§4.11.1consules creantur M. Fabius Vibulanus, Postumus Aebutius Cornicen.
马尔库斯·法比乌斯·维布拉努斯与波斯图穆斯·埃布提乌斯·科尔尼肯被选为执政官。
§4.11.2Fabius et Aebutius consules, quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum succedere se cernebant, maxime autem memorabilem annum apud finitimos socios hostesque esse, quod Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subventum, eo inpensius, §4.11.3ut delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, senatus consultum fecerunt, ut, quoniam civitas Ardeatium intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa adversus Volscos scriberentur.
执政官法比乌斯和埃布提乌斯,越是察觉到自己继承了国内外事务中更伟大的荣耀,且由于阿尔代亚人在危急关头得到了如此巨大的关照而使这一年在邻近的盟友和敌人中显得格外令人难忘,便越是加倍努力地,为了彻底从人们心中抹去那场裁判的恶名,通过了一项元老院议案,即由于阿尔代亚人的国家因内乱已减少到仅剩少数人,应在当地登记入值殖民者,以作为抵御沃尔斯基人的卫戍部队。
§4.11.4hoc palam relatum in tabulas, ut plebem tribunosque falleret iudicii rescindendi consilium initum; consenserant autem, ut multo maiore parte Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta nec ager ullus divideretur nisi is, qui interceptus iudicio infami erat, nec ulli prius Romano ibi, quam omnibus Rutulis divisus esset, gleba ulla agri adsignaretur.
此事被公开记入档案,以便让旨在撤销裁判的既定计划瞒过平民和护民官;然而,他们此前已达成协议,登记的鲁图利人殖民者比例要远远多于罗马人,且除了那场恶名昭著的裁判所强夺的土地外,不得分配任何土地,在所有的鲁图利人分得土地之前,不得向那里的任何罗马人分配哪怕是一块土地。
§4.11.5sic ager ad Ardeates rediit.
这样,土地便归还给了阿尔代亚人。
triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius, T. Cluilius Siculus, M. Aebutius Helva; §4.11.6qui per minime populare ministerium, agro adsignando sociis, quem populus Romanus suum iudicasset, cum plebem offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam dederant, §4.11.7vexationes ad populum iam die dicta ab tribunis coloni adscripti remanendo in colonia, quam testem integritatis iustitiaeque habebant, vitavere.
被选派去带领殖民者前往阿尔代亚的三人委员会成员是阿格里帕·梅内尼乌斯、提图斯·克卢伊利乌斯·西库卢斯和马尔库斯·埃布提乌斯·赫尔瓦;他们通过将罗马人民曾判定为己有的土地分配给同盟者这一极不受欢迎的任务,从而得罪了平民,同时因没有向任何人施予私恩,甚至在贵族首领中也未获得充分的认可,但通过登记为殖民者并留在殖民地(他们将此地视为自己廉洁与公正的见证),他们避开了护民官此前已为其确定了审判日期的、来自人民的迫害。