Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §4.25.1-4.25.14

军事保民官的选举、瘟疫与反拉票法

第 223 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

由于护民官的抵制,罗马选举了具有领事权力的军事保民官,但当选者皆为贵族,期间罗马还应对了疫病与饥荒。随后,因平民领袖不满被排除在官职之外而通过了限制拉票的法案,感到危机的元老院随即决定举行领事选举。

§4.25.1tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia, cum res prope ad interregnum perducta esset, evicere tandem, ut tribuni militum consulari potestate crearentur.
护民官们通过不断斗争阻止领事选举,在局势险些陷入空位期时,终于争取到选举具有领事权力的军事保民官。
§4.25.2victoriae praemium quod petebatur, ut plebeius crearetur, nullum fuit; omnes patricii creati sunt, M. Fabius Vibulanus, M. Folius, L. Sergius Fidenas.
众人所期盼的胜利奖赏——选举一名平民——完全落空了;当选者全是贵族:马尔库斯·法比乌斯·维布拉努斯、马尔库斯·福利乌斯、卢基乌斯·塞尔吉乌斯·斐德纳斯。
§4.25.3pestilentia eo anno aliarum rerum otium praebuit.
那一年,疫病流行使得其他事务得以停息。
aedis Apollini pro valetudine populi vota est.
为求人民康健,众人向阿波罗许愿建立一座神庙。
multa duumviri ex libris placandae deum irae avertendaeque a populo pestis causa fecere;
二人官根据神谕书,为了平息神明之怒并为人民驱除疫病而举行了许多仪式。
§4.25.4magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepta famem quoque ex pestilentia, morbo inplicitis cultoribus agrorum, timentes in Etruriam Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere.
然而,由于人畜不加区别地成批死亡,城内和乡村都遭受了惨重的灾难,而且由于耕作者染病,人们还担心疫病之后会发生饥荒,于是派人前往埃特鲁里亚、蓬普蒂努斯地区、库迈,最后甚至前往西西里采购粮食。
consularium comitiorum nulla mentio habita est;
关于领事选举一事,则根本无人提起。
§4.25.5tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus, L. Furius Medullinus, Sp. Postumius Albus.
具有领事权力的军事保民官当选者全是贵族:卢基乌斯·皮纳里乌斯·马梅尔库斯、卢基乌斯·富里乌斯·美杜利努斯、斯普里乌斯·波斯图米乌斯·阿尔布斯。
§4.25.6eo anno vis morbi levata, §4.25.7neque a penuria frumenti, quia ante provisum erat, periculum fuit.
那一年,疫病的势头减弱了,并且由于事先已作防备,粮食短缺并未带来危险。
consilia de movendo bello in Volscorum Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum Voltumnae agitata.
在沃尔斯奇人和埃魁人的集会上,以及在埃特鲁里亚的沃尔图姆纳神庙,人们讨论了发动战争的计划。
ibi prolatae in annum res, §4.25.8decretoque cautum, ne quod ante concilium fieret nequiquam Veiente populo querente eandem, qua Fidenae deletae sint, inminere Veis fortunam.
在那里,这些事务被推迟到了下一年,并通过一项决议规定,在此之前不得举行任何集会,尽管维伊人徒然抱怨说,那使斐德纳斯毁灭的相同命运正逼近维伊。
§4.25.9interim Romae principes plebis iam diu nequiquam inminentes spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum plebis;
与此同时,在罗马,长期以来徒然渴望获得更高荣誉的平民领袖们,趁着国外无事,开始在护民官家中召集集会。
§4.25.10ibi secreta consilia agitare; queri se a plebe adeo spretos, ut, cum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur, nulli umquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit.
他们在那里举行秘密商议,抱怨自己遭到平民如此轻视,以至于在这么多年选举具有领事权力的军事保民官的过程中,竟然没有一个平民能够获得这一荣誉。
§4.25.11multum providisse suos maiores, qui caverint, ne cui patricio plebei magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebi; adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a patribus contemni.
他们说,他们的祖先极有先见之明,采取预防措施使平民官职不对任何贵族开放;否则,甚至连护民官也得由贵族担任了;他们自己在自己的同胞眼中竟如此卑微,不仅受到贵族的蔑视,也同样受到平民的鄙视。
§4.25.12alii purgare plebem, culpam in patres vertere: eorum ambitione artibusque fieri, ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter.
另一些人则为平民辩护,将责任推给贵族:正是由于贵族的拉票和手段,平民通往荣誉的道路才被阻断。
si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram.
如果允许平民在贵族软硬兼施的哀求与恐吓中喘一口气,她就会记住自己的人并进行投票,在获得保障后,也将夺取统治权。
§4.25.13placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare, ne cui album in vestimentum addere petitionis causa liceret.
于是,为了消除这种拉票活动,大家决定由护民官提出一项法案,规定任何人不得为了竞选而在衣服上增添白色。
parva nunc res et vix serio agenda videri possit, quae tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit.
这在今天看来或许是一件微不足道、不值一提的小事,但在当时却以巨大的冲突点燃了贵族与平民的怒火。
§4.25.14vicere tamen tribuni, ut legem perferrent; apparebatque inritatis animis plebem ad suos studia inclinaturam.
然而,护民官们最终获胜,通过了该法案;显然,在情绪被激怒的情况下,平民会把支持倾向于他们自己的人。
quae ne libera essent, senatus consultum factum est, ut consularia comitia haberentur.
为了不让这种支持自由倾斜,元老院通过了一项决议,决定举行领事选举。

词汇与语法注释

  1. §4.25.1prohibendo consularia comitia — 动名词 prohibendo 为夺格,表示手段,并带有一直接宾语对格名词短语 consularia comitia。该结构在功能上等同于使用动形容词的 prohibendis consularibus comitiis 结构。
  2. §4.25.4morbo inplicitis cultoribus agrorum — 这是一个由名词 cultoribus agrorum(农夫们)和语气被动分词 inplicitis(患病的)组成的夺格绝对结构。夺格 morbo(因病)是修饰分词的手段/原因夺格,整体解释了发生饥荒(famem)的背景与原因。
  3. §4.25.9inminentes spei maioris honoris — 分词 inminentes 在此表示“热切觊觎”或“企图获得”,通常支配与格,因此接 spei。maioris honoris 是修饰 spei 的属格。
  4. §4.25.12memorem eam suorum inituram suffragia esse — 间接引语中的“对格加不定式”结构。阴性单数代词 eam 指代前文中的阴性单数集合名词 plebi(平民)。属格复数 suorum 指代“他们自己的人”(即平民候选人),由形容词 memorem 支配。inituram [esse] 为将来不定式。
  5. §4.25.14quae ne libera essent — 关系代名词 quae 为中性复数主格,以直前的 studia(支持、倾向)为先行词,作为由 ne 引导的否定目的从句的主语。其意为“为了不让这些支持在毫无约束的情况下自由倾斜(发挥)”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §4.25.1-4.25.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:4.25.1-4.25.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。