§4.1.1hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules.
接替他们的是执政官马尔库斯·格努基乌斯和盖乌斯·库尔提乌斯。
fuit annus domi forisque infestus.
这一年在对内和对外上都充满了动荡。
nam principio anni et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit, §4.1.2qua contaminari sanguinem suum patres confundique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgarent, ut populo potestas esset, seu de plebe seu de patribus vellet, consules faciendi;
因为在年初,平民护民官盖乌斯·卡努莱乌斯便公布了一项关于贵族与平民通婚的法案,贵族们认为通过这项法案,他们的血统将被玷污,氏族的权力将被混淆。 此外,起初由护民官们逐渐提出的关于允许从平民中选出一位执政官的动议,随后发展到九位护民官公布了一项法案,使人民拥有无论想从平民还是从贵族中选出执政官的权力。
§4.1.3id vero si fieret, non vulgari modo cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem summum imperium credebant.
他们相信,如果这真的发生,最高权力不仅会以寻常的方式与最底层的人分享,而且会完全从首领们手中被夺走,转归平民。
§4.1.4laeti ergo audiere patres Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati descisse et Veientes depopulatos extrema agri Romani et Volscos Aequosque ob communitam Verruginem fremere; adeo vel infelix bellum ignominiosae paci praeferebant.
因此,贵族们高兴地听说,阿尔德亚人民因土地被判决剥夺的不公而反叛,维伊人蹂躏了罗马领土的边境,沃尔斯奇人和埃奎人因维鲁戈被修筑要塞而怨声载道;他们竟至于宁可选择一场不幸的战争,也不愿接受可耻的和平。
§4.1.5his itaque in maius etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticiscerent actiones tribuniciae, dilectus haberi, bellum armaque vi summa apparari iubent, si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit.
因此,他们致使这些消息被进一步夸大,为了在这么多战争的喧嚣中让护民官的活动平息下去,他们下令进行征兵,并以最大的力量准备战争和武器,以便尽可能比提图斯·昆克提乌斯担任执政官时准备得更加紧凑有力。
§4.1.6tum C. Canuleius pauca in senatu vociferatus: nequiquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum;
这时,盖乌斯·卡努莱乌斯在元老院中大声叫嚷了几句:执政官们试图通过恐吓使平民放弃对新法律的关注是徒劳的;只要他活着,在平民通过他和他的同僚所公布的法案之前,执政官们绝不可能进行征兵。
numquam eos se vivo dilectum habituros, antequam ea, quae promulgata ab se collegisque essent, plebes scivisset, confestim ad contionem advocavit.
随后,他立即召集了平民集会。