§39.43.1Valerius Antias, ut qui nec orationem Catonis legisset et fabulae tantum sine auctore editae credidisset, aliud argumentum, simile tamen et libidine et crudelitate peragit.
瓦莱里乌斯·安蒂亚斯,由于既没有读过卡托的演说,又仅仅相信了无凭无据流传开来的神话,便叙述了另一个在好色和残酷程度上都与之相似的故事。
Placentiae famosam mulierem, §39.43.2cuius amore deperiret, in convivium arcessitam scribit.
他写道,在普拉肯提亚,一个恶名昭彰的女人,执政官对她爱得死去活来,她被召集到宴会中。
ibi iactantem sese scorto inter cetera rettulisse, quam acriter quaestiones exercuisset, et quam multos capitis damnatos in vinculis haberet, quos securi percussurus esset.
在宴席上,他向那个娼妓炫耀自己,在其他谈话中提到自己进行了多么严厉的审讯,以及他在牢中关押了多少名正准备用斧头斩首的死刑犯。
§39.43.3tum illam infra eum accubantem negasse umquam vidisse quemquam securi ferientem, et pervelle id videre.
随后,躺在他下首的那个女人说她从未见过任何人用斧头砍人,并且非常想看一看。
hic indulgentem amatorem unum ex illis miseris attrahi iussum securi percussisse.
于是,这个纵容的爱人命令将那些可怜人中的一个拉进来,用斧头砍了首。
§39.43.4facinus, sive eo modo, quo censor ohiecit, sive, ut Valerius tradit, commissum est, saevum atque atrox: inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanam victimam esse et cruore mensam respersam!
这一恶行,无论是通过监察官所指责的方式,还是如瓦莱里乌斯所传述的方式犯下的,都是残忍而令人发指的:在杯盏和宴席之间,在原本应当向神明奉献祭品、祈求福祉的习俗之地,为了满足躺在执政官怀中的放荡娼妓的一场观赏,一个人类牺牲被宰杀,餐桌被鲜血溅染!
§39.43.5in extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur, ut si id factum negaret ceteraque, quae obiecisset, sponsione defenderet sese: sin fateretur, ignominiane sua quemquam doliturum censeret, cum ipse vino et venere amens sanguine hominis in convivio lusisset?
在卡托演说的末尾,向昆克蒂乌斯提出了一个条件:如果他否认这一行为以及卡托指控的其他事情,他就应当通过誓约诉讼来为自己辩护;但如果他承认了,他难道还认为会有人为他的耻辱而感到悲伤吗? 毕竟他自己因美酒和纵欲而丧失理智,在宴会上以人的鲜血作乐。