Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §4.14.1-4.14.7

阿哈拉诛杀马埃里乌斯

第 212 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

独裁官辛辛纳图斯在广场传唤马埃里乌斯,但马埃里乌斯抗命并企图逃跑。骑兵长官阿哈拉追击并将其斩杀,独裁官赞扬其功绩并宣告国家获得解放。

§4.14.1postero die dispositis praesidiis cum in forum descendisset conversaque in eum plebs novitate rei ac miraculo esset et Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam vim tanti imperii cernerent,
第二天,在部署好卫队之后,当他降临到广场时,平民因事态的新奇和惊异而瞩目于他,马埃里乌斯的同党及其领袖本人,也看见如此巨大的权力正针对他们使出威力。
§4.14.2expertes consiliorum regni, qui tumultus, quod bellum repens aut dictatoriam maiestatem aut Quinctium post octogesimum annum rectorem rei publicae quaesisset, §4.14.3rogitarent, missus ab dictatore Servilius magister equitum ad Maelium “vocat te” inquit “dictator.
那些未参与篡位阴谋的人,正在询问究竟是什么骚乱,或是什么突发的战争,竟需要独裁官的尊严,或者是让年过八旬的昆克蒂乌斯来担任国家的主宰,纷纷询问着;这时,由独裁官派遣的骑兵长官塞尔维利乌斯走到马埃里乌斯面前说:“独裁官传唤你。
” cum pavidus ille, quid vellet, quaereret Serviliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum, §4.14.4tunc Maelius recipere se in catervam suorum et primum circumspectans tergiversari, postremo, cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae inplorare et opprimi se consensu patrum dicere, quod plebi benigne fecisset; §4.14.5orare, ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent neve ante oculos suos trucidari sinerent.
”当后者惊恐地询问他想要什么,而塞尔维利乌斯指出他必须进行申辩,并澄清由米努基乌斯提交给元老院的指控时,此时马埃里乌斯退入他支持者的党羽中,起初环顾四周、犹豫不决;最后,当一名差役根据骑兵长官的命令要将他带走时,他被旁观者夺回,并在逃跑中哀求罗马平民的保护,声称自己因对平民施以恩惠而正受到贵族一致的迫害;他恳求他们在这最后的生死关头给予他援助,不要眼睁睁看着他被屠杀。
§4.14.6haec eum vociferantem adsecutus Ahala Servilius obtruncat respersusque cruore, stipatus caterva patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat vocatum ad eum Maelium repulso apparitore concitantem multitudinem poenam meritam habere.
趁着他大声呼喊这些话时,塞尔维利乌斯·阿哈拉追上了他并将其斩杀;并且,他浑身溅满鲜血,在一群贵族青年的簇拥下,向独裁官报告说:被传唤到他面前的马埃里乌斯,因推开差役并煽动群众,已得到了应得的惩罚。
§4.14.7tum dictator “macte virtute” inquit, “C. Servili, esto liberata re publica.
此时独裁官说:“盖乌斯·塞尔维利乌斯,愿你的勇气受到赞颂,国家因此得以解放!

词汇与语法注释

  1. §4.14.3rogitarent — 动词 rogitarent(虚拟式未完成过去时)是 §4.14.1 开头的 cum 所引导的一系列从句(descendisset, esset, cernerent)中的最后一个,与其并列。该句的主句动词是 inquit。
  2. §4.14.4recipere se — 不定式 recipere 及其后继的 tergiversari、inplorare、dicere 以及 §4.14.5 中的 orare 均为历史不定式(infinitivus historicus)。它们与主格主语(Maelius, fugiens)连用,代替直陈式未完成过去时,以生动地描绘紧迫的场景。
  3. §4.14.6vocatum ad eum Maelium ... poenam meritam habere — 由表示报告的动词 renuntiat 引导的间接引语中的“宾格加不定式”(A.C.I.)结构。不定式的宾格主语是 Maelium,由分词 vocatum(被传唤的)和 concitantem(煽动的)修饰。不定式动词是 habere,而 repulso apparitore 是独立夺格。
  4. §4.14.7macte virtute ... esto — 表示祝贺或赞扬的套语,意为“愿你的勇气受到赞颂(干得好!)”。macte 是 mactus(受崇敬的、受祝福的)的呼格(或副词形式),与表示手段的夺格 virtute 以及 sum 的第二人称单数命令时 esto 连用。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §4.14.1-4.14.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:4.14.1-4.14.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。