Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §4.24.1-4.24.9

监察官任期缩短与马梅尔库斯遭受报复

第 222 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在伊特鲁里亚的威胁消退后,独裁官马梅尔库斯通过法案缩短了监察官的任期并主动辞职,但愤怒的监察官们对他进行了严厉的降级报复,引发了人民的极大愤慨。

§4.24.1ea res aliquanto expectatione omnium tranquillior fuit.
这件事的发展比所有人的预料都要平稳得多。
§4.24.2itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Veientibus auxilia iussosque suo consilio bellum initum suis viribus exequi nec adversarum rerum quaerere socios, cum quibus spem integram communicare noluerint, §4.24.3sint dictator, ne nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae adempta in pace aliquid operis edere, quod monumentum esset dictaturae, cupiens censuram minuere parat seu nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate offensus.
因此,当商人传来消息,称维伊人请求援助遭到了拒绝,并且他们被命令用自己的力量去进行他们凭自己意愿发起的战争,不应在逆境中去寻求盟友,因为他们此前在形势大好时并不愿意与这些人分享希望,此时,独裁官为了不至于白白被任命,由于在战争中追求荣耀的机会已被剥夺,他渴望在和平时期创下某种可作为其独裁官任期纪念的功绩,于是着手准备削减监察官职权,这或许是因为他认为该职权过于庞大,又或许是因为他感到不满的并非这项荣誉的崇高,而是其任期的冗长。
§4.24.4contione itaque advocata rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos inmortales suscepisse; se, quod intra muros agendum esset, libertati populi Romani consulturum.
于是他召集民众大会,宣称不朽的神明已经承担起国外的事务并确保了一切安全;至于城墙之内应当处理的事宜,他自己将致力于维护罗马人民的自由。
maximam autem eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent et temporis. modus inponeretur, quibus iuris inponi non posset.
而自由的最大保障,就在于不让庞大的权力长期存在,并在无法施加法律限制的权力上施加时间的限制。
alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram.
其他官职都是一年任期,而监察官的任期却长达五年。
§4.24.5grave esse iisdem per tot annos, magnam partem vitae, obnoxios vivere.
在同样的人手下屈从地生活这么多年(这占去了人生的很大一部分),是令人难以承受的。
se legem laturum, ne plus quam annua ac semenstris censura esset.
他表示自己将提出一项法案,规定监察官的任期不得超过一年半。
§4.24.6consensu ingenti populi legem postero die pertulit et “ut re ipsa” inquit “sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico.
在人民的极力拥护下,他于次日通过了该法案,并说道:“奎里特斯啊,为了让你们通过事实本身明白,我是多么不赞成长期掌握政权,我现在辞去独裁官职务。
” deposito suo magistratu, §4.24.7inposito fine alteri cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est reductus.
”在卸下自己的官职后,在给另一个官职施加了限制之后,他在人民极大的祝贺与爱戴中被护送回家。
censores aegre passi Mamercum, quod magistratum populi Romani minuisset, tribu moverunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt.
然而,监察官们对于马梅尔库斯削减了罗马人民的官职感到极为愤怒,便将他开除出所属部落,并将其资产评估额提高了八倍,使其成为特别纳税人。
§4.24.8quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam; primores patrum, quamquam deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum;
据说,他本人以极大的气魄承受了这一对待,比起耻辱本身,他更关注带来这耻辱的原因;而贵族的首领们,尽管他们本不希望监察官的权力遭到削减,却也对监察官这种严酷处罚的先例感到愤怒,因为每个人都看清了,比起自己担任监察官,自己将更久、更频繁地屈服于监察官的管辖。
§4.24.9populi certe tanta indignatio coorta dicitur, ut via a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiverit.
据说,人民中间确实激起了极大的愤慨,以至于除了马梅尔库斯本人的权威外,任何人的权威都无法阻止他们对监察官诉诸武力。

词汇与语法注释

  1. 4.24.3sint — 手抄本中的 `sint` 显然是拼写错误或损坏,在各校勘本中通常被修正为 `tunc` 或 `tum`。本译文亦遵循此修正,译作“此时/那时”。
  2. 4.24.5obnoxios — 形容词 `obnoxios` 是不定式 `vivere` 的表语。它使用宾格,是因为它修饰了在宾格加不定式结构中被省略的逻辑主语(即普通人民)。
  3. 4.24.8tulisse — 述说动词 `ferunt`(据说)支配了两个宾格加不定式结构:`ipsum... tulisse`(他本人承受了)与 `primores patrum... offensos [esse]`(贵族的首领们感到愤怒)。
  4. 4.24.9via — 手抄本中的 `via` 通常被视作 `vi a`(意为“免于对……施加暴力”)的误写。此处 `vi`(夺格,表示力量/暴力)与受动语态的 `deterreri`(被阻止/被劝阻)连用,而 `a censoribus` 表示暴力的对象(即对监察官的暴力)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §4.24.1-4.24.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:4.24.1-4.24.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。