§39.44.1in equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiatico ademptus equus.
在骑士检阅中,卢基乌斯·西庇阿·亚细亚提库斯的马匹被剥夺。
in censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censure fuit.
在进行户口普查时,监察官的职权对所有阶层也都是严厉和苛刻的。
§39.44.2ornamenta et vestem muliebrem et vehicula, quae pluris quam quindecim milium aeris essent, deciens tanto pltrisquam quanti essent in censum referre iuratores iussi; item mancipia minora annis viginti, §39.44.3quae post proximum lustrum decem milibus aeris aut pluris eo venissent, uti ea quoque deciens tanto pluris quam quanti essent aestimarentur, et his rebus omnibus terni in milia aeris attribuerentur.
申报人被命令在普查中,将价值超过一万五千阿斯的装饰品、妇女衣物和车辆,以其真实价值十倍的数额进行申报;同样,对于二十岁以下的奴隶,凡在上次净化祭之后以一万阿斯或更高价格售出者,也同样按其真实价值的十倍进行评估,且对所有这些物品按每一千阿斯征税三阿斯的比例课税。
§39.44.4aquam publicam omnem in privatum aedificium aut agrum fluentem ademerunt; et quae in loca publica inaedificata immolitave privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt.
他们切断了所有流向私人建筑物或土地的公用水资源;并拆除了私人在公共场所违章建造或搭建的所有建筑物,限期三十天内拆除。
§39.44.5opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloacas, in Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt.
随后,他们用为此拨给的资金外包了应当进行的公共工程,即用石头铺砌储水池,在需要的地方清理下水道,并在阿文丁山及其他尚无下水道的地区建造下水道。
§39.44.6et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et viam per Formianum montem, §39.44.7Cato atria duo, Maenium et Titium, in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum emit basilicamque ibi fecit, quae Porcia appellata est.
此外,弗拉库斯个人外包了在海神泉修筑堤坝以便民众通行,以及穿越福尔米亚山的道路;卡托在采石场公款买下了两座大厅(梅尼乌斯大厅和提蒂乌斯大厅)以及四间商铺,并在那里建造了一座巴西利卡,被称为波尔基亚巴西利卡。
et vectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locaverunt.
他们还以最高价格出租税收,并以最低价格外包公共工程支出。
§39.44.8quas locationes cum senatus precibus et lacrimis victus publicanorum induci et de integro locari iussisset, censores, edicto summotis ab hasta qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paululum imminutis pretiis locaverunt.
当元老院在征税请负人的哀求和眼泪面前屈服,命令取消这些契约并重新外包时,监察官们通过通告将那些在先前招标中进行愚弄的人排除在竞卖之外,然后以微幅下调的价格重新外包了所有相同的工程。
§39.44.9nobilis censura fuit simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui acerbitas ea adsignabatur, per omnem vitam exercuerunt.
这次监察官任期十分著名且充满了敌对,这使被归咎于严苛的马尔库斯·波尔基乌斯终生受到纠缠。
eodem anno coloniae duae, §39.44.10Potentia in Picenum Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt.
同年,两座殖民地,皮凯努姆的波滕蒂亚和加利亚领地的皮萨乌鲁姆建立起来。
sena iugera in singulos data.
每人分得六尤格。
diviserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tresviri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fulvii, Flaccus et Nobilior.
负责分配土地和建立殖民地的是同一批三人委员会成员:昆克图斯·法比乌斯·拉贝奥,以及马尔库斯和昆克图斯·富尔维乌斯(即弗拉库斯和诺比利奥尔)。
§39.44.11consules eius anni nec domi nec militiae memorabile quicquam egerunt.
那一年的执政官们无论在国内还是在军事上都没有做出任何值得记叙的事迹。