地惊惶失措,并紧贴在人群之中。
§4.37.11signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter suos manipulos recipiuntur.
军旗时而试图抵抗却被前锋士兵抛弃,时而退避到各自的步兵中队之中。
nondum fuga certa, nondum victoria erat; tegi magis Romanus quam pugnare; Volscus inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium videre quam fugae.
逃跑尚未确定,胜利也未见分晓;罗马人更多是在防卫而非战斗;沃尔斯奇人则向前推进军旗,逼迫战线,看到的更多是敌人的被杀戮,而非逃跑。

词汇与语法注释

  1. 4.37.1traditur — 动词 `traditur`(据传)的主语是名词短语 `peregrina res, sed memoria digna ... facta`(一件外邦的、但值得纪念的事……发生),进一步由对格加不定式结构 `Vulturnum... captam [esse] Capuamque... appellatam [esse]` 作为同格或具体内容进行说明。
  2. 4.37.2gravis — 阳性宾格复数 `graves` 的古体拼写(-is),修饰直接宾语 `incolas veteres`(原先的居民)。`somno epulisque`(因睡眠和宴饮)为表示原因的夺格。
  3. 4.37.6constantissimae rei fortunae — 形容词 `fretus`(信赖、依仗)支配与格(或夺格)`fortunae`(命运)。`constantissimae rei`(最恒常的事物)是对 `fortunae` 的讽刺性同位语,因为命运向来以无常著称。
  4. 4.37.10urgere — 历史不定式(与主格主语连用,相当于直陈式未完成过去时),与 `micare` 以及下一句中的 `trepidant` 并列,增强了战斗描写生动而紧迫的节奏。
  5. 4.37.11tegi — 被动(或中动)不定式。作为历史不定式使用,主语是 `Romanus`(罗马人,单数集合名词),意为“防护自身”或“专注于防守”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §4.37.1-4.37.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:4.37.1-4.37.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。