§39.7.1in triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducenta duodecim, argenti pondo ducenta viginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum viginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos viginti; §39.7.2et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum.
格奈乌斯·曼利乌斯在凯旋式中展示了二百一十二个金冠、二十二万磅银、二千一百零三磅金、一万二千七百枚阿提卡四德拉克马银货、二十五万枚基斯托福路斯银货,以及一万六千三百二十枚腓力金币;许多高卢人的武器和战利品由二轮马车运送,五十二名敌方首领被牵引在战车前。
militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex dedit; §39.7.3multi omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt.
他给每个士兵分发了四十二个第纳里乌斯,百夫长双倍,骑兵三倍,并发放了双倍的军饷;各种阶层中被授予军事勋章的许多人跟随在战车后面。
carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis favore quam populari celebrem.
士兵们对将领所唱的歌,使人很容易看出这是献给一位纵容下属、争取民心的领袖的,也显出这场凯旋式因士兵的拥戴多于民众的好感而显得盛大。
§39.7.4sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii valuerunt; §39.7.5quibus adnitentibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia quae in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum, quod eius solutum antea non esset, solveretur.
但是,为了争取民众的好感,曼利乌斯的朋友们也发挥了作用;在他们的努力下,元老院通过了一项决议:从凯旋式中运入的资金里,向民众退还之前由他们向国库缴纳但尚未偿还的战时税。
vicenos quinos et semisses in milia aeris quaestores urbani cum fide et cura solverunt.
城市财务官们以每一千阿斯退还二十五点五个阿斯的比例,忠实且细心地进行了支付。
§39.7.6per idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis cum litteris C. Atinii et L. Manlii, qui eas provincias obtinebant, venerunt.
与此同时,来自两个西班牙行省的两名军事护民官带着管辖这些行省的盖乌斯·阿蒂尼乌斯和卢修斯·曼利乌斯的信件抵达。
§39.7.7ex iis litteris cognitum est Celtiberos Lusitanosque in armis esse et sociorum agros populari.
从这些信件中得知,凯尔特伊比利亚人和卢西塔尼亚人已经武装叛乱,并正在掠夺盟友的土地。
de ea re consultationem integram senatus ad novos magistratus reiecit.
元老院将关于此事的全部讨论推迟交由新任政务官处理。
Ludis Romanis eo anno, §39.7.8quos P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo instabilis in signum Pollentiae procidit atque id deiecit.
在那一年的罗马竞技会上,这些竞技会是由普布利乌斯·科尔内利乌斯·塞特古斯和奥卢斯·波斯图米乌斯·阿尔比努斯举办的,竞技场内一根不稳固的桅杆倒在波伦提亚的雕像上并将其砸倒。
ea religione moti patres §39.7.9et diem unum adiciendum ludorum censuerunt, et signa duo pro uno reponenda et novum auratum faciendum.
受到这一不祥征兆的影响,元老院议员们决议将竞技会增加一天,并用两尊雕像代替原来的一尊,且其中一尊新雕像需制成镀金的。
§39.7.10et plebeii ludi ab aedilibus C. Sempronio Blaeso et M. Furio Lusco diem unum instaurati sunt.
并且,平民竞技会也由市政官盖乌斯·塞姆普罗尼乌斯·布莱苏斯和马尔库斯·富里乌斯·鲁斯库斯重办了一天。