§4.38.1iam omnibus locis ceditur nequiquam Sempronio consule obiurgante atque hortante.
此时在所有地方罗马军都在败退,尽管执政官塞姆普罗尼乌斯徒劳地责备并鼓励他们。
nihil nec imperium nec maiestas valebat; §4.38.2dataque mox terga hostibus forent, ni Sex. Tempanius, decurio equitum, labante iam re praesenti animo subvenisset.
无论是命令权还是威严都毫无效果;而且,若非骑兵十人队长塞克斯图斯·坦帕尼乌斯在局势已然动摇之际,以临机之智前来救援,他们很快就会向敌人转背逃跑。
qui cum magna voce exclamasset, ut equites, qui salvam rem publicam vellent esse, §4.38.3ex equis desilirent, omnium turmarum equitibus velut ad consulis imperium motis “nisi haec” inquit “parmata cohors sistit impetum hostium, actum de imperio est.
他大声高呼,让那些希望国家平安的骑兵们从马上跳下来,所有骑兵队的骑兵们仿佛受到执政官本人的命令一般被动员起来,他说道:“除非这支手持轻盾的步兵队能挡住敌人的冲锋,否则罗马的霸权就完了。
sequimini pro vexillo cuspidem meam; ostendite Romanis Volscisque neque equitibus vobis ullos equites nec peditibus esse pedites pares.
跟在我的枪尖后面,把它当作你们的军旗;向罗马人和沃尔斯奇人证明,在骑兵中没有骑兵能与你们匹敌,在步兵中也没有步兵能与你们并肩。
” cum clamore conprobata adhortatio esset, §4.38.4vadit alte cuspidem gerens.
”当他的鼓舞在呐喊声中得到赞同后,他高擎着枪尖前进。
quacumque incedunt, vi viam faciunt; eo se inferunt obiectis parmis, ubi suorum plurimum laborem vident.
不论他们走到哪里,都用力量开辟道路;他们挺起盾牌,冲向自己人最显吃力的地方。
§4.38.5restituitur omnibus locis pugna, in quae eos impetus tulit; nec dubium erat, quin, si tam pauci simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint.
在他们的冲锋所及的每个地方,战斗都得以重建;毫无疑问,如果这区区少数人能同时应付所有地方,敌人早就转背逃跑了。