Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §4.23.1-4.23.6

史料分歧与马梅尔库斯再次被任命为独裁官

第 221 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在提及历史学家关于该年执政官与军事执政官记载的分歧后,叙述了罗马面对斐得奈陷落后整个伊特鲁里亚的动荡,再次任命马梅尔库斯·埃米利乌斯为独裁官以作应对。

§4.23.1eosdem consules insequenti anno refectos Iulium tertium, Verginium iterum apud Macrum Licinium invenio; §4.23.2Valerius Antias atque Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt.
我在马克鲁斯·利基尼乌斯的著作中发现,相同的执政官在第二年连任,即尤利乌斯第三次、维尔吉尼乌斯第二次担任执政官;瓦莱里乌斯·安蒂亚斯和图贝罗则将M. 曼利乌斯和Q. 苏尔皮基乌斯列为该年的执政官。
ceterum in tam discrepanti editione et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur; neuter tribunos militum eo anno fuisse traditum ab scriptoribus antiquis dissimulat.
然而,在如此矛盾的记载中,图贝罗和马克鲁斯都声称“麻丝书”是他们的依据;两人都不否认古代作家曾记载该年设立了军事执政官。
§4.23.3Licinio libros haud dubie sequi linteos placet; Tubero incertus veri est.
利基尼乌斯无疑倾向于遵循“麻丝书”;图贝罗则对真相无法确信。
sit inter cetera vetustate cooperta hoc quoque in incerto positum.
且让这件事与被岁月掩盖的其他事物一样,也被列为不确定之事吧。
§4.23.4trepidatum in Etruria est post Fidenas captas non Veientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebellantibus non adfuerant.
在斐得奈陷落之后,伊特鲁里亚陷入了恐慌,不仅是因为维伊人因害怕遭到同样的毁灭而感到恐惧,也是因为法利斯基人想起了最初与他们挑起的战争,尽管他们在这次叛乱中并未向叛军提供帮助。
§4.23.5igitur cum duae civitates legatis circa duodecim populos missis inpetrassent, ut ad Voltumnae fanum indiceretur omni Etruriae concilium, velut magno inde tumultu inminente senatus Mam. Aemilium dictatorem iterum dici iussit.
因此,当这两个国家派出使者前往十二个部落,并争取到在沃尔图姆纳神庙召集全伊特鲁里亚大会时,元老院由于担心该处会有大战迫在眉睫,便下令再次任命马梅尔库斯·埃米利乌斯为独裁官。
§4.23.6ab eo A. Postumius Tubertus magister equitum est dictus; bellumque tanto maiore quam proxime conatu apparatum est, quanto plus erat ab omni Etruria periculi, quam ab duobus populis fuerat.
由他任命A. 波斯图米乌斯·图贝尔图斯为骑兵长官;由于来自整个伊特鲁里亚的危险比来自两个部落的危险要大,战争也以比上次大得多的努力和规模准备起来。

词汇与语法注释

  1. 4.23.2neuter tribunos militum eo anno fuisse traditum ab scriptoribus antiquis dissimulat — 主动词 `dissimulat`(隐瞒、否认)以否定代词 `neuter`(两者都不)为主语,形成双重否定(“两者都不否认”)。其宾语是动词不定式短语 `traditum [esse]`(据传),而该结构又支配着另一个“宾格加不定式”结构 `tribunos militum eo anno fuisse`(该年曾设立军事执政官)。
  2. 4.23.4non Veientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria... — `Veientibus exterritis` 和 `Faliscis...`(省略了 `exterritis` 或 `motis`)是夺格绝对结构,解释了无人称被动主句 `trepidatum ... est`(发生了恐慌)的原因或背景。
  3. 4.23.6tanto maiore quam proxime conatu apparatum est, quanto plus erat ab omni Etruria periculi — 使用 `tanto ... quanto ...` 的关联句型,表示程度的差异(度量夺格)。直译为“来自整个伊特鲁里亚的危险有多大,准备工作就有多大”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §4.23.1-4.23.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:4.23.1-4.23.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。