§39.7.1in triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducenta duodecim, argenti pondo ducenta viginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum viginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos viginti;
グナエウス・マンリウスは凱旋式において、212個の金冠、220,000ポンドの銀、2,103ポンドの金、127,000枚のアッティカ・テトラドラクマ銀貨、250,000枚のキストポロス銀貨、16,320枚のフィリップス金貨を運んだ。
§39.7.2et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum.
そして多くのガリア人の武器や戦利品が二輪馬車で運ばれ、52人の敵の指導者たちが戦車の前を引き連れられた。
militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex dedit;
彼は兵士たちに一人当たり42デナリウスずつ分配し、百人隊長にはその2倍、騎兵には3倍を、そして2倍の俸給を与えた。
§39.7.3multi omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt.
あらゆる階級の、軍事的な恩賞を授与された多くの者たちが戦車に従った。
carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis favore quam populari celebrem.
そして、兵士たちによって将軍に対して歌われた歌は、彼が寛大で人気取りに走る将軍であることを容易に示すようなものであり、凱旋式が民衆の支持よりも兵士の好意によって盛大に行われていることが明らかであった。
§39.7.4sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii valuerunt;
しかし、民衆の好意を勝ち取るためにも、マンリウスの友人たちが影響力を発揮した。
§39.7.5quibus adnitentibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia quae in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum, quod eius solutum antea non esset, solveretur.
彼らが奔走した結果、凱旋式で運ばれた金の中から、民衆によって国庫に納められていた戦時税(貢納金)のうち、まだ払い戻されていなかった分が払い戻されるべきであるという元老院決議がなされた。
vicenos quinos et semisses in milia aeris quaestores urbani cum fide et cura solverunt.
都市財務官たちは、1,000アスにつき25アスと半分の割合で、誠実かつ入念に払い戻した。
§39.7.6per idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis cum litteris C. Atinii et L. Manlii, qui eas provincias obtinebant, venerunt.
同時期に、両イスパニアから2人の軍事指名幕僚が、それらの属州を管轄していたガイウス・アティニウスとルキウス・マンリウスの書簡を携えてやってきた。
§39.7.7ex iis litteris cognitum est Celtiberos Lusitanosque in armis esse et sociorum agros populari.
その書簡から、ケルティベリア人とルシタニア人が武装蜂起し、同盟国の領土を略奪していることが知られた。
de ea re consultationem integram senatus ad novos magistratus reiecit.
元老院はこの件についての完全な討議を新たな政務官たちに委ねた。
Ludis Romanis eo anno, §39.7.8quos P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo instabilis in signum Pollentiae procidit atque id deiecit.
その年のローマ競技会において、それらはプブリウス・コルネリウス・ケテグスとアウルス・ポストゥミウス・アルビヌスが挙行していたものであるが、キルクス内の不安定な柱が、ポッレンティアの像の上に倒れ、それを押し倒した。
ea religione moti patres §39.7.9et diem unum adiciendum ludorum censuerunt, et signa duo pro uno reponenda et novum auratum faciendum.
この不吉な前兆に動かされた父たちは、競技会の日数を1日追加し、かつ1つの像の代わりに2つの像を再設置し、その新しいものを金色で作るべきであると決議した。
§39.7.10et plebeii ludi ab aedilibus C. Sempronio Blaeso et M. Furio Lusco diem unum instaurati sunt.
そして、平民競技会も、按察官ガイウス・センプロニウス・ブラエススとマルクス・フリウス・ルスクスによって1日だけ再現挙行された。