§39.41.1hunc, sicut omni vita, tum petentem premebat nobilitas; coierantque praeter C. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum honore, §39.41.2non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido exspectabant.
正如他的一生那样,此时在他争取官职时,贵族们也在打压他;除了曾与他共任执政官的同僚盖乌斯·弗拉库斯之外,所有的候选人都联合起来,企图剥夺他的这一荣誉,这不仅是为了让他们自己能够获得这一职位,也不仅是因为他们难以容忍看到一个“新人”担任监察官,更是因为他们预料到,从一个被大多数人伤害过且极度渴望报复的人手里,将会产生一场严厉且对许多人的名誉充满危险的监察。
§39.41.3etenim tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent, criminando.
事实上,当时他也以威胁的姿态争取官职,指责那些害怕自由且强力的监察权的人在阻挠他。
§39.41.4et simul C. Valerio suffragabatur: illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse.
同时,他支持盖乌斯·瓦莱里乌斯,声称只有以他为同僚,自己才能惩治新生的恶行并恢复古老的风尚。
his accensi homines, adversa nobilitate, non M. Porcium modo censorem fecerunt, sed collegam ei C. Valerium Flaccum adiecerunt.
受到这些话语鼓舞的民众,不顾贵族们的反对,不仅选举马尔库斯·波尔基乌斯为监察官,还把盖乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉库斯加给他作为同僚。
§39.41.5secundum comitia censorum consules praetoresque in provincias profecti praeter Q. Naevium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quaestiones veneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius visum erat, tenuerunt.
监察官选举结束后,执政官和副执政官们出发前往行省,只有克温图斯·奈维乌斯例外。 在前往撒丁岛之前,关于投毒案的审判将他扣留了不下四个月之久;由于认为这样更为合适,他在城外的自治市和集会所里进行了这些审判的大部分工作。
§39.41.6si Antiati Valerio credere libet, ad duo milia hominum damnavit.
如果愿意相信安提乌姆的瓦莱里乌斯,他判处了多达两千人有罪。
et C. Postumius praetor, cui Tarentum provincia evenerat, magnas pastorum coniurationes vindicavit, et reliquias Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est.
而分到塔兰托行省的副执政官盖乌斯·波斯图米乌斯,则惩治了牧人们的大规模阴谋,并细致地追究了巴克科斯秘仪审判的残余案件。
multos, §39.41.7qui aut citati non adfuerant aut vades deseruerant, in ea regione Italiae latentes partim noxios iudicavit, partim comprehensos Romam ad senatum misit.
对于许多被传唤而未出庭或弃保潜逃、隐匿在意大利该地区的人,他一部分判定有罪,一部分将其逮捕并送往罗马的元老院。
in carcerem omnes a P. Cornelio coniecti sunt.
所有人均被普布利乌斯·科尔内利乌斯投入监狱。