§39.6.1iam consularium comitiorum appetebat tempus; quibus quia M. Aemilius, cuius sortis ea cura erat, occurrere non potuit, C. Flaminius Romam venit.
执政官选举的时间已经临近;因为分到这一职责的马尔库斯·埃米利乌斯无法主持选举,盖乌斯·弗拉米尼乌斯来到了罗马。
ab eo creati consules Sp. Postumius Albinus Q. Marcius Philippus.
由他主持选出了执政官斯普里乌斯·波斯图米乌斯·阿尔比努斯和昆图斯·马尔基乌斯·菲利普斯。
§39.6.2praetores inde facti T. Maenius P. Cornelius Sulla C. Calpurnius Piso M. Licinius Lucullus C. Aurelius Scaurus L. Quinctius Crispinus.
随后,提图斯·迈尼乌斯、普布利乌斯·科尔内利乌斯·苏拉、盖乌斯·卡尔普尔尼乌斯·皮索、马尔库斯·利基尼乌斯·卢库鲁斯、盖乌斯·奥雷利乌斯·斯考鲁斯、卢修斯·昆克蒂乌斯·克里斯皮努斯被选为法务官。
extremo anni, §39.6.3magistratibus iam creatis, ante diem tertium nonas Martias Cn. Manlius Vulso de Gallis qui Asiam incolunt triumphavit.
在这一年的年底,在政务官们已经选出之后,于三月纳斯前三天(三月五日),格奈乌斯·曼利乌斯·沃尔索针对居住在亚洲的加利亚人举行了凯旋式。
§39.6.4serius ei triumphandi causa fuit, ne Q. Terentio Culleone praetore causam lege Petillia diceret, et incendio alieni iudicii, quo L. Scipio damnatus erat, §39.6.5conflagraret, eo infensioribus in se quam in illum iudicibus, quod disciplinam militarem severe ab eo conservatam successorem ipsum omni genere licentiae corrupisse fama attulerat.
他的凯旋式延迟举行的原因是为了避免在法务官昆图斯·泰伦提乌斯·库莱奥主持下根据《佩蒂利乌斯法》受审,并不想被使卢基乌斯·西庇阿被判有罪的他人审判之火所吞噬,因为法官们对我比对西庇阿更为敌视,有传言称,被西庇阿严格维持的军纪已被其继承人自身以各种放纵破坏殆尽。
§39.6.6neque ea sola infamiae erant, quae in provincia procul ab oculis facta narrabantur, sed ea etiam magis, quae in militibus eius quotidie aspiciebantur.
不仅那些传闻中在远离人们视线的行省中所做的事情是耻辱的来源,而且在他的士兵中每天被目睹的事情则更加令人不齿。
§39.6.7luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem est.
因为外来奢侈的风气正是由亚洲军团引入城内的。
ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, et quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt.
他们首次将青铜包角的床榻、昂贵的毯子、帷帐及其他织物,以及在当时被视为华丽家具的独腿桌和多层置物架运到了罗马。
§39.6.8tunc psaltriae sambucistriaeque et convivalia alia ludorum oblectamenta addita epulis; epulae quoque ipsae et cura et sumptu maiore apparari coeptae.
随后,女琴师、弹桑布卡的女乐手以及其他宴会娱乐节目被引入席间;宴会本身也开始用更大的精力和更高的花费来准备。
tum coquus, §39.6.9vilissimum antiquis mancipium et aestimatione et usu, in pretio esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi coepta.
当时,厨师—— 那个对古人来说无论是身价还是实用价值都是最微不足道的奴隶,开始身价大增,而过去仅仅作为服侍的劳作,开始被视为一种艺术。
vix tamen illa quae tum conspiciebantur, semina erant futurae luxuriae.
然而,当时所目睹的那些事,不过是未来奢侈的萌芽而已。