§4.26.1tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Volscis Latini atque Hernici nuntiarant.
拉丁人和赫尔尼基人从埃魁人和沃尔斯奇人方向报告的紧迫战事,成了(举行选举的)契机。
§4.26.2T. Quinctius Luci filius Cincinnatus — eidem et Poeno cognomen additur — et Cn. Iulius Mento consules facti.
卢基乌斯之子提图斯·昆克蒂乌斯·辛辛纳图斯——他也被加上了“波埃努斯”这一家族名——与格奈乌斯·尤利乌斯·门托当选为执政官。
nec ultra terror belli est dilatus.
战争的恐怖没有再行推迟。
§4.26.3lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito utrimque validi exercitus profecti in Algidum convenere ibique seorsum Aequi,
根据神圣法(这是他们中间强迫服兵役的最大力量)进行了征兵,双方强大的军队出发并在阿尔吉杜斯山会合;在那里,埃魁人单独地,沃尔斯奇人也单独地巩固了营地。
§4.26.4seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam umquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat.
将领们比以往任何时候都更加用心地关注筑垒和训练士兵。
§4.26.5eo plus nuntii terroris Romam attulere.
因此,使者给罗马带来了更多的恐怖消息。
senatui dictatorem dici placuit, quia etsi saepe victi populi maiore tamen conatu quam alias umquam rebellarant et aliquantum Romanae iuventutis morbo absumptum erat.
元老院决定指派一名独裁官,因为那些虽然多次被打败的民族却以比以往任何时候都要巨大的尝试再次反叛,而且相当一部分罗马青年已被疫病夺去了生命。
§4.26.6ante omnia pravitas consulum discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus terrebant.
最重要的是,执政官的无能、他们之间的不和以及在所有会议上的争吵令人恐惧。
sunt qui male pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi fuisse.
有一些史料的作者认为,这些执政官在阿尔吉杜斯山打了一场败仗,而这就是设立独裁官的原因。
§4.26.7illud satis constat, ad alia discordes in uno adversus patrum voluntatem consensisse, ne dicerent dictatorem, donec, cum alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctoritate senatus consules essent, Q. Servilius Priscus summis honoribus egregie usus “vos” inquit, “tribuni plebis, §4.26.8quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat, ut in tanto discrimine rei publicae dictatorem dicere consules pro potestate vestra cogatis.
有一点是十分确定的:尽管他们在其他事务上意见不一,却在违背元老院议员意志的一件事上达成了一致,即不指派独裁官。 直到接二连三传来更可怕的消息,而执政官又不受元老院权威约束时,曾极好地担任过最高荣誉职位的昆克图斯·塞尔维利乌斯·普里斯库斯说:“你们,平民护民官啊,既然局势已达极点,元老院向你们呼吁,在国家如此重大的危机中,请用你们的权力强迫执政官指派一名独裁官。
” §4.26.9qua voce audita occasionem oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt proque collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes esse; si adversus consensum amplissimi ordinis ultra tendant, in vincla se duci eos iussuros.
” 听到这句话,护民官们认为扩大权力的机会来了,便退席商议,并代表护民官团宣布,执政官应当听从元老院的指示;如果他们违背最显赫等级的共识而继续坚持,他们将下令将执政官套上锁链投入监狱。
§4.26.10consules ab tribunis quam ab senatu vinci maluerunt proditum a patribus summi imperiiius datumque sub iugum tribuniciae potestati consulatum memorantes, si quidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno consules et — quo quid ulterius privato timendum foret? — in vincla etiam duci possent.
执政官们宁愿被护民官降服,也不愿被元老院降服,他们声称,最高统治权的权利已被元老院议员出卖,执政官职位已被置于护民官权力的轭下——如果执政官真的能被护民官凭其权力强迫做任何事,甚至——一个普通公民还能有什么更值得害怕的? ——被投入监狱的话。
§4.26.11sors, ut dictatorem diceret — nam ne id quidem inter collegas convenerat, T. Quinctio evenit.
指派独裁官的抽签——因为甚至连这件事在同僚之间也没能达成一致——落到了提图斯·昆克蒂乌斯身上。
is A. Postumium Tubertum, socerum suum, severissimi imperii virum, dictatorem dixit; ab eo L. Iulius magister equitum est dictus.
他指派了自己的岳父、以治军极其严厉著称的奥卢斯·波斯图米乌斯·图贝尔图斯为独裁官;由后者任命卢基乌斯·尤利乌斯为骑兵长官。
§4.26.12dilectus simul edicitur et iustitium, neque aliud tota urbe agi quam bellum apparari.
同时宣布了征兵和停业,整个城市除了准备战争外不作他事。
cognitio vacantium militiae munere post bellum differtur.
关于免除兵役者的审查被推迟到战后进行。
ita dubii quoque inclinant ad nomina danda.
因此,那些犹豫不决的人也倾向于登记姓名。
et Hernicis Latinisque milites imperati; utrimque enixe oboeditum dictatori est.
赫尔尼基人和拉丁人也被要求提供士兵;双方都极其努力地服从独裁官。