§39.51.1ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamininus venit, quem suspectum Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal et bellum adversus Eumenem motum faciebat.
使节提图斯·昆克提乌斯·弗拉米尼努斯来到了普鲁西亚斯王这里,普鲁西亚斯在安条克逃亡后收留汉尼拔以及对欧墨尼斯发动战争这两件事,使他在罗马人眼中大形可疑。
§39.51.2ibi seu quia a Flaminino inter cetera obiectum Prusiae erat hominem omnium, qui viverent, infestissimum populo Romano apud eum esse, qui patriae suae primum, deinde fractis eius opibus Antiocho regi auctor belli adversus populum Romanum fuisset; §39.51.3seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur praesenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi eius in potestatem consilium cepit; a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt.
在那里,或者是由于弗拉米尼努斯在其他指控中,责难普鲁西亚斯收留了世上对罗马人民最不共戴天的人,此人首先为自己的祖国,随后在其国力崩溃后又为安条克王,充当煽动对罗马人民发动战争的主谋;或者是由于普鲁西亚斯本人为了讨好眼前的弗拉米尼努斯和罗马人,自行决定将其杀死或交由他们处置;在弗拉米尼努斯的第一次会谈之后,士兵们立刻被派去监视汉尼拔的住所。
§39.51.4semper talem exitum vitae suae Hannibal prospexerat animo et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus: Prusiae vero levitatem etiam expertus erat; Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat.
汉尼拔在心中早已预料到自己会有这样的生命终局,他既看清了罗马人对他那无法化解的仇恨,也绝不信任君王们的信义:事实上,他早已体验过普鲁西亚斯的反复无常,也对弗拉米尼努斯的到来感到恐惧,视其为自己的宿命。
§39.51.5ad omnia undique infesta ut iter semper aliquod praeparatum fugae haberet, septem exitus domo fecerat, et ex iis quosdam occultos, ne custodia saepirentur.
为了在面对四面八方的险境时始终有一条准备好的逃生路线,他在家中建造了七个出口,其中一些是隐秘的,以免被看守封死。
§39.51.6sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod vestigari volunt, efficit.
然而,君王严酷的命令绝不会放过任何他们想要搜寻的角落。
totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset.
他们用看守包围了整座房屋的周围,以至于没有一个人能从中溜走。
§39.51.7Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, §39.51.8fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse venenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit.
汉尼拔在听说国王的士兵已进入前厅后,企图从后门(那是最偏僻、最隐秘的出路)逃跑,当他发觉那条路也因士兵的围堵而被封死,且四周已布满看守、一切皆被封闭时,便要来了他很久以前就为这种变故准备好的毒药。
§39.51.9“liberemus” inquit “diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent.
他说:“让我们来解除罗马人民长久以来的忧虑吧,既然他们认为等待一个老人的死亡是件漫长的事。
§39.51.10nec magnam nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus victoriam feret.
弗拉米尼努斯从一个赤手空拳且被背叛的人身上,绝不会赢得什么伟大或值得纪念的胜利。
mores quidem populi Romani quantum mutaverint, vel hic dies argumento erit.
至于罗马人民的道德发生了多么巨大的变化,单是今天这一天便足以为证。
§39.51.11horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a veneno caveret praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi hospitis, miserunt.
他们的父辈曾向在意大利拥有军队的武装敌人皮洛士王发出预警,让他提防毒药;而如今的这些人,却派来了一位执政官级使节,教唆普鲁西亚斯通过罪行杀害自己的宾客。
” §39.51.12exsecratus deinde in caput regnumque Prusiae, et hospitales deos violatae ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit.
” 随后,他诅咒了普鲁西亚斯的生命和王国,并呼求客神作为其背信弃义的见证者,一饮而尽。
hic vitae exitus fuit Hannibalis.
这就是汉尼拔生命的终局。