Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §39.53.1-39.53.16

德米特里乌斯的人望与菲利普远征色雷斯

第 1500 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

德米特里乌斯回到马其顿并受到民众拥戴,这招致了其兄珀尔修斯和父亲菲利普国王的嫉恨与猜疑。菲利普在顺从罗马要求的同时,率军远征色雷斯,并以长子的名字命名建立了新城珀尔塞伊斯。

§39.53.1dum ea in Peloponneso, a quibus devertit oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum adfecerat animos.
当伯罗奔尼撒半岛正在发生这些事情时(我的叙述曾偏离到那里),德米特里乌斯和使节们回到马其顿,对不同的人产生了不同的心理影响。
§39.53.2vulgus Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus terruerat, Demetrium ut pacis auctorem cum ingenti favore conspiciebant, simul et spe haud dubia regnum ei post mortem patris destinabant.
马其顿的平民,曾因对罗马人逼近战争的恐惧而感到惊惶,此时却以极大的好感将德米特里乌斯视为和平的缔造者,同时也带着毫不怀疑的期望,预定在他父亲死后将王位传给他。
§39.53.3nam etsi minor aetate quam Perseus esset, hunc iusta matre familiae, illum paelice ortum esse; illum ut ex vulgato corpore genitum nullam certi patris notam habere, hunc insignem Philippi similitudinem prae se ferre.
因为他们说,即使他比珀尔修斯年轻,但他也是由正妻所生,而后者则是由侧室所生;后者作为风尘女子所生之人,没有任何确定父亲的印记,而前者则表现出与菲利普极其显著的相似性。
§39.53.4ad hoc Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei nullam apud eos gratiam esse.
此外,罗马人将会把德米特里乌斯安置在他父亲的王座上,而珀尔修斯在他们那里则毫无影响力。
§39.53.5haec vulgo loquebantur.
凡夫俗子们私下里议论着这些事情。
itaque et Persea cura angebat, ne parum pro se una aetas valeret, cum aliis omnibus rebus frater superior esset; §39.53.6et Philippus ipse, vix sui arbitrii fore, quem heredem regni relinqueret credens, sibi quoque graviorem esse quam vellet minorem filium aiebat.
因此,珀尔修斯也深感忧虑,担心仅仅凭借年龄优势对自己而言是不够的,因为在其他所有方面,他的弟弟都优于他;而菲利普本人也认为,将谁作为王位继承人留下几乎不再取决于他自己的决定,他说这个小儿子对他自己而言也是一个比他所希望的更沉重的负担。
§39.53.7offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram iam se vivo regiam esse indignabatur.
他有时会因马其顿人蜂拥至德米特里乌斯身边而感到不快,并因在他尚在世时就已经存在另一个朝廷而感到愤慨。
§39.53.8et ipse iuvenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se iudiciis senatus, concessisque sibi, quae patri negata essent; §39.53.9et omnis mentio Romanorum quantam dignitatem ei apud ceteros Macedonas, tantam invidiam non apud fratrem modo sed etiam apud patrem conciliabat, §39.53.10utique postquam legati Romani venerunt, et cogebatur decedere Thracia praesidiaque deducere et alia aut ex decreto priorum legatorum aut ex nova constitutione senatus facere.
而这位年轻人自己无疑在归来时也更加心高气傲,这得益于元老院对他的器重,以及向他允诺了那些曾拒绝给他父亲的事物;任何对罗马人的提及,在其他马其顿人中给他带来多大声望,就在他的哥哥以及父亲那里招致了多大的嫉恨,特别是在罗马使节到来之后,他被迫撤离色雷斯并撤回驻军,并根据前任使节的法令或根据元老院的新决定执行其他事务。
§39.53.11sed omnia maerens quidem et gemens, eo magis quod filium frequentiorem prope cum illis quam secum cernebat, oboedienter tamen adversus Romanos faciebat, ne quam movendi extemplo belli causam praeberet.
尽管他在所有这些事情中都哀悼和叹息,特别是当他看到自己的儿子与他们在一起的时间几乎比与自己在一起还要频繁时,但他还是顺从地对待罗马人,以免为立即发动战争提供任何借口。
§39.53.12avertendos etiam animos a suspicione talium consiliorum ratus, mediam per Thraciam exercitum in Odrysas et Dentheletos et Bessos duxit:
他还认为应该转移人们对这些计划的怀疑,于是率军穿过色雷斯中部,进入奥德里萨伊、登特莱托伊和贝索伊的领地。
§39.53.13Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium iuga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit.
他占领了菲利普波利斯城,该城已被逃亡的市民所遗弃,他们带着家眷撤退到最近的山脊上,并在蹂躏了平原野蛮人的田地后,接受了他们的投降。
§39.53.14relicto inde ad Philippopolin praesidio, quod haud multo post ab Odrysis expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit — Paeoniae ea regio est —, prope Erigonum fluvium, §39.53.15qui ex Illyrico per Pelagoniam fluens in Axium amnem editur, haud procul Stobis, vetere urbe:
随后他在菲利普波利斯留下了守备队,但不久后就被奥德里萨伊人驱逐。 他开始在德乌里奥普斯(这是派奥尼亚的一个地区)靠近埃里贡河的地方建立一座城镇,这条河从伊利里亚流经佩拉戈尼亚,注入阿克修斯河,离古城斯托比不远。
§39.53.16novam urbem Perseida, ut is filio maiori haberetur honos, appellari iussit.
他下令将这座新城市命名为珀尔塞伊斯,以便将这一荣誉授予他的长子。

词汇与语法注释

  1. 39.53.1aliter aliorum — 副词 `aliter` 与代词属格 `aliorum` 相结合的拉丁语特有简洁表达。字面意为“以不同的方式影响了不同的人的心灵”,表示德米特里乌斯一行的回归因人而异地产生了不同的心理影响。
  2. 39.53.2vulgus... conspiciebant — 集合名词单数主语 `vulgus` 搭配了复数动词 `conspiciebant`(以及 `destinabant`)。这是典型的“按意义一致”(constructio ad sensum)现象,即优先考虑语义上的复数而非语法上的单数。关系代词 `quos` 同样使用了复数形式。
  3. 39.53.3hunc... ortum esse — 间接引语(oratio obliqua)中的“对格加不定式”结构。虽然没有明确的说话动词,但从前文民众的心态(`conspiciebant`, `destinabant`)及后文的 `haec vulgo loquebantur` 可以补出“他们说”的含义。指示代词 `hunc` 指代心理距离较近的人(德米特里乌斯),而 `illum` 指代相对应较远的人(珀尔修斯)。
  4. 39.53.6vix sui arbitrii fore — 分词 `credens` 的宾语不定式子句。这是一个以 `fore`(`futurum esse`)为动词的无人称结构,或以关系子句 `quem heredem... relinqueret` 为逻辑主语的不定式句。表示性质或所属的属格 `sui arbitrii`(属于他的自主裁量)在句中充当表语。
  5. 39.53.9quantam... tantam... — 照应结构。主动词 `conciliabat` 在语法上是 `tantam invidiam` 子句的谓语,但在语义上也同样作用于前段的 `quantam dignitatem`:“提及罗马人在马其顿人中给他带来多大威信,就在他的哥哥和父亲那里招致了多大嫉恨”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §39.53.1-39.53.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:39.53.1-39.53.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。