Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §39.5.1-39.5.17

富里乌斯获准凯旋与丰厚战利品的展示

第 1452 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在同僚格拉古等人的劝阻和指责下,护民官阿布里乌斯撤回了否决权,元老院得以批准富里乌斯的凯旋式。为避免执政官埃米利乌斯的阻挠,富里乌斯提前举行了凯旋式,并展示了极其丰厚的战利品。

§39.5.1undique omnes alii deprecari tribunum, alii castigare.
四面八方,有人恳求护民官,有人则指责他。
Ti. Gracchi collegae plurimum oratio movit.
他的同僚提贝里乌斯·格拉古的发言最能打动他。
§39.5.2ne suas quidem simultates pro magistratu exercere boni exempli esse: alienarum vero simultatum tribunum plebis cognitorem fieri turpe et indignum collegii eius potestate et sacratis legibus esse.
格拉古说,即使是自己的私怨,在任职期间发泄也不是个好先例;而平民护民官成为他人恩怨的代理人,则是可耻的,也是不配其同僚团权能和神圣法律的。
§39.5.3suo quemque iudicio et homines odisse aut diligere et res probare aut improbare debere, non pendere ex alterius vultu ac nutu nec alieni momentis animi circumagi, adstipularique irato consuli tribunum plebei; et quid privatim M. Aemilius mandaverit, §39.5.4meminisse, tribunatum sibi a populo Romano mandatum oblivisci, et mandatum pro auxilio ac libertate privatorum, non pro consulari regno.
每个人都应该凭自己的判断去恨或爱人,去赞成或反对事情,而不是取决于他人的脸色和示意,也不是被他人心思的波动所左右;然而一个平民护民官却去支持一个愤怒的执政官,并且记着马尔库斯·埃米利乌斯私下里吩咐的事情,他记住了这些,却忘记了罗马人民委托给他的护民官职,而且这一委托是为了私人的救助与自由,而不是为了执政官的专制。
§39.5.5ne hoc quidem cernere eum, fore ut memoriae ac posteritati mandetur eiusdem collegii alterum e duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse rei publicae, alterum alienas et mandatas exercuisse.
他甚至没有意识到这一点:在同一个同僚团的两位平民护民官中,其中一位为了国家放弃了自己的仇怨,而另一位却在发泄他人的、而且是被委托的仇怨,这将会被载入史册并流传后世。
§39.5.6his victus castigationibus tribunus cum templo excessisset, referente Ser. Sulpicio praetore triumphus M. Fulvio est decretus.
护民官被这些指责所说服,离开了神庙,在法务官塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯的提议下,元老院决定为马尔库斯·富里乌斯举行凯旋式。
§39.5.7is cum gratias patribus conscriptis egisset, adiecit ludos magnos se Iovi optimo maximo eo die quo Ambraciam cepisset vovisse; in eam rem sibi centum pondo auri a civitatibus conlatum; §39.5.8petere ut ex ea pecunia, quam in triumpho latam in aerario positurus esset, id aurum secerni iuberent.
他向各位元老致谢后,补充说,他在攻克安布拉基亚的那天,曾向至高至善的朱庇特许愿举行盛大的竞技会;为此,各城邦向他募集了一百磅黄金;他请求元老院下令,从他在凯旋式上展示并准备存入国库的那些钱财中,将这笔黄金分离出来。
senatus pontificum collegium consuli iussit, §39.5.9num omne id aurum in ludos consumi necesse esset.
元老院下令咨询祭司团,是否有必要将所有这些黄金都用于竞技会。
§39.5.10cum pontifices negassent ad religionem pertinere, quanta impensa in ludos fieret, senatus Fulvio quantum impenderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet.
当祭司们答复说,在竞技会上花费多少开销与宗教事务无关时,元老院允许富里乌斯自行决定花费多少,只要不超过八万塞斯特尔蒂。
§39.5.11triumphare mense Ianuario statuerat: sed cum audisset consulem M. Aemilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, §39.5.12ipsum ad impediendum triumphum Romam venientem aegrum in via substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, praetulit triumphi diem.
他原本决定在一月份举行凯旋式;但当他听说执政官马尔库斯·埃米利乌斯在收到平民护民官马尔库斯·阿布里乌斯关于撤回否决权的信件后,正亲自赶往罗马以阻挠凯旋式,却在途中因病逗留,为了不让自己在凯旋式上遇到比战争中更多的冲突,他提前了举行凯旋式的日期。
§39.5.13triumphavit ante diem decimum Kal. Ianuarias de Aetolis et de Cephallania.
他在十二月朔日的前十天(即十二月二十三日)举行了针对埃托利亚人和凯法莱尼亚的凯旋式。
§39.5.14aureae coronae centum duodecim pondo ante currum latae sunt; argenti pondo milia octoginta tria, auri pondo ducenta quadraginta tria, tetrachma Attica centum octodecim milia, §39.5.15Philippei nummi duodecim milia trecenti viginti duo, signa aenea septingenta octoginta quinque, signa marmorea ducenta triginta, arma tela cetera spolia hostium, magnus numerus, §39.5.16ad hoc catapultae, ballistae, tormenta omnis generis; duces aut Aetoli et Cephallanes aut regii ab Antiocho ibi relicti ad viginti septem.
在战车前抬着重达一百一十二磅的金冠;八万三千磅银,二百四十三磅金,十一万八千枚阿提卡四德拉克马银币,一万二千三百二十二枚腓力金币,七百八十五尊青铜雕像,二百三十尊大理石雕像,大量的盔甲、投枪及敌人的其他战利品,此外还有弹射器、弩炮及各种投石机;被俘的将领,或是埃托利亚人和凯法莱尼亚人,或是由安条克留在那里的王室军官,共计二十七人。
§39.5.17multos eo die, priusquam in urbem inveheretur, in circo Flaminio tribunos praefectos equites centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donavit.
那一天,在他乘车进城之前,在弗拉米尼乌斯竞技场,他向许多护民官、长官、骑兵、百人队长,包括罗马人和同盟者,颁发了军事奖章。
militibus ex praeda vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti.
他从战利品中给士兵每人分发了二十五第纳里,百人队长双倍,骑兵三倍。

词汇与语法注释

  1. §39.5.1deprecari... castigare — 这些是历史不定式,起未完成过去直陈语气的作用。主语是总称的 `omnes`,其后通过同格词组 `alii... alii` 进行分指说明。
  2. §39.5.2boni exempli — 这是性质属格(或描述属格),作为表语补足语,意为“是一个好先例”。
  3. §39.5.3suo quemque iudicio — 对格 `quemque`(每个人)是不定式 `debere` 的逻辑主语(对格),而 `suo iudicio`(凭自己的判断)则是表示手段或方式的夺格。
  4. §39.5.5fore ut — 这是一个由 `fore`(动词 `esse` 的未来不定式)与带虚拟语气的 `ut` 从句构成的迂言式未来不定式结构,表示未来的被动意义(“将会被传下去”)。
  5. §39.5.11sed cum audisset consulem M. Aemilium ... — 在这个长句中,主句的动词是句末的 `praetulit`(主语是富里乌斯)。在由 `cum audisset`(当他听说时)引导的从句中,嵌套了一个对格通格不定式结构(间接引语),其对格主语为 `consulem M. Aemilium`(由 `ipsum` 及分词 `venientem` 修饰和同格指代),不定式动词为 `substitisse`。`ad impediendum` 是表示目的的动形容词结构。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §39.5.1-39.5.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:39.5.1-39.5.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。