§39.52.1Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno mortuum scribunt.
波利比乌斯和鲁提利乌斯都记载西庇阿死于今年。
ego neque his neque Valerio adsentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Valerio L. Valerium principem senatus ipsum censorem lectum invenio, cum superioribus duobus lustris Africanus fuisset, §39.52.2quo vivo, nisi ut ille senatu moveretur, quam notam nemo memoriae prodidit, alius princeps in locum eius lectus non esset.
我既不同意他们的看法,也不同意瓦莱里乌斯的看法。 不同意他们的看法是因为:我发现在马尔库斯·波尔基乌斯和卢基乌斯·瓦莱里乌斯担任监察官期间,监察官卢基乌斯·瓦莱里乌斯本人被选为元老院首席议员,而在之前的两个五年期中,阿非利加努斯一直担任此职;只要他还在世,除非他被开除出元老院——这一污点没有任何人记录下来——否则绝不可能选出别人代替他担任首席议员。
§39.52.3Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Naevius, adversus quem oratio inscripta P. Africani est.
平民护民官马尔库斯·奈维乌斯反驳了作者安蒂亚斯,有一篇冠以普布利乌斯·阿非利加努斯之名的演说辞就是针对这位奈维乌斯的。
§39.52.4hic Naevius in magistratuum libris est tribunus plebis P. Claudio L. Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ante diem quartum idus Decembres.
在公职人员名录中,这个奈维乌斯是在普布利乌斯·克劳狄乌斯和卢基乌斯·波尔基乌斯担任执政官的那一年担任平民护民官的,但他是在阿皮乌斯·克劳狄乌斯和马尔库斯·塞姆普罗尼乌斯担任执政官期间,于十二月晷日(12月10日,即十二月岁首前第四天)就任护民官的。
§39.52.5inde tres menses ad idus Martias sunt, quibus P. Claudius L. Porcius consulatum inierunt.
从那时起,到普布利乌斯·克劳狄乌斯和卢基乌斯·波尔基乌斯就任执政官的三月望日(3月15日),共有三个月的时间。
§39.52.6ita vixisse in tribunatu Naevii videtur, diesque ei dici ab eo potuisse, decessisse autem ante L. Valerii et M. Porcii censuram.
因此,西庇阿似乎在奈维乌斯担任护民官期间仍然在世,奈维乌斯也可能向他提起了公诉;但他应该是在卢基乌斯·瓦莱里乌斯和马尔库斯·波尔基乌斯担任监察官之前去世的。
§39.52.7trium clarissimorum suae cuiusque gentis virorum non tempore magis congruente comparabilis mors videtur esse, quam quod nemo eorum satis dignum splendore vitae exitum habuit.
这三位各自国家中最杰出的人物的死亡,其可比性不仅在于时间的吻合,更在于他们中没有一个人的生命结局能与他们一生的辉煌相称。
§39.52.8iam primum omnes non in patrio solo mortui nec sepulti sunt.
首先,所有人都没有在祖国的土地上死去,也没有安葬在那里。
veneno absumpti Hannibal et Philopoemen; exsul Hannibal, proditus ab hospite, captus Philopoemen in carcere et in vinculis exspiravit:
汉尼拔和菲洛皮门死于毒药:汉尼拔是一个流亡者,被他的保护人背叛;菲洛皮门是一个俘虏,在牢狱中带着镣铐死去。
§39.52.9Scipio etsi non exsul neque damnatus, die tamen dicta, ad quam non adfuerat reus, absens citatus, voluntarium non sibimet ipse solum sed etiam funeri suo exsilium indixit.
西庇阿虽然既非流亡者也未被判罪,但在确定的审判之日,作为被告的他并未出庭,在缺席被传唤的情况下,他不仅对自己,也对自己的葬礼宣告了自愿的流亡。