§4.29.1Messium impetus per stratos caede hostes cum globo fortissimorum iuvenum extulit ad castra Volscorum, quae nondum capta erant.
梅西乌斯的冲锋带着他以及一队最勇敢的青年,穿过因杀戮而倒下的敌军,来到了尚未被攻占的沃尔斯奇人营地。
eodem omnis acies inclinatur.
整个战线都向着同一方向倾斜。
§4.29.2consul effusos usque ad vallum persecutus ipsa castra vallumque adgreditur; eodem et dictator alia parte copias admovet.
执政官追击四散奔逃的敌军直抵土垅,并开始攻击营地本身和土垅;独裁官也从另一侧将部队开赴同一地点。
§4.29.3non segnior oppugnatio est, quam pugna fuerat.
攻城战的激烈程度毫不亚于先前的交战。
consulem signum quoque intra vallum iniecisse ferunt, quo milites acrius subirent, repetendoque signo primam inpressionem factam; et dictator proruto vallo iam in castra proelium intulerat.
据说执政官甚至将一枚军旗扔进了土垅内,以便士兵们能更猛烈地向前推进,而通过夺回军旗,实现了第一波突破;独裁官也已推倒土垅,将战斗推进到了营地内部。
§4.29.4tum abici passim arma ac dedi hostes coepti; castrisque et his captis hostes praeter senatores omnes venumdati sunt.
于是,到处都有人扔下武器,敌军开始投降;占领了这处营地后,除元老院议员外,所有敌军都被贩卖为奴。
praedae pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddita, partem sub hasta dictator vendidit; praepositoque consule castris ipse triumphans invectus urbem dictatura se abdicavit.
战利品中,属于拉丁人和赫尔尼奇人并被他们认领的部分予以归还,其余部分则由独裁官在拍卖中售出;他让执政官留守营地,自己则举行凯旋式进入罗马城,并辞去了独裁官之职。
egregiae dictaturae tristem memoriam faciunt, §4.29.5qui filium ab A. Postumio, quod occasione bene pugnandi captus iniussu decesserit praesidio, victorem securi percussum tradunt.
有一些人给这一任卓越的独裁官职留下了悲痛的记忆,他们传言阿乌卢斯·波斯图米乌斯因其儿子在一次绝佳的战斗机会诱惑下、未经许可擅自离开防守岗位,尽管他赢得了胜利,仍用斧头将其处死。
§4.29.6nec libet credere et licet in variis opinionibus; et argumento est, quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum, qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit.
我不愿相信这件事,而且在众说纷纭中也有理由不信;一个证据就是,此类严苛的命令被称为“曼利乌斯式命令”,而非“波斯图米乌斯式命令”,因为如果有人先开创了如此残酷的先例,必定会夺得这显赫的残酷恶名。
Imperioso quoque Manlio cognomen inditum; Postumius nulla tristi nota est insignitus.
此外,曼利乌斯被冠以“因佩里奥苏斯”的认知名,而波斯图米乌斯则没有被打上任何令人悲伤的烙印。
§4.29.7Cn. Iulius consul aedem Apollinis absente collega sine sorte dedicavit.
执政官格奈乌斯·尤里乌斯在同僚缺席的情况下,未通过抽签便主持了阿波罗神庙的献堂礼。
aegre id passus Quinctius, cum dimisso exercitu in urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus.
奎恩克蒂乌斯对此十分愤慨,在遣散军队并返回城内后,他在元老院提出了抗议,但徒劳无功。
§4.29.8insigni magnis rebus anno additur nihil tum ad rem Romanam pertinere visum, quod Carthaginienses, tanti hostes futuri, tum primum per seditiones Siculorum ad partis alterius auxilium in Siciliam exercitum traiecere.
在这因重大事件而瞩目的一年里,还增加了一件在当时看来与罗马国家毫无关联的事:未来将成为如此大敌的迦太基人,当时因西西里人的内讧,首次派军队渡海进入西西里,以援助其中的一方。